- 著者
- ヨハン・ブルカルト
- 執筆
- 1484年12月25日~1506年4月27日
概要
『ヨハン・ブルカルトの日記』は、ヨハン・ブルカルトが書いた日記。
和訳
英訳
『Pope Alexander VI and his Court』
本文
1492年8月27日(月)
Die 27 augusti ejusdem, coronatus fuit (1) Alexander in sancto Petro.
1 . Sur le couronnement d'Alexandre VI voy. à l'appendice n° 6 la dépèche de Valori
(27 août) et la relation très circonstanciée de Bernardino Corio (app. n°7). Le général des Camaldules, Pietro Delfini, alors à Rome, raconte cette cérémonie dans la lettre suivante :
« Bernardino Priori Claiistrali (Epist. iib. III, ep. 38).
« Si tibi seriatira referre ac perscribere voluero qua heri celebritate, honorificentia, pompa Summus fuerit pontifex coronatus, non sufficiet dies. Pulchrum sane spectaculum et visu delectabile neque penitus infructuosum, si ad spiritum quae temporalia
sunt, referas. Varius enim distinctarum personarum et dignitatum ornatus, ordo, incessus supernorum civium atque beatorum multas et diversas referebat mihi mansiones,
et Ecclesiae istius militantis décor, ad consyderandum triumphanlis Ecclesiae statum
ac splendorem, animum ssepius evocabat. Effusa erat per tolam urbem turba multa virorum ac mulierum in itinere atque e fenestris spectantium, donec a S. Petrô post celebratam ab ipso Ponlifice missam Spiritus Sancli, ad Lateranum pervenimus. Vi
omnis per quam equitavimus pannis erat contecla ac variis triumphorum similitudinibus ornata, pendentibus ulrinque ad pariâtes aedium auleis ac tapetibus : appenso
pluribus in locis ac depicto Pontificis signo, distichis epigrammatibupque variis inscriplo. E quibus hoc unum accipe, quod iter faciens perlectum edidici, quodque a
multis gravibus viris haud multum commendari audivi. Cesare magna fuit : nunc Roma est maxima, Sextus régnât Alexander, ille vir, iste Deus. Revocavit vero me ad considerandum humanae conditionis infirmitatem et ad contemnendam terrenae potestatis et amplitudinis gloriam, quod inter bas supremi culminis delitias, in temple
Lateranense, me praesente ac proprius existente, atque intuente cum aliis prijelatis, Pontifici accidit quod utrum prolixioribus ceremoniis fatigato apud Sanctum Petrum
ac de via fesso, utpote qui cum mitra quod regnum vocant ac sacerdotalibus indutus
ad Lateranum fervente desuper sole iter habuit, sic illi ev^enerit nescio. Expectantibus eum nobis in templo, ingressus est tandem, lassus admodum et exaestuans. Ad altare primum cui supposita sunt capita apostolorum, flexis genibus oravit, possessioneque
loci de more accepta, populum benedixit. Inde ad altare majus templi in sancla Sanctorum, ubi sella reposita erat eminentiori loco, sese recepit, ut ibi a canonicis et sacerdotibus Lateranensibus sibi obedientia exhiberetur. ^gre ascendentem gradus
hinc inde duo cardinales diaconi adjuvabant. Conversus ad populum Pontifex ubi
resedit, immo ubi viribus destitutus, super sellam concidit, continue super collum
cardinalis Sti Georgii reclinavit caput. Syncopi correptum dicunt. Sic exanimatus tamdiu immobilis mansit, donec, allata aqua conspersus faciem spiritum recepit. Et
tanti faciunt isti Pontificatum, qui tanti constat, tanto periculo comparatur. Quid ei profuerint tôt armatorum acies per urbem totam ad custodiam ejus dispositae? Velit modo Dominus, et facile quod possit ostendit. Dum haec scribo, urget tabellarius ut
sibi dem litteras. Quamobrem respondere non possum modo binis litteris tuis quas
nudius tertius accepi, et bas ad te imperfectas mitto. Vale.
« Romae, die XXVII augusti, MCCCCLXXXXII. »
S'il faut en croire Pierre Martyr, l'élection de Borgia, bien que sujet espagnol, ne
fut pas agréable au roi et à la reine, qui n'avaient pas oublié la conduite blâmable que
ce dernier avait eue en Espagne lorsqu'il y fut envoyé comme légat (décembre 1471).
« P. M. A. M. Eneco Lupo Mendotio, Tendillse comiti, Regni Granatensis proregi.
« ...Nulius est ob hanc rem (creatio Borgiee) in Regibus animi motus ad Isetitiam, nuUa frontis serenitas, tempestatem potius in Orbe christiano quam tranquilles portus,
praesagire videntur, magisque quod sacrilèges se habere filios turpiter glorietur, angi
cognoscuntur quam quod ditionarius illorum sit.
« Ex Caesaraugusta IX, Calendas octobris 1492. »
(Opus Epist. Pétri Martyris, etc., in-fol., édit. 1670, lib. V, Epist. cxvni, p. 66.) Dans la lettre suivante au cardinal Ascanio Sforza, P. Martyr revient sur le même
sujet et fait allusion au concours scandaleux prêté par le frère du duc de Milan à l'élection du vice-chancelier Borgia :
« P. M. A. M. Ascanio Sfortiae, Vicecomiti, Cardinali, Vicecancellario.
«... Sed hoc habeto, Princeps Illustrissime, nec placuisse meis Regibus, Innocentii
Pontificis mortem, neque Pontificatum ad Alexandrum, quamvis eorura dilionarium,
pervenisse. Verentur namqtie ne illius cupiditas, ne ambitio, ne (quod gravius), mollities filialis christianam religionem in praoceps trahat. Nec tu nota cares, qui suffragiis
pluribus illum hominem, ut eveheretur, diceris adjuvisse... Vulnera calcesque ab eo magis quam gratitudinem aul linguae lambenlis medicamina suspicamur proditura.
Tempus erit rerum index. Vale. »
« Ex Caesaraugusta, V Cal. octobris 1492. »
(Lib. V, Epist. CXIX, pag. 66.)
Deinde, prout de more, accessit ad ecclesiam sancti Johannis Lateranensis, cui per Urbem factus fuit maximus honor, multi arcus triomphales, et magis quam nunquam alii pontifici factum
fuerit, per Romanum populum potissime.
Et in primo consistorio, quod ipse fecit, creavit cardinalem
archiepiscopum Montis Regalis nepotem suum ex sorore.
Die 3 septembris MCCCCLXXXXII, Salvator filius quidam Tutii
del Rosso in medio campi Flore insultavit Dominicum Beneaccedutum ejus inimicum, cum quo tamen sub fideijussione vivebat
quingentorum ducatorum, ipsumque duabus percussionibus percussit et vulneravit lelaliler ; ex quibus mortuus fuit. Et 4 die,
Papa misit \icecamerarium cum conservatoribus et toto populo ad
destruendam ejus domum, eamque destruxit. Et eadem 4 die septembris, Hieronymus frater dicti Salvatoris adinstantiam dicti Dominici fuit suspensus, ut supra. Et sic eadem die, de eo fuit assumpta vindicta, quod non est credendum sine Dei dispositione
processisse. Papa abstrlit penam a fidejussoribus.
Eodem mense, Alexander ordinavit visitatores carcerum, et fecit quatuor commissarios qui audirent querelas in Urbe. Et ordinavit
syndicatum Vignole et suorum oflicialium, et statuit audientiam in die martis omnibus civibus tam maribus quam feminis, et audivit
ipsemet querelas, et justitiam mirabili modo facere cepit (1).
1. Un des premiers soins du pape fut de rétablir l'exercice de la justice, qui n'existait plus à Rome depuis la maladie qui avait emporté Innocent VIII. Huit mois après son élection, il publia la bulle Inter multipliées curas, contre ceux qui se faisaient justice eux-mêmes ou qui faisaient des incursions sur le territoire ecclésiastique. Voy. Bidlarum.... amplissimn eolleetio, t. III, 3e part., pag. 232. Anno Domini 1493. Kal. aprilis. Le 1er mars 1494, il nomma une commission composée des conservateurs de la viile, des chefs de quartiers et de quatorze citoyens romains de compétence reconnue pour remanier, corriger et compléter les constitutions anciennes et nouvelles pontificales et municipales, les statuts, décrets, etc., pour unifier en un mot la législation. Ce bref se trouve dans les Statuta et novae reformationes Urbis Romae, in-fol., 1558, Romae, liv. IV, fol. I. En 1498, Alexandre VI songea à établir en Italie, ainsi qu'elle existait en Espagne, la confrérie de la Sainte-Hermandad,pour réprimer le brigandage et punir les voleurs et les bandits. Il ne fut pas donné suite à ce projet. Voy. Décréta condstorialia ab Alexandro VI usque ad Urbanum VIII; Bibl. nat., mss. 12555, fonds lat., fol. 2. Les statuts de cette confrérie sont en espagnol.
Eodem anno, mense decembris, parum ante Domini nativitatem,
1494年4月24日(木)
Serenissimus Alphonsus Sicilie rex, intellecto adventu Rmi. D. cardinalis Montis Regalis ad ipsum coronandum, qui recessit ex Urbe die jovis 24 aprilis presenlis, eumdem Rmum. D. legatum convenienti honore recipere volens, obviam ei misit magnificos dominos Johannem Thomasium Caraffa comitem Mataloni, et Franciscum Turolum, comitem Montorii, qui ipsum legatum in civitate Fundi, idem deinde magnificos DD. Andream Mattheum de Acquaviva, marchionem Martini, magnum siniscalchum regni et Jacobum Caracciolum, comitem Burgensem, cancellarium regni, qui eumdem legatum in Civitate Suessana honorarent ; post illos R. in Christo patrem D. Alphonsum de Aragonia, nepotem regis, qui dictum legatum in civitate Capuana reciperent honore debito, successive illustrissimum Don Fridericum de Aragonia fratrem suum, principem Altamure regni admirandum, RR. in Christo PP. DD. Vincentium Aciherontinum et Alexandrum sancte Séverine, archiepiscopos, Matheum Gravinensem, Scipionem Tricaricensem episcopos et magniiicos DD. Johannem de Guevara comitem Potentie, Carolum Pannonem comitem Venafre, Aloysium de Gesualdo comitem Comanum, et Trajanum Caracciolum (1) comitem Brienzanum, qui eumdem legatum Averse honorarent ; quod per singulos, juxta mandatum regis eis datum, factum est.
1. Trajano Caracciolo était prince d'Avellino, c'était Giacomo Caracciolo qui était comte de Brienza; il y avait aussi un Giacomo Caracciolo comte d'Avellino. Voy. Summonte, t, III, liv. v, p. 541-3.
1494年4月28日(月)
Feria quarta mensis aprilis predicti, vocatus fui ad serenissimum regem Alphonsum ad castrum Novum, ubi coram Majestate sua constitutus, ei totum officium coronationis sue recitavi cum ostensione reverentiarum, genuflexionum, denudationum brachii et spatularum, prestationis juramentorum, prostrationum et omnium aliorum in ipso officio agendorum, in paucissimorum suorum intimorum et secretorum presentia. Decrevit tune Majestas sua coronationem ipsam, quoniam alias in kalendis martii fieri decreverat, et deinde ad dominicam nii ejusdem mensis prorogaverat propter dominicam, ad diem jovis octavam mensis maii proxime futuri, qua erit festum Ascensionis salvatoris D. N. Jesu Christi et apparitionis s. Michaelis archangeli, transferre, et quod ipsa coronatio fiat sub officio et missa festi Ascensionis hujusmodi, prout convenienlissimum erat : et D. Leonardo Como intimo suo commisit quod unum mantellum de ciambelotto cremesino cum suo capucio et unum diploidem sericum donari mihi faceret pro regio honore deferenda, pro quibus Majestati sua gratias egi, et ab eo recessi.
Habui autem schedulam a domino D. Leonardo super premissis hujusmodi tenoris :
« Excellente Signor Conte d'Alifi V. S. ordini, che al mastro delle cerimonie li sia tagliato incontinent! un giuppone di seta, et che subito sia fatto; et perche il serenissimo re ha ordinalo che li sia donato un manto di ciambelotto con lo cappucio, io ho scritto a Luigi della Petra che lo debba fare tagliare subito. Io vederô di recuperare lo memoriale espedito, et lo manderô alla S. V. alla quale mi raccomando.
« In Capuana, 30 aprilis MCCCCLXXXXIIII.
« Al servizio della S. V. Leonardo Como,
« Alfonso fratello soprascritto
« Il vostro Conte d'Alifi. »
Vigore schedule suprascripte quam Belleguardie balistario regis assignavi, ilhs quibus oportet presentande, missa ad me fuerunt ante diem coronationis supra deputatam diplois ex setonino violatio et mantellum cum suo capuccio suffulto, ex ciambelotto rubeo de grana, in totis expensis regis laborata et finita, pro quibus nihil penitus expensi.
Slatuta, ut premittitur, per serenissimum regem die coronationis sue, et quod sub officio ascensioois illam fieri affectabat, ego sciens Rmum. D. legatum coronalionem hujusmodi sub officio misse s. Spiritus facere decrevisse, de quo ante recessum meum ex urbe Roma Rma. Dominatio sua mihi verbum fecerat et ab hujusmodi proposito suo ipsum, quod tamen satis inconveniens erat, divertere non potui, nisi ad Rmam. Dominationem suam, que tune Capue erat, proprium nuncium mitterem, per quem de premissis statuto et officio reddidi certiorem. Sed Rma. Dominatio, hujusmodi a me egre ferens, rescripsit ut sine mora ad ipsum venirem.
1494年5月1日(木)
Equitavi igitur 1 die maii versus ipsum quem per duo miharia vel circa et ultra Aversam reperi, et omnia ei exposui coram rege acla. Grato animo videbatur a me suscipere et excusationem meam admittere, sed de suo proposito desistere noluit, et missam Spiritus sancti dicta die Ascensionis se dicturum, non aham, omnino firmavit. Retuli tune Rme. Dominationi sue regem usque prope sanctum Antonium extra civitatem Neapolitanam obviam venturum, et quod, rege adveniente et caput detegente, etiam ipse legatus caput detegeret et, data sibi manu, non permitteret sibi eam deosculari, sed regem ad oris osculum reciperet, cruce in introitu
civitatis per prelatum sibi porrecta, regem ad illius osculum invitaret, quam tamen rex non esset deosculaturas, ad cujus osculum posset ipse legatus si vellet ex equo descendere, convenientius tamen etiam ex equo eam deosculari, et simul cum rege sub baldachino usque ad ecclesiam equitare. Pervento ad ecclesiam, priusquam descenderet, rogaret regem quod recederet, et ei pro humanitate gratias ageret; idem faceret, si rex intraret ecclesiam, benediclione per eum data; accepto in ecclesia aspersorio, regem, si adesset, primo aspergeret, postea se, deinde prelatos, et alios, Imposito incenso, regem ad illum a prelato recipiendum primo invitaret. Si rex ipsum omnino ad palatium sui hospitii associare voluerit in capite scalarum, ubi per aliam viam diverti potest, iterum regi gratias ageret, et ipsum licentiaret. Quod si ipsum rex ad cameram associaret, deberet ipse legatus regem ipsum inde usque ad equum associare. Que omuia benigne intellexit a me atque ad interrogationem meam respondit sibi placere, quod in versiculo et oratione diceretur Servirm et famulum tuum Johannem presbyterum cardinalem; et quod inleressentibus, post benedictionem suam, dare vellet indulgentiam trium annorum, quam cousue vit archiepiscopus Patracensis, primus prelatorum suorum, populo denunciare; dedi etiam sibi orationem de sancto Januario per ipsum in ecclesia Neapolitana dicendam.
Appropinquavimus sic equitando civitati Averse, ubi parum citra venit nobis obviam serenissimus princeps Don Fridericus de Aragonia, frater regis Neapolitani, cum duobus archiepiscopis, duobus episcopis et quatuor comitibus superius nominatis, qui eum, nomine regis, receperunt; et Don Fridericus porrectam legati manum non est deosculatus, neque signum deosculationis fecit, sed a legalo ad oris osculum est receptus et ad sinistram legati continuo equilavit.
Antequam autem predicti venirent, omnes prelati legati coopertas super eorum mulas quas equitabant poni fecerunt, et mantellos longos cum capuciis in transversum et capellos, prout in urbe Roma equitare soient, jussu cardinalis receperunt, de quo eos redargui ; nihilominus tamen etiam Neapolim postmodum sic intrarunt, cardinale sic vulente.
In porta Aversana legatus ex equo crucem e manibus vicarii
episcopi Aversani sibi porreclam osculatus est; tum sub baldachino, precedente processione, venit ad ecclesiam Aversanam, Don Friderico semper ad ejus sinistram equitante. In ecclesia legatus aspersit se, deinde Don Fridericiim et alios : imposiiit incensum, fuit incensatus : dicti super eum versiculi et oratio; alia autem pro sanctis Petro et Paulo apostolis patronis ecclesie cum oratione per dictum vicarium. Benedictionem autem dedit ipse legatus et indulgentias trium annorum, quas in latino publicavit archiepiscopus Patracensis, eo more proutinaliis civitatibususque istuc fecerat. Dixi propterea eidem archiepiscopo quod ad eum non spectabatindulgentiarumhujusmodi piiblicatio, sed ad aliquem capellanum vel canonicum illius ecclesie in qua essent denunciande, et quod non in latino sed in vulgari sermone deberent pronunciari.
Publicatis indulgentiis, mulieres et viri tumultuose venerunt ad osculandum manus legati, quod etiam facere inceperunt ab ejus introitu ad ecclesiam, et continuaverunt usque ad introitum ad palatium episcopale pro receptione sua paratum. Idem eliam a populo in aliis civitatibus regni factum fuisse sui mihi retulerunt. Descendit ad palatium idem cardinalis, a Don Friderico et aliis associatus usque ad cameram suam, ubi, dimisso legato, recesserunt omnes. Ego etiam, habita a legato licentia, redii Neapolim ad ordinandum ibidem receptionem suam, quia eadem die erat Neapolim venturus; sed heri anlequam exirem Neapolim, dedi schedulas intimationum, prelatis, R. D. Julio episcopo Tropiensi regio capellano majori et clero ac religiosis civilatis Neapolitane faciendarum, R. P. D. Nicolao Antonio Marensi, R. archiepiscopi Neapolitani vicario generali, quarum tenor talis est :
« Intimetur omnibus archiepiscopis et episcopis in civilate Neapolitana constitutis, quod crastina die, circa horam xx, Rmus. D. cardinalis Montis Regalis apostolice sedis legatus intrabit civitatem Neapolitanam propterea velint in eorum mantellis longis cum capuciis ad collum tranversis eadem die circa horam decimam octavam in ecclesia Neapolitana omnes convenire, unde simul usque ad sanctum Juhanum extra portam Capuanam bini, bini equitaturi, et legalum ibidem recepturi, dignioribus semper precedentibus.
« Intimetur clero ac omnibus monasteriis et conventibus Neapolitanis, quod crastina die, que erit secundahujus mensis maii, circa horam xx, Rmus. D. cardinalis Montis Regalis, legatus apostolicus, intrabit civitatem Neapolitanam per portam Capuanam, propterea velinl ad horam XVIII, illius diei in ecclesia neapolitana convenire, quoniam processionaliter, sola tantum cruce ejusdem ecclesie precedente, omnes exibunt ad portam predictam, ibidem eumdem legalum recepturi, et inde via recta ad ecclesiam supradictam redituri et associaturi. Ex quolibet monasterio et conventu tres parati erunt pluvialibus albis, si habere poterunt, alioquin alterius coloris, quorum medius aliquas reliquias deferat, quem precedant duo ceroferarii reliquias honorantes. »
1494年5月2日(金)
Die veneris, 2 mensis maii, fuit tempus serenum et clarissimum usque ad horam vesperorum, deinde usque ad noctem quasi continue pluit; interpositis tamen aliquando vicibus, cessavit.
Paratis igitur omnibus pro receptione cardinalis Montis Regalis, legati apostolici, RR. PP. DD. archiepiscopi et episcopi regni in civitate Neapolitana constituti, in Castro Duchesco in porta Capuana convenerunt et inde similiter bini equitarunt dicto legato obviam usque prope sanclum Julianum, ubi eum receperunt, R. P. D. Vincentio archiepiscopo Acherontino pro omnibus loquente ; et quia, ut dixi, tempus pluviosum fuit, legatus aliquandiu in sancto Juliano quievit, et post ejus exitum, modo cappam, modo mantellum, modo iterum cappam, tum mantellum, propter temporis instabililatem, quia in cappa videri volebat, recepit et suum introitum sic quasi ad horam XXII protraxit.
Rex venit obviam D. cardinali usque ultra sanctum Antonium inter illas duas tabernas, que sunt inter sanctum Antonium et proximum locum prope sanctum Julianum, ubi, detecto capite, voluit osculari manum legati; quod legatus non admittens, ipsum ad oris osculum recepit et ad sinistram suam, ipso tamen rege ad dextram prius invitato, continuo equitare fecit; ante regem et legatum equitarunt ordine supradicto omnes. Dominus Hector Caraffa, camerarius major regis, frater germanus R. D. cardinalis et archiepiscopi Neapolitani, portavit ensem insignem contrario modo quo aliis principibus portari solet : portabat enim punctam ensis in manu et manicam ensis sursum tenebat erectam, equitans ad sinistram capellani crucem ante legatum portantis. Post legaum vero et regem, non fuit servatus ordo supradictus, sed ex voluntate D. Friderici mutatus : equitarunt ergo, me presente, hoc ordine :
Don Fridericus, frater regis, a dextris habens oratorem regis Hispanie, a sinistris oratores dominii Venetorum, ducis Mediolani et Florentinorum.
D. Aloysius de Aragonia, marchio Giracensis, nepos regis, a dextris habens Don Carolum fratrem suum, qui a dextris habebat D. Alphonsum de Aragonia, electum Theatinum, fratrem bastardum regis, in habitu episcopah, videlicet mantello, capuccino et pileo equitantem; a sinistris vero dicti Don Aloysii erat Don Joffredus Borgia, filius Pape, et a sinistris illius Don Henricus de Aragonia frater consobrinus regine neapolitane et nepos regis Hispaniarum, satis tamen confusi : ii quinque separatim ibant, et inter eos erant tres pagii regis et duo favoriti ejusdem, post hos D. Jordanus patriarcha Antiochenus, archepiscopus Capuanus, cum capello nigro, crucem desuper habens violatiam, medius inter R. P. D. Stephanum, archiepiscopum Patracensem et episcopum Torcellanum a dextris et episcopum Saguntinum a sinistris,
D. episcopus Nolanus, habens a sinistris archiepiscopum Acheronlinum,
D. episcopus Crotonensis, a sinistris habens archiepiscopum Brundiciensem,
D. archiepiscopus sancte Severine, a sinistris habens protonotarium de Sega,
D. archiepiscopus Reginensis, a sinistris habens protonotarium de Sermoneta, quos sequebantur ahi prelati bini, bini, numero triginta vel circa, et illos ahe quamplures persone et servitores sine ordine : honorari autem ordinavi archiepiscopum Patracensem et Saguntinum, Nolanum et Crothonensem episcopos ac de Sega et de Sermoneta protonotarios, ut supra apparet, pro eo quod ex Urbe cum legato venerunt ad ipsum honorandum, ac cum eo erant illuc redituri.
Penvento hoc ordine ad portam civitatis, archiepiscopus Neapolitanus, ultra paramenta consueta, etiam sandaliis et chirotecis indutus, porrexit crucem legato osculandam, quam legatus, ipso rege prius invitato, ex equo osculatus est : rex autem non est
crucem osculatus. Venerunt inde sub baldachino legalus et rex usque ad ecclesiammetropolitanam. Omnes religiosi, proptertempus pluviosum, ad muros platearum, ubi erant firmi, steterunt; solus clerus secularis precessit crucem legati posl omnes barones, et crucem ipsam et alium qui ensem regis portabat, sequebatur capitulum ecclesie Neapolitane et archiepiscopus paratus. Ante ecclesiam Neapolitanam baldachinum, quod nobiles illi sedium portaverunt, fuit parafrenariis legati quiète assignatum; ubi legatus, peractis prius gratiis regi, et ut abiret eo rogato, ex equo descendit et cum rege intravit ecclesiam, et porrecto sibi per archiepiscopum paratum aspersorio, regem, se et alios aspersit : tum, imposito incenso, fuit ipse legatus incensatus non rex, rege tamen prius invitato.
Ascenderunt ad altare majus, ubi super faldistoriis paratis genuflexerunt : dicti sunt versiculi et oratio per archiepiscopum, et antiphona cum versiculo per chorum, et oratio de sancto Januario perlegatum qui dedit tandem benedictionem et indulgentias trium annorum quas publicavit sacrista dicte ecclesie ex schedula, me illam sibi legente, quia yidere seu polius eam legère nesciebat. Rex associavit legatum usque ad palatium archiepiscopale et cameram suam, licet ante altare majus, et in capite scalarum dicti palatii legalus ut abiret ipsum rogaverat : cardinalis associavit regem usque ad portam prime camere prope aulam, ubi, rege sic volente, mansit cardinal, et rex equitavit ad castrum : omnia alia fuerunt observata more solito, prout superius dixi, ordinatum.
Pro coronatione hujusmodi parata et depulata fuit ecclesia metropohtana, que habet tres naves, mediam videlicet, que major est, et duas laterales; chorus canonicorum est in media navi in capite habens corpus transversale in modum crucis ad instar basilice sancti Petri de Urbe, tribunam habens amplissimam cum al tari majore, quod positum est intra tribunam ad spatium pedum XX vel circa; navis media latitudinis pedum LX vel circa et quehbet ex laterahbus pedem XXVI : sed tola ecclesia latitudinis pedum CXXVIII; columne, naves laterales a media dividentes, distant una ab alia pedibus vu; a porta ecclesie usque ad portam chori sunt pedes CLXVII; chorus est longitudinis pedum LV et latitudinis LX, pro quantitate videlicet ipsius navis : per medium chori erat planum sive
palium XII pedum pro longitudine chori ; et in capite ejus versus tribunam erat ascensus octo graduum altitudinis unius pedis vel circa, et longitudinis pedum duodecim quilibet gradus erat; et ibidem erat unum planum magnum ex tabulis compositum, latitudinis usque ad tribunam pedum LV et per aliam, videlicet transversalem, longitudinis sive latitudinis pedum LXVIII; in choro predicto juxta planum XII pedum ab utraque parte facti fuerunt gradus XV altitudinis n pedum quilibet per longitudinem chori pro locandis genlibus ad videndum. Supra introitum sive portam ejusdem chori, etiam compositi et locati fuerunt multi gradus, ad sedendum pro visione apti. In quolibet capite corporis transversahs ecclesie, quod est inter chorum et tribunam predictam extra illud planum superius descriptum, quod est supra illos gradus IX a tribus partibus compositi fuerunt similes gradus XV, altitudinis duorum pedum quilibet.
Pro locandis ad videndum in piano predicto in angulo ad sinistram ascendenle compositus fuit thalamus regius quadratus, per longum et latum xx pedes habens, et juxta murum in capite chori, regalis sedes tres gradus habens ; et ascensus ad ipsum thalamum erat circa medium ad sinistram ascendentis ad tribunam, et erat graduum sex, altitudinis unius pedis quihbet; in opposito thalami ad eamdem manum in angulo dicti plani juxta tribunam, parata erat et tabulis elevata capella ad vestiendum regem, suo tempore, vestibus regalibus : ab alia parte thalami in angulo ad dextram dictum planum ascendente, in eodem piano erat locus eminens pro cantoribus, longitudinis pedum XIIII et latitudinis pedum xn, altitudinis pedum X vel circa. De piano predicto majori ascendebatur per quinque gradus ad planum tribune, quod tamen etiam fuit extra ipsam tribunam ampliatum pro capacitate locorum : quod planum tribune erat longitudinis LXII pedum et latitudinis usque ad gradus altaris pedum XVI cum dimidio, seu juxta; et altare adhuc continebat pedes XX vel circa : post dictos XVIII pedes incipiebant 1res gradus altaris, quorum tertius planum continebat latitudinis pedum quatuor cum dimidio, et longitudinis pedum XV cum dimidio, et prope eumdem erat etiam altare hgneum ibidem compositum, et latitudinis pedum trium cum dimidio; erat eliam posita in piano primi gradus ascensus altaris predella altitudinis
sex pedum et longitudinis pedum octo pro faldistorio cardinalis legati ex tabulis composita; prope etiam altare predictum, retro dictam predellam juxta cornu epistole altaris parata fuit mensa pro credentia longitudinis pedum X et latitudinis pedum quatuor, vel circa.
Planum hoc tribune, ab ejus ascensu usque ad altare pro longitudine altaris eratliberum, ab inde autem ab utroque latere fuerunt posita scamna quintuplicia, longitudinis pedum XVI quolibet, pro prelatis paratis coronationi interessenlibus, et retro ultimum et quinlum scamnum a cornu epistole, hoc est ad dextram ascendentem dictum planum, continebat ipsum planum tribuna versus locum cantorum supra planum majus superius dictum, per longitudinem pedum XVI et latitudinem pedum V; et ibidem positum fuit scamnum longum cum pectorali pro oratoribus regum et principum, qui coronationi interessent : posita etiam fuerunt in piano primo et majori ad dextram intrante sive ascendente, juxta locum cantorum, multa scamna, pro nobilibus et baronibus neapolitanis et regni.
Circa altare per tribunam ab utroque latere posita fuerunt pallia bruccati aurei ; extra tribunam per illud tantum corpus transversale a quatuor lateribus, et ab utraque parte per totam navem mediam ecclesie posita fuerunt pallia etiam bruccati et alia preciosa, numero forsan ce vel circa, et corpus illud tranversale pannis celestibus et albis divisatis totaliter cooperlum; et in ea certe spere appense pro ornatu, ut supra altare majus positum illud pallium bruccati aurei, etiam omnes illius gradus cooperiens.
Et quia onus ordinationis hujusmodi, saltem quoad ceremonialia, mihi incumbere videbatur, ut debitum officii mihi commissi facilius persolverem, feci rotulum sive memoriale omnium pro ea, meo judicio, necessariorum, hujusmodi tenoris :
Necessaria pro coronatione serenissimi regis Alphonsi de Aragonia secundi, Sicihe regis.
Triduanum jejunium observet rex, et ad communionem se paret (intellexi super hoc a Majestate sua SS. D. N. secum dispensasse, quod unica tantum die jejunaret).
Ecclesia paretur et ornetur pannis et palliis solemnibus quo modo fieri potest, et in ea, suggesta, thalamus et gradus ac alia, ut commodius fieri potest.
Credentia pro more, tobalia magna ad terram cooperta et vasa desuper ad ornatum, et alla, videlicet :
Duo flascones magni argent! inaurati. — Duo magna bucalia argentea sive cantri. — Duo alia bucalia minora, etiam argentea sive cantri. — Duo candelabra cum luminaribus. — Calix cum patena et palla ac tribus hostiis magnis pro probis, ac pro cardinale, ac tribus pro rege, que sint longe minores pro communione et probis. — Ampulle pro vino et aqua pro sacrificio. — Bursa cum corporalibus. — Hostiaria cum hostiis ex qua suo tempore extrahanlur tres hostie superius designate, et super calicem ponanlur, sive super patenam. — Turribulum cum navicella, cocleari et incenso. — Duo bacilia apta pro lotione manuum, unum cum aqua, aliud pro ablutione recipienda. — Quatuor mappule sive manlilia pro manuum abstersione. — Taxea una argentea pro probra facienda. — Medulla panis pro lotione manuum postunctionem regis. — Duo vasa sive bacilia, unum cum vino, aliud cum aqua pro sacrificio et ablutione. — Vas cum oleo cathecuminorum. — Bombix ad ligandum et extergendum brachium regis et inter spatulas post unctionem regis. — Fascia ad ligandum bombicem in brachio. — Vas cum carbonibus ardentibus sub credentia pro thuribulo. — Sandalia cum caligis.
Altare paretur solemne cum candelabris et tôt luminaribus, et cruce in medio et aliquibus reliquiis pro ornatu : et desuper in medio ponantur omnia paramenta pontificalia rubei coloris, videlicet :
Amictus. — Alba. — Cingulum. — Crux pastorahs. — Stola cum tunicella. — Dalmatica. — Chirotece. — Planète. — Mitra. — Annulus pontificahs. — Mitra preciosa. — Manipulus. — Ensisin vagina regi dandus. — Corona regia cum suo birreto. — Pomum. — Sceptrum. — Vexillum regi dandum in investitura. — Due paces.
In cornu evangelii paramenta pro diacono, videlicet :
Amictus. — Alba. — Cingulum. — Stola. — Manipulus. — Dalmatica.
In cornu epistole paramenta pro subdiacono, videlicet :
Amictus. — Alba. — Cingulum. — Manipulus. — Tunicella. — Pluviale pro capehano legati assistente. — Tobalia sive mappula pro mitra. — Pluviale pro alio capellano legati baculum pastoralem tenente. — Baculus pastorahs.
Prope altare sive credentiam sint parali : Liber cum psalmis Quam dilectum etc., et orationibus. Pro legato quando se parabit :
Missale. — Pontificale. — Liber evangeliorum. — Liber epistolarum. — Lancea pro vexillo regi dando. — Liber letaniarum, quem tamen poterunt cantores apud se tenere et secum portare, quando dicent letaniam. — Bulla indulgentie plenarie affigatur prope altare, ut ab omnibus videatur. — Prope altare paretur faldistorium cum suo cussino et cooperta de bruccato aureo cremesino pro legato. — Faldistorium simile cum suo cussino et cooperta de briiccato aureo albo pro rege. — Aliud faldistorium altius cum suo scabello, et duobus cussinis ac cooperta simile alba pro rege super quod, dum confessio in missa dicitur, genutlectet. — Quatuor alii cussini bruccati albi pro rege quando coram legato genutlectet, et sub letania prosternabitur. — Duo scabella viridia pro duobus prelatis regi assistentibus. — Aliud simile pro letania super quo cantores ponent librum. — Scamna pro prelatis paratis : digniores sedebunt in anterioribus, hic et inde caput vertentes versus altare. — Thalamus cum sede regali et postergali. — Faldistorium sive sediale cum palio bruccati et duobus cussinis ad genutlectendum pro rege. — Missale pro legato. — Missale pro rege. — Scamna sive scabella pro regahbus. — Baldachinum pro rege, sub quo, coronatus, finita missa, equitabit per civilatem, quod paratum habeatur prope portam principalem ecclesie, per quam rex tune exibit. — Locus pro cantoribus. — Scamna pro baronibus. — Sacristia ad vestiendum regem.
Prelati parentur super rochetum, amictu, superpellicio, stola, pluviah et mitra simphci, vel, loco superpellicii, poterunt capere albam et cingulum ; stola et pluviale poterunt esse albi vel rubei coloris, quia albus color convenit corouationi et rubeus misse, que de Spiritu sanclo dicetur, et quihbet habeat pontificale et uuum capellanum superpellicio indulum cum mappula collo pendente, qui sibi de pontificali serviat et de mitra.
1494年5月
In sero précédente diem coronationis, claudatur ecclesia et custodes adhibeantur omnibus portis, et loco cantorum, suggesto, presbyterio, thalamo et sacristie usque ad regis introitum.
Inlromittantur qui sedeant super gradibus in capitibus corporis transversalis ecclesie paratis, ubi sint qui singulaloca distribuant.
1494年5月
Die statuto, circa horam XII, legatus et prelali omnes perveniant ad ecclesiam et in locis suis paramenla eis convenientia superius expressa recipiant.
Rex deinde, camiseam habens a rétro aperlam usque ad cingulumcertis cordellis colligatam et diploidem et vestitellum, et desuper veslem de broccato auri riccio creraesino amplam, ad formam gallicam, et caligas de panno nigro, ex Castro Novo veniat ad ecclesiam cum suis curialibus et baronibus, quem post regales et oratores et pagii et favoriti sequantur, episcopus Tropiensis et frater Johanues de Mediolano, ordinis montis Oliveti, capellani majores regis, et alii togati.
D. Johannes protonotarius della Sega, et D. Joliannes protonotarius de Sermoneta sedebunt in eorum mantellis in fine ultimi scamni post alios prelalos in illo sedentes ad sinistram ascendentis presbylerium, et in eo scamno, immédiate ante eos, sedet D. Julianus electus Marianensis etiam in suo mantello, quia nondum est consecratus.
D. Bernardinus Gambara subdiaconus apostolicus. — D. Apollonius de Valentinis. — D. Nicolaus de Consandulis. — D. Johannes Baptisla de Glande.
Accolyti apostolici, rocchetis et desuper pelliciis induti, sedebunt circa allare in ultimo gradu ; omnes alii cubicularii Pape et cappellani legati non assistentes, et sine superpelliciis, sedebunt in terra non longe ab altare.
Scutiferi legati stabunt in cornu evangelii rétro altare, ita quod prelatos ab illo latere sedentes non impediant.
Curiales regis sedebunt hinc et inde supra gradibus XV in choro dicte ecclesie ordinatis.
Barones erunt in scamnis, in piano magno corporis transversalis ecclesie juxta locum cantorum ordinatis, oratores autemin bancho postergali rétro scamna pro prelatis in presbyterio ad dextram ascendentia posito.
Cum serenissimo rege in thalamo suo erunt, ipsum ubique associabunt, tam in presbyterio quam alibi :
D. Fridericus de Aragonia ; D. Gentilis Virginius Ursinus ; Don
Joffredus Borgia; Don Alphonsus, electus Theatinus ; Don Aloysius de Aragonia, frater consobrinus regis ; Don Carolus de Aragonia, marchio Giracensis (1) ; Don Martinus de Aragonia, nepos regis ex Ferdinando fratre suo bastardo in Castel Novo incarcerato ; Don Julianus, episcopus Tropiensis qui, rege regali super talamo genufleclente, a sinistris regis erit genuflexus, et frater Johannes de Mediolano, ordinis montis Oliveti, capellanus major regis, adexlris regis erit, ut supra genuflexus, et ambo de missale regi servient ; frater Johannes Franciscus de Mirabellis ejusdem ordinis, confessor regis ; frater Michel de Neapoli, ordinis fratrum minorum de observantia, eleemosinarius regis, postregem ut supra genuflexum, et ipse genuflexus.
1. Don Luigi qui vient d'être appelé précédemment (page 123) marquis de Gerace, n'est plus désigné que par son nom de famille de Aragonia; c'est son frère Charles d'Aragon qui porte le titre de marquis de Gerace; le mss. 5160, f. 119, r. donne même : Don Aloysius de Aragonia, prothonotarius. On verra plus loin, à la date du 6 mai. Don Luigi entrer dans les ordres ecclésiastiques et recevoir des mains du légat, Jean Borgia, les insignes du protonotariat. Burchard ne parle pas de la renonciation faite par Don Luigi à son frère Don Carlo du marquisat de Gerace, ainsi que le fait Cardella {Mem. stor. dei Gard., t. III, p. 274), qui tout en relevant les erreurs de plusieurs de ses devanciers au sujet de Luigi d'Aragon, se trompe lorsqu'il dit qu'après la mort de sa femme Baptistine Cibo, Don Luigi renonça en faveur de son frère Don Carlo le marquisat de Gerace et s'enrôla sous Innocent VIII dans la milice ecclésiastique. C'est sous Alexandre VI qu'il aurait dû dire; en outre, Baptistine vivait encore à la mort de son grand-père Innocent VIII; elle assistait en effet avec sa mère aux fêtes données au Vatican, le 12 juin 1473, en l'honneur du mariage de Lucrèce Borgia avec Sforza, (Madona Theodorina con la figliola marchesana de Gezaro...). Voy, la dépêche de J. André Boccacio au duc Hercule de Ferrare, dans Gregorovius, Lucrèce Borgia, t. II, p. 294, et le récit d'Infessura imprimé dans cette édit., p. 80 (neptis Innocentii, fllia Theodorine...). Sur Luigi d'Aragon, voy. dans VArchivio Stor. ItaL, série I, app. IX, p. 232, I Ricordi di Filippo di Vigneulles.
Adveniente rege, et choro canonicorum, ut supra ordinatur, intrante, accurrunt ei ex supradicto R. P. D. Alexander archiepiscopus Neapolitanus et Johannes patriarcha Antiochensis qui, vestiti mitris, caput aliquantulum inclinantes, sibi reverentiam facient. Idem faciet rex ipsis, retento in capite birreto suo ; archiepiscopus a dextris et patriarcha a sinistris regis, ipsum ad legatum deducant; quo accedente, prelati omnes parati assurgent, et cum mitris capita sibi aliquantulum inclinabunt : idem et rex, birreto detento, ipsis faciet. Pervento ante legatum, rex deponit birretum, et legato caput inclinat, et legatus, retenta mitra in capite, sibi respondit.
Sedet rex in faldistorio in plano'ante ullimum gradum altaris sibi paralo, in transversum, ita quod sinislra regis sit versa allari el dextra choro canonicorum ; et faldistorium hujusmodi stabit ad dextram legati, qui sedebil in alio simili faldistorio ante médium altaris in tertio gradu et piano illius sibi parato, renibus al tari versis. Neapolitani vero in capite prime banche ad sinistram legati se locabunt, et prelati omnes in suis locis erunt.
Omnibus sic sedentibus, surget D. Stephanus de Narnia, notarius camere apostolice, cum legato ex Urbe ad hune finem missus el, habita a legato licentia, stans in cornu evangehi ad sinistram legati in primo vel secundo gradu altaris, alta voce legit buUam facultatis cardinalis a principio ad finem, cujus ténor talis est :
« Alexander episcopus servus servorum Dei, dilecto tiho Johanni tituli sancte Susanne presbytero cardinah, ad regnum Sicihe citra Pliarum nostro et sedis apostolice legato, salutem et apostollcam benedictionem.
Licet potestatis plenitudo desuper nobis commissa sit, et universi gregis dominici, divina disponente clementia, curam habeamus, finem tamen humane possibilitalis excedere non valentes, considerandoque quod circa singula, per nosmetipsos, apostolice sedis debitum absolvere non possumus, nonnunquam sancte romane Ecclesie cardinales in partem sollicitudinis assumimus, ut, ipsis vices nostras supplentibus, ministerium nobis commissum, secunda pietate superna, facihus, efficacius et salubrius exequamur. Sane postquam clare memorie Ferdinandus de Aragonia Sicilie citra Pharum rex, sicut Deo placuit, rebus fuit humanis exemptus, Nos considérantes quod carissimus in Christo filius, videlicet Alphonsus Ferdinandi regis primogenitus, tune Calabrie dux, ad presens in dicto regno et tota terra que est circa Pharum, que de jure et proprietate sancte romane Ecclesie noscuntur, usque ad confinia terrarum ipsius Ecclesie, excepta civitate nostra Beneventana cum ejus territorio, districtibus et pertinentiis, ipsi Ferdinando regi, vigore investiture et concessionis per felicis recordationis Innocentium papam octavum predecessorem noslrum sub cerlis modo et forma factarum successit, quodque predecessores nostri romani pontifices, dicti regni reges qui pro tempore fuerunt, inungi et coronari facere consuevcrunt, ac intendeutes ut dictus Alphonsus
rex, sedi apostolice devotissimus, juris regni et terre predictorum ac regalium insignium plenitudine gratulari ac statum suum firmius stabilire valeat, volentesque tanlum munus, prout eliam prefalus Alphonsus rex per suos spéciales propterea ad nos destinates oratores cum instantia postulavit, adimplere ac debitis solemnitatibus honorare, eorumdem predecessorum vestigiis inlierendo, et ad te qui opère quidem potens es et sermone, ac quem in magnis experlum et arduis, eximia probitate et fidelitate rerumque gerendarum experientia ac precipua prudentia ac integritate comprobatum habemus, mentem nostram potissime convertentes sperantesque quod ea que tibi duxerimus committenda, gratia tibi assistente divina, circumspecte, prudenter et fideliter exequeris, habita super hoc cum venerabilibus fratribus nostris sancte romane Ecclesie cardinalibus dehberatione matura, te nostro et ejusdem Ecclesie nomine ad regnum et regem prefatum pro premissis et nonnullis ahis ejusdem sancte romane Ecclesie arduis negotiis peragendis dicte sedis legalum de latere nostro, de fratrum eorumdem consilio, comilante pacis angelo, destinamus, circumspectioni tue, prefatum Alphonsum regem, prestito ab eo et per te recepto, nostro et ejusdem Romane Ecclesie nomine, juxta formam in literis Innocentii predecessoris hujusmodi desuper confectis et inferius annotatam, corporali juramento per impositionem vexilli ejusdem romane Ecclesie in suis manibus, de regno et terra predictis ac omnibus juribus et pertinenliis eorumdem, auctoritate apostolica investiendi ipsumque in illorum realem, corporalem et actualem possessionem inducendi ac prefatum Alphonsum regem, postquam illum investieris et in possessionem hujusmodi induxeris, ut prefertur, solemniter inungendi ipsumque in signum pleni juris atque dominii et terre predictorum salubrem et felicem, in regem cathohcum dicta auctoritate coronandi facultatem et auctoritatem, eadem auctoritate et de simili consilio, concedentes. Id tamen, dilecte fih, munus hujusmodi devota mente suscipiens, te in illius exequutione, nostro et dicte sedis nostre honore sic sollicitum, diligentem et studiosum exhibens, quod in nostro et sedis apostolice conspectu, cum ab eodem Alphonso rege redieris, non immerito possis commendari. »
Ténor vero forme predicte sequitur et est talis, videlicet :
« Ego Alphonsus rex Sicilie plénum homagium, ligium et vassallagium faciens domino meo D. Alexandre pape sexto et Ecclesie romane pro regno Sicilie et tota terra que est citra Pharum, et quantum spectat ad terram citra Pharum, juxta et secundum illum statum quem tenebat et possidebat dictus rex Ferdinandinus in dicta terra citra Pharum usque ad confinia terrarum ipsius Ecclesie, excepta civitate Beneventana cum toto territorio ac omnibus districtibus et pertinentiis suis, secundum antiquos fines territorii, pertinentiarum et districtus civitatis ejusdem per romanes pontifices distinctes et in posterum distinguendos, ab hac hora in antea fidelis et obediens ère B. Petre et Paulo et D. Alexandro pape VI ejusque successeribus romanis pontificibus canonice intrantibus, sedique apostelice romane Ecclesie. Non ère in consilio vel censensu seu facto, ut vitam perdat, seu perdant auf membrum, aut capiatur seu capiantur mala captiene; censihum vero qued mihi credituri erunt per se aut per nuncios sues vel per literas, ad eerum damnum scienter nemini pandam, et si sciero fieri vel procurari, seu tractari aliquid, qued in unius vel plurium damnum cedat, illud pro pesse impediam, et si hoc impedire non pessem, illud illi vel eis significare curabo. Papatum remanum et regalia sancti Pétri, tam in regno Sicilie et terra predicta quam alibi censistentia, adjulor illis ero ad retinendum, defendendum et recuperandum, ac recuperata manutenendum contra omnem hominem. Universas et singulas conditienes contentas in literis Innocentii predecesseris hujusmedi, super ipserumregni et terre concessione confectis, ac omnia et singula que in iisdem literis continenlur, plenarie adimplebo et invielabiter observabo et nulle unquam tempore veniam centra ea; non procurabo' per me vel alium seu alios, quevis mode ut eligar vel nominer in regem, vel imperatorem remanum seu regem Theutonie aut deminum Lombardie vel Tuscie seu majoris partis eorumdem : et si electie vel neminatio ad imperium vel regnum remanum seu regnum Theutonie aut dominium Lombardie, vel Tuscie seu majorum partium eorumdem de me celebrari centigerit, nullum hujusmedi electieni seu postulatieni assensum prestabo, nec intremittam me modo aliquo de eorum vel alicujus ipserum regimine, neque etiam de civitate Beneventana et suis territeriis et pertinentiis, seu Carapania,
neque de Maritima, ducatu Spoletano, Marchia Anconitana, patrimonio beati Pétri in Tuscia, Massa Trabaria, Romandiola, aima Urbe, in civitatibus Perusina, Civitate Castelli, Bononiensi, Ferrariensi, Avenionensi et Comitatu Venusino seu aliis terris quibuscumqiie prefati SS. DD. N. pape dominiis, seu feudis ipsius Ecclesie ubilibet constitutis, ex successione, vel alio quovis titulo vel contractu vel matrimonio nunquam mihi acquiram vel vindicabo seu petam acquirere vel quomodolibet vindicare : et nihil unquam accipiam vel habebo seu retinebo, vel petam accipere, habere aut manutenere in illis neque ullam potestariam, capitaniam vel rectoriam, nullumque aliud officium recipiam seu recipere petam in eisdem seu ipsorum aliquod; nec etiam acceptabo aut acceptari permittam, seu faciam premissa vel partem aliquam eorumdem, nec illa offendam vel molestabo, nec etiam romanam Ecclesiam quoque sub censuris penisque spiritualibus et temporalibus, in supradictis conditionibus et infeudatione contentis, quas hic habere volo in singulis suis partibus pro specificatis et repetitis et expressis : schismatico seu heretico cuicumque, vel a fide devio, et ab ipsa Ecclesia précise, ejusque sequacibus aut dantibus eis cfmsilium, auxihum vel favorem, non dabo quovis modo per me vel per alium, seu alios, directe vel indirecte, publiée vel occulte, auxilium, consilium vel favorem, nec ab aliis, quantum in me fuerit, si impedire potero, dari permittam, sed eos juxta posse, donec convertantur, persequar et invadam. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia.
« Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis Domini MCCCGLXXXXllIl, quarto decimo kalendas maii, pontificatus nostri anno secundo. »
Lecta bulla, accedit rex et coram legato super cussinum genuflexus, ex libro sive folio ad hoc ordinato, legit de verbo ad verbum juramentum sub bac forma :
« Ego Alphonsus Dei gratia rex Sicilie, plénum homagium, ligium et vassalagium faciens SS. D. meo domino Alexandro pape VI et Ecclesie romane pro regno Sicilie, et tota terra, que est citra Pharum, juxta et secundum illum statum quem tenuit et possedit recolende momorie Ferdinandus Sicilie rex, genitor meus, in dicta terra citra Pharum, usque ad confinia terrarum ipsius Ecclesie, excepta
civitale Beneventana cum toto territorio ac omnibus districlibus et pertinentiis suis, secundum antiquos fines territorii pertinentiarum et districtus civitatis ejusdem per romanos pontifices distinctes, et in posterum distinguendos, ab hac hora in antea fidelis et obediens ero beato Petro et Paulo, et SS. D. N. domino Alexandro pape sexto suisque successoribus romanis pontificibus canonice intrantibus, sancteque apostolice romane Ecclesie. Non ero in consilio vel consensu, seu facto, ut vitam perdant seu membrum vel capiantur mala captione ; consilium quod mihi credituri erunt per se, aut per nuncios suos, vel per literas, ad eorum damnum scienter nemini pandam, et si sciero fieri vel procurari seu tractari aliquid quod in ipsorum damnum cedat, illud pro posse eis significare curabo ; papatum romanum et regalia sancti Pétri, tam in regno Sicilie et terris predictis quam alibi consistentia, adjutor eis ero ad relinendum, defendendum et recuperandum, ac recuperata manutenendum contra omnem hominem ; universas et singulas conditiones contentas in literis apostolicis Innocentii, predecessoris hujusmodi, super ipsorum regni et terre concessione et infeudatione mihi facta, confectis, ac omnia et singula que in eisdem literis continentur plenarie adimplebo et inviolabiliter observabo et nullo unquam tempore veniam contra ea; non procurabo per me vel alium seu alios quovis modo, ut eligar, vel nominer in regem vel imperatorem romanum seu regem Theutonie aut dominum Lombardie vel Tuscie seu majoris partis eorumdem : et si electio vel nominatio ad imperium vel regnum Theutonie aut dominium Lombardie, vel Tuscie seu majoris partis eorumdem de me celebrari contigerit, nuUum hujusmodi electioni seu nominationi aut postulationi assensum prestabo nec intromittam me aliquo modo de eorum vel alicujus ipsorum regimine, neque etiam de civitale Beneventana et suis territoriis, districlibus et pertinentiis, seu de Campania, de Maritima, ducal u Spoletano, Marchia Anconitana, patrimonio beati Pétri in Tuscia, Massa Trabaria neque Romandiola, aima Urbe, in civitatibus Perusina, Civitate Castelli, Bononiensi, Ferrariensi, Avenioniensi vel Comitatu Venusino, seu aliis terris quibuscumque prefati SS. D. N. pape dominiis, seu fendis ipsius Ecclesie ubilibet constitutis, ex successione vel legato, seu donatione, aut vendilione vel aho quovis titulo vel conlractu, nihil
mihi unqiiam acquiram, vel vindicabo seu pelam acquirere, vel quomodolibet vindicare, et nihil unquam recipiam vel habebo seu relinebo vel petam recipere, relinere nec etiam liabere in illis, neque ullam potestariam, capitaniam vel rectoriam, nuUumque aliud officium recipiam seu recipere petam in eisdem vel ipsorum aliquo, nec etiam occupabo aut occupare permittam seu faciam premissa, seu partem aliquam eorumdem, nec illa offendam vel molestabo nec etiam romanam Ecclesiam, quoque sub censuris, penisque spiritualibus et temporalibus in supradictis conditionibus et infeudatione contentis, quas hic haberi volo in singulis suis partibus pro specificatis et repetitis et expressis : schismatico seu heretico cuicumque vel a fide devio vel ab ipsa Ecclesia preciso ejusque sequacibus, aut dantibus eis auxilium consilium vel favorem, non dabo quovis modo perme, vel alium seu alios, directe vel indirecte, publiée vel occulte, auxilium, consilium vel favorem, nec ab aliis, quantum in me fuerit, si impedire potero, dari permittam, sed eos juxta posse meum, donec converlantur, persequar etinvadam. Que omnia et singula, ut jacent, sub fide mea regia volens, Rmo. in Christo patri et domino D. Johanni tituli sancte Susanne sancte romane Ecclesie presbytero cardinali Montis Regalis, apostolice sedis legato, ad bec specialiter deputato, vice et nomine SS. D. N. pape sancteque romane Ecclesie predictorum, presenti, stipulanti et recipienti, curare, procurare et facere inviolabiliter observare, promitto pariter et juro. Sic me Deus adjuvet et sancta bec Dei evangelia. »
Tum rex ambas manus super librum missale, quem Rmus. legatus tenebit, videlicet dextram super crucifixum, et sinistram super quatuor evangelia ad hec specialiter in dicto missali depicta et scripta, ponat; sicque legit et jurat.
Intérim, dum juramentum predictum per regem prestatur, vexillum sancte romane Ecclesie, ad hoc per SS. D. N. papam missum, imponatur sue haste, et erectum teneatur per religiosum et strenuum dominum Gollerandum (1) Borgia, militem ordinis sancti Johannis Hierosolimilani, predicti Rmi. D. cardinalis germanum, qui vexillum ipsum ex commissione SS. D. N. pape ex Urbe portavit.
1. Caerulanclum (Rinaldi, p. 214, n° 6).
Prestito juramenlo per regem, ut prefertur, vexillum ipsum coram legato portatur, qui hastam in dextra recipiens, illud regi recipienti tradit, ipsumque de regno investiturum dicit :
« Auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa, per appensionem liujus vexilli ecclesiastici in tuis manibus, te de regno Sicilie et terra citra Pharum usque ad confinia terrarum sancte romane Ecclesie, exceptis civitate Beneventana et territorio, districtibus et pertinentiis suis, in omnibus regni et terre predictorum juribus et pertinentiis, in quibus clare memorie Ferdinando regi genitori tuo, vigore investiture et concessionis per felicis recordationis Innocentium papam octavum, sub certis modo et forma factarum successisti, investimus, teque in illorum realem, corporalem et actualem possessionem inducimus. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. »
Tum magnificus D. Jacobus Caracciolus, comesBurgiensis, cancellarius regni, vexillum de manibus regis accipiens, illud in sacristia pro rege parata portat et reponit.
Surgit rex, et in faldistorio suo, quod in opposito legati, competenti distantia, videlicet palmorum quindecim vel circa, a primo gradu altaris in illo piano positum fuit, sedet legato facie versa, et apud eum in duobus scabellis hinc et inde positis sedent duo prelati sibi assistentes, videlicet : arcbiepiscopus Neapolitanus a dextris et patriarcbia Antiochenus a sinistris regis qui ita sedent quod sibi invicem faciem quasi vertunt, magis tamen latera regi jungentes quam legato, prout in coronationibus fieri solet (1).
1. Sur le couronnement d'Alphonse II, voy. Summonte, Dell' istoria della città e regno di Napolo, lib. VI, p. 482-496, et Sanuto, fol. 6 v. (mss. 1422 ital.).
Intérim procurator fiscalis regius requirit omnes notarios, non stantes longe a cornu epistole altaris detecto capite, ut de investitura et traditione possessionis conliciant unum vel plura, publicum velpublica, instrumentum vel instrumenta sub bis verbis :
« Ego Johannes de Gallutiis, regius procurator fiscalis, requiro vos omnes et singulos notarios et labelliones publicos bic consistentes, ut de investitura et inductione in possessionem regni Sicilie per Rmum, D. legatum serenissimo regi Alpbonso nostro secundo de Aragonia, ut supra facta, conficiatis unum vel plura, publicum vel publica, instrumentum vel instrumenta. »
Quibus sic peractis, postmodum iterum surgit rex et ambo sui assistantes, depositis milris, et aliis prelatis cum mitris sedentibus, archiepiscopus Neapolitanus dicit legato :
« Rme. pater : postulat etc., prout in pontificali. Legatus : Scitis illum etc. Neapolitanus respondit : Et novimus etc. — Legatus : Deo grattas. Sedet rex et ambo assistentes. Legatus competenti et intelligibili voce dicit : Cumhodie etc. (1).
1. ...prout in consecrationibus fieri solet. Rinaldi, p. 214, mss. 5160, f. 126, et mss. de Florence,
Finita monitione surgit, accedit coram eo , et super cussino genuflexus, osculalur ejus manum ; tum prestat juramentum confectum sub hac forma, videlicet :
« Ego Alphonsus, Dei gratia rex Sicilie, profiteor, promitto et juro coram Deo et angelis ejus, deinceps legem, justitiam et pacem Ecclesie Dei, populoque mihi subjecto pro posse et nosse facere atque servare, salvo condigno misericordie Dei respectu, sicul in consilio fidelium meorum melius polero invenire; pontificibus quoque Ecclesiarum Dei condignum, et canonicum honorem exliibere, atque ea que ab imperatoribus et regibus ecclesiis collata et reddita sunt, inviolabiliter observare, abbatibus, comitibus et vassallis meis congruum honorem, secundum consilium meorum fidelium, prestare. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia. »
Et ambas manus super librum missalem, quem legatus teneat, ponat, ut prioris juramenti prestatione fecit.
Rege sic genufiexo permanente, surgit legatus deposita mitra, et stans ad regem versus, dicit intelligibili voce legendo : Oremus, ommpotens sempiterne Deus etc.
Idem dicunt prelati in suis locis sine mitris stantes, submissa voce.
Finita oratione predicta, surgit rex et ante cornu evangelii super gradus altaris et illius piano se prosternit, quatuor cussinis, videlicet uno sub genibus, alio sub stomacho et duobus sub brachiis et capite, sibi positis.
Legatus autem, accepta mitra, procumbit in faldistorio in quo sedebat ad altare versus. Omnes prelati cum mitris in suis locis genuflectunt.
Scabellum ponitur pro cantoribus in fine presbyterii, quo posito, in libro duo cantores dicunt letanias, aliis cantoribus in pristino eorum loco remanentibus et ipsis respondentibus : Saiicte Petre, sancte Paule, mncte Januari (bis dicatur).
Dicto in letania Ut obsequium etc., surgit legatus cum mitra, et accepto in sinistra baculo pastorali, stans versus ad regem prostratum, dicit in cantu letanie : Ut hune etc.
Idem faciunt et dicunt prelati omnes cum mitris in suis locis genuflexi ; tum legatus iterum procumbit, ut prius, et letania perficitur.
Finita letania, surgit legatus, deposita mitra, et stans versus ad regem prostratum dicit intelligibili voce legendo, et ne nos etc,, cum aliis et duabus orationibus.
Idem plane prelati omnes in suis locis sine mitris genuflexi dicunt. Tum legatus iterum procumbit et, his dictis, sedet accepta mitra. Rex coram legato super cussinum genuflectit, et prelati omnes cum mitris circumstant in modum corone post regem.
Nudatur brachium dextrum regis, et inter scapulas ampliatur vestis superior, solvitur alia, diplois et camisia.
Acolytus Pape cum vaso olei cathecumenorura stet a dextris legati.
Dominus Beruardinus Gambara subdiaconus apostolicus cum vaso et bombice stet prope dictum acolytum.
Legatus, depositis cirothecis et incepta oratione Deus Bei filius, et usque ad verba Benedictionem infimdat inclusive continuata, intincto pollice dextero in oleo catechumenorum, inungit brachium dextrum regis inter juncturam manus et cubiti ab intra in modum crucis, et bombice desuper posita ac fascia per predictum Bernardinum ligata, inungit eodem pollice cum oleo predicto eumdem regem in modum crucis inter scapulas et bombicem desuper ponit; religantur camisia, diplois et parva vestis, ac alia desuper aptantur; et dum premissa facit, legatus nihil dicit, sed premissis expeditis, continuat dictam orationem, dicens eamdem usque ad fineni; tune dicit aliam illi sequentem, videlicet : Omnipotens sempiterne Deus. Idem dicunt omnes prelati, plane tamen legendo, quibus dictis, prelati ipsi ad sua loca revertuntur.
Finitis orationibus predictis, surgit rex, et legatus lavai manus
cum medulla panis et extergit; tum et ipse surgit : amoventur ambo faldistoria et aliud faldistorium cum scabello et duobus cussinis ponitur in piano versus cornu evangelii competenti distantia a primo gradu altaris, videlicet circa palmos xii vel xv, ubi rex genuflectit ad cornu evangelii versus. Legatus stans anle ultimum gradum altaris, facit confessionem cum ministris suis, idem facit rex cum illis duobus capellanis suis majoribus apud eum genuflexis.
Cantores dicunt introitum et prelati etiam bini et bini, in suis locis slantes sine mitris, confessionem dicunt.
Facta confessione, legatus accedit ad altare, osculatur illud in medio et evangelium ex libro evangeliorum ; imponit incensum, incensat altare, accipit mitram in cornu epistole, ubi incensatur, et ipse descendit ad faldistorium; legit introitum, Kyrie eleison et proceditur in missa usque ad versum primi Alléluia inclusive.
Rex, facta confessione, surgit, et ab aliis associatus duobus suis assislentibus, videlicet Neapolitano et Antiochensi, intrat in sacristiam suam, sedet in sede sive in faldistorio ibidem sibi parato : sedent et illi duo assistentes in suis scabellis eis illuc apportatis. D. Bernardinus subdiaconus apostolicus extergit bombice brachium regis et inter spatulas : reponitur bombyx in bacili ibidem parato et ad comburendum portato ; et aptatur camisia, diplois et parva vestis.
Imponuntur regi calige de setonino cremesino et zandalia de damaschino albo recamata filis aureis et argenteis, sine perlis et absque lapidibus pretiosis.
Surgit rex, et veste magna, videlicet superiore, exuitur; induitur veste longa de cremesino taffeta suffulta cum manicis strictis et desuper cingitur rocheto longo usque ad collum pedis ; tunicella alba de brocatello piano, zendalo suffulta, cum manicis strictis botonatis, stola rubea broccati auri riccii in transversum ab liumero sinistro sub brachio dextro conjuncta; manipulo de eodem broccato ad bracliium sinistrum ; veste regali in modum dalmatice ex brochato auri riccio cremesino, fissuram habente ante et rétro un palmorum vel circa, longa, usque ad collum pedis, circa collum et manicas et per fimbrias ad latitudinem quatuor digitorum vel circa, perlis ornata ; collari ad latudinem manus perlis ornato sub
mento duabiis perlis ligato, quod formam habeat, prout soient in amictis poni, ex broccato piano creniesino et benda longa ex broccato ci'emesino quatuor digitorum vel circa, que a collo pendeat usque ad collum pedis, birretum retinebit.
Sicque paratus ascendit ad thalamum regium a duobus suis assistentibus ac regiis et capellanis duobus majoribus, eleemosinario et confessore dumtaxat, associatus, ubi in sediali suo genuflectit, et ex libro dicit introitum Kyrie eleyson, Gloria in exceisis, orationem Deits qui corda fidelium, et sub eamdem conclusione sequentem : Oremus, Deus, regnorum omnium protector, da mihi, servo tuo, triumphum virtutis tue scienter excolere, et qui tua constitutione sim princeps, tuo semper numine sim petens : Per D. N. etc., epistolam, et alléluia, cum primo versu tantum, videlicet, Emitte spiritum etc., duobus assistentibus et aliis regiis intérim apud regem stantibus.
Cantoribus versum predictum Emitte etc., canlantibus, reponitur faldistorium legati in medio allaris in quo ipse sedet cum mitra.
Rex descendit de thalamo suo ab illis duobus suis assistentibus et aliis suis associatus, et accedit ad legatum : prelali assurgunt et faciunt reverentias, quibus et ipse pariter facit ut prius ; et facta, detecto capile, reverentia coram legato, super cussino genuflectit.
Prelati omnes faciunt circulum post regem, ut prius cum mitris stantes, et omnia simulcum legato, plane tamen dicentes.
Legatus, accepto ense nudo de altari per me sibi porrecto, illum tradit in manu regis recipientis, dicens Accipe gladium etc. ; quo dicto, rex osculatur manus legati.
Tum, imposilo per me gladio in vaginam, legatus cingit regem gladio in vaginam, dicens antiphonam : Accing ère gladio tuo super fémur tuum, potentissime.
Surgit rex, et extractum ensem de vagina viriliter ter vibrat ; lum super brachium sinistrum extergit, reponit in vaginam, et iterumicoram legato, ut prius, genuflectit.
Corona, de altari per me sumpta, traditur legato, quam cum omnibus prelalis paratis manum apponentibus, solus regi imponit, dicens : Accipe coronam etc.
Sceptrum per me legato porrigitur qui illum dat regi in dexteram manum recipienti, dicens : Accipe virgam, etc.
Pomum deinde a me legato porrectum, legatus tradit regi in sinistram recipienti, dicens : Accipe dignitatis pomum, et per id in te catholice fidei cognosce signaculum, quia ut hodie ordinaris caput etprinceps regni etpopuli, ita perseveres author et stabilitor christianorum et fidei christiane, ut felix in opère, locuples in fide, cum rege regum glorieris, qui vivit et régnat Deus, per omniasecula seculorum. Amen.
Surgit rex, et per me ense discingilur, et D. Hectori Caraffe camerario suo majori traditur, qui eum in vaginam immédiate ante regem defert per totum officium.
Legatus a dextris et archiepiscopus Neapolitanus a sinistris regis deducunt ipsum regem, précédente solo porrectore ejusdem ; sequuntur patriarcha Antiochensis, oratores regii et capellani majores cum confessore et eleemosinario, ubi rex ipse cumsceptro in dextra et pomo in sinistra per legatum et archiepiscopum predictum, in solio et sede regia intromittitur et ad sedendum ponitur, legato dicente Ita et rétine etc.
Convenienter précèdent regem omnes regii, et prelati omnes parati sequentur stantes in thalamo a dextris et a sinistris ante sedem regiam, sed pro angustia loci fieri poterit ut supra dixi ; istud tamen melius.
Rege intronizato, legatus, deposita mitra, stans versus ad altare, incipit in cantu Te Deum laudamus, quod cantores prosequuntur usque adfinem, legato ipso ad dexteram et archiepiscopo ad sinistram regis sine mitris intérim stantibus, et regalibus omnibus post predictos hinc inde juxta regem.
Finito Te Deum, legatus stans in loco prediclo juxta regem, detecto capite, ex libro dicit : Firmetur manus tua etc., cum duabus orationibus sequentibus : idem dicunt plane omnes prelati.
His dictis, legatus accepta mitra et facta cum ea regi aliquali reverentia, et per regem pari modo refacta, redit cum prelatis similiter cum mitris incedentibus, similiter per eos prius regi reverentia facta, ad suum faldistorium, et illi ad sua scamna ; et cantores dicunt secundum hymnum cum suo versu, Veni sancte Spiritus; ad quem legatus in suo faldistorio, et rex, depositis
corona, sceptro et pomo in suo sediali, et prelati in bancis suis, omnes detectis capitibus genuflectunt. Regi deponitur corona per Don Fridericum, et D. Genlili Virginie Ursino tenenda traditur; similiter sceptrum et Don Jofiredo traditur, ac pomum et Don Henrico assignatur, et suo tempore per eumdem D. Fridericum omnia regi reponuntur ; et quando est per regem facienda genuflexio, non debent prius predicta sibi deponi quoniam rex sit apud sediale et ibidem deinde antequam recédat reponi : finito versu predicto, surgunt omnes et in suis locis sedent quousque evangelium incipiat.
Diaconus dicit : Munda cor meum, etc., legatus imponit incensum, benedicit subdiacono, et alia fiunt more solito.
Ad evangelium deponitur regi corona, ut supra, sceptro et pomo in manibus retentis : quo finito, et Credo cum duobus suis capellanis majoribus dicto, sedet, et reponitur sibi corona : ad verba Incarnatusque est, rex cum corona sua in sede se humiliter inclinat.
Idem facit legatus in faldistorio suo ; prelati vero omnes in locis suis, detectis capitibus, genuflectunt.
Tum legatus, finito Credo, dicit Dominus vobiscwn, surgit rex cum corona et, dicto Oremus, sedet.
Lecto per legatum offertorio, portatur faldistorium in medio altaris in quo sedit legatum cum mitra, ut prius.
Archiepiscopus et patriarcha assistentes occurrunt regi usque ad gradus thalami, ubi regi cum corona et pomo descendenti reverentiam faciunt, et rex ipsis, ut prius; et regem usque ad legatum deducunt. Regi pretereunti et redeunti assurgunt omnes prelati cum mitris et reverentiam faciunt, et ipse eis, et eum, ut prius, regii sequuntur.
Pervento ad legatum competenti spatio, videlicet x vel xii palmorum, deponitur regi per D. Fridericum corona, sceptrum et pomum, et deputatis et assignantur; et datis per eumdem D. Fridericum XII medaliis ad hoc ordinatis regi, rex facta legato reverentia, super cussinum coram eo genuflectit, et dictas xii medalias legato in manum dextram offert, et manum ipsam osculatur. Cui legatus dicit : Centuplum accipies, et vitam eternam possidebis.
Surgit rex et competenti spatio predicto reassumit coronam, sceptrum et pomum ; et, facta legato cum corona reverenlia,
reverenter ad Ihalamum a duobus suis assistentibus ad gradus thalami associalur; ubi, facta et recepta reverenlia, dimisso rege, ad sua loca revertuntur. Rex ascendit thalamum et in solio sedet usque ad prefationem.
Legatus, post recessum regis, depositis chirothecis, lavai manus, ascendit ad altare et prosequitur missam more solito.
Super calicem sive patenam, ponuntur sex hostie, videlicet tres magne et tres parve : de quibus subdiaconus dat unam magnam et unam parvam credentiariis ; et de ampullis vini et aque in una tazza pro credentia, et cum ampullis predictis portatur tazza ad altare etiam proproba, ubi ego do unam hostiam magnam et unam parvam subdiacono pro proba, et de ampullis vini et aque in tazza eidem etiam pro proba. Alia fiunt, ut alias.
Incensis per legatum oblatis ad altare, incensatur legatus per diaconum ter sibi thuribulum offerentem : tum cum diacono thuribuluni déférente accedit ad regem in thalamo cum mitra archiepiscopus Neapolitanus ; quo ibidem constituto, surgit rex cum corona, et archiepiscopus deposita mitra, accepto tliuribulo, facta regi reverentia cum capile, stans ante ultimum gradum solii, incensat regem cum corona stantem, ter ei thuribulum ducens. Tum, facta sibi, ut prius, reverentia, reddit thuribulum diacono, et accepta mitra el cum ea regi reverentia facta, redit ad locum suum. Intérim diaconus incensat omnes regios, bis cuihbet ducens thuribulum, tum archiepiscopum Antiochenum ac omnes ahos prelatos paratos, cuihbet bis thuribulum ducens ; post prelatos incensabit oratores, episcopum Tropiensem, et alios, capellanos majores et alios duos, confessorem et eleemosinarium in thalamo regis, barones, electum Aconicensem, prolonotarios della Sega et de Sermoneta, D. Bernardinum subdiaconum et acolytos apostolicos legalo assistentes, subdiaconos, ahos capellanos togatos, scutiferos legati, credentiarum ; singulis his semel tantum ducit thuribulum, tum me incensabit, et ego eum.
Legato prefationem incipiente, surgit rex cum corona, et, ea finita, deposita sibi corona, dicit cum capellanis suis, Sancius etc.; quo dicto, reassumpta corona, ascendit ad sediale suum ubi genuflectit, dimissis corona, sceptro et porno, sic manens, quousque ad communionem sit iturus.
Dicto per legalum Agnus Dei, ego cum instrumeiito pacis quod cum panniculo mundo exlergo et panniculum ipsum deosculor pro proba, et capellanus ille cum pluviali, qui de baculo pastorali servivit in missa, cum alio instrumento pacis genufleclimus ad dexteram legati ; qui, finita oratione, Domine Jesu Ckriste qui diaeisfi apostolis tuis etc., osculato altari, osculatur primo meam pacem, deinde aliam, singulis dicens, pax vobis, et nos sibi, et cum spiritu tuo; tum ego do instrumentum meum archiepiscopo Neapolitano, qui eum defert regi genullexo, dicens sibi pax tecum, et ille respondens, et cum spiritu tuo, ante et post, reverentiam consuetam regi faciens; et restiluto mihi instrumento redit ad locum suum, et ego instrumentum suum super altare repono. A rege accipiunt pacem omnes regii suo ordine ; reverso ad locum suum archiepiscopo Neapolitano, alius capellanus, cum alia pace dat pacem hoc ordine eidem archiepiscopo, et ille aliam prelato post eum cum ore, et aller alteri usque ad finem illius scamni;
Patriarche Antiocheno, et ille alteri ut supra cuihbet prelato in capite unius scamni, et ille aliis, ut supra, singulis ordinibus, ego, capellano majori, et ille alteri ut supra; singulis baronibus per capita scamnorum ut supra; electo Maranensi, et ille protonotario della Sega, et ille alteri, subdiacono apostolico et ille primo acolyto, et ille alteri, ut supra;
Capellano assistenti, et ille diacono, et diaconus subdiacono, capellano de mitra servienti et ille aliis ;
Primo scutifero et illealteri ;
Primo credentiario et ille alteri ut supra;
Mihi et ego sibi, et instrumentum ipsum super altare repono.
Postquam legatus se communicaverit sub utraque specie, antequam se purificaverit, digitos abluat, expectet regem communicandi causa. Duo prelati assistentes occurrunt regi sine mitris usque ad gradus thalami, et ipsum deducunt, ut alias.
Rex descendit detecto capite, absque sceptro et porno; sequuntur regii omnes etiam illi cum corona, sceptro et porno, et capellani majores, et duo alii. Rex genuflectit in supremo gradu altaris in cornu epistole sine cussino et communionem reverenter et dévote a legato recipit, qui hostiam in dextera recipieus, palena cum sinistra supposita, illam regi tradit, dicens : Corpus domini
nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam eternam. Amen.
Apportantur ampulle vini et aque de credentia, fada ibidem
prius proba que et secundo fit apud altare, ul prius. Legatus patenam super calicem diligenter excutit et digitos abluit et sumit,
tum dat regi purificationem, tum patenam super calicem, ut supra
excutit; infunditur sibi vinum, purificat, se abluit digitos, et ablutionem sumit, accipit mitram, levat manus et missam perficit.
Rex, sumpta communione et purificatione, accipit coronam ante
ultimum gradum altaris, ac sceptrum et pomum; et facta altari cum capite reverentia, redit ad thalamum suum, a duobus suis
assistentibus cum mitris associatus, ubi in sede sua genuflectit, et dimissis corona, sceptro et mitra, legit communionem, etpost, orationem de Spiritu sancto cui addit per se sequentem :
Deus qui ad predicandum eterni regni evangelium, ronianum
imperium preparasti, protende famulo tuo arma celestia, ut pax
Ecclesie nulla turbeiur tempestate bellorum : per D. N. Jesum
Christian filiuin tuiun, qui tccum vivit et régnat etc., ambas post
orationem sub hujusmodi conditione concludens.
Finita missa et benedictione per legatum data, idem legatus dat
plenariam indulgentiam omnibus utriusque sexus qui misse seu
benedictioni sue hujusmodi interfuerunt, juxta facultatem per
bullam justa altare publiée appensam sibi concessam; quam indulgentiam R. P. D. archiepiscopus Patracensis vel aliud ad voluntatem ipsius legati promulgat, stans in medio altaris versus ad
populum. Legatus, publicatis indulgentiis, ad altare se vertit, dicil Dominus vobiscum, Initium sancti evangelii etc., signat altare et ibi evangelium ipsum perficit.
Rex interim accipit coronam, sceptrum et pomum; ascendit ad
supremum gradum altaris, genuflectit. Legatus, acceptis corporalibus ambabus manibus, et illis indicibus medio extensis, in modum semirotundum plicatis, illa regi porrigit osculanda, tum dextrum deinde sinistrum oculos regis tangit, et regi iterum porrigit
osculanda : demum cum ipsis signum crucis super regem producit,
qui surgit : imponitur sibi corona : recipit sceptrum et pomum, et in faldislorio, quod post médium allaris versus cornu epistole sibi ponitur, sedet.
Legalus, dimissis in altari corporalibus, vadit ad faldistorium suum in piano in cornu epistole sibi in loco consueto paratum, deponit paramenta omnia et zandalia, et accipit cappam. Tum faldistorium ipsum post medium altaris in cornu evangelii sibi ponitur, ubi sedet ad dextram regis.
Rex creat milites ; et alia, que ex consuetudine vel alias facere consueverunt Sicilie reges in eorum coronationis solemnitate, faciet.
Perfectis omnibus, legatus a dextris regis associabit eum, usque ad portam ecclesie, prelatis omnibus ipsos sequentibus; ubi peractis per regem ipsis gratiis et licentiatis, rex extra portam ecclesie ascendit equum sibi paratum; et coronatus, cum sceptro et pomo in manibus, baronibus super ipsum baldachinum portantibus et aliis equum regium dextrantibus (1), equitabit via ordinata ad Castrum Novum.
1. Rinaldi donne el aliis regni destinatis, p. 217; de même le mss. 5160, 1'. 137,
Legatus ascendit palatium suum, et prelati [ibunt] ad prandium quo voluerint.
Premissis itaque per me conceplis et annotatis, ecclesiam Neapolitanam singulis diebus, etiam plus semel, visitavi, et opportuna in eo et apud magistros deputatos, ubi erat opus, sollicitavi : informavi illustrissimum D. legatum de his que per eum erant dicenda et facienda, similiter et alios, qui in aliquo officio coronationis hujusmodi debebant interesse.
Dominica, 4 mensis maii, in parrochialibus ecclesiis, monasteriis et conventibus civitatis Neapolitane, publicata fuit buUa facultatis concesse Rmo. D. legato elargiendi plenarias in die coronationis regis et aliis temporibus indulgentias altari, in die ejusdem coronationis affigende, cujus tenor talis est, videlicet :
« Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Johanni tituli sancte Susanne presbytero cardinali ad regnum Sicilie citra Pharum nostro et apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem.
Cum nos te in preseuliarum ad regnum Sicilie citra Pharum, ad carissimum in Christo filium uostrum Alphonsum ejusdem regni regem pro nonnullis nostris et sancte romane Ecclesie negotiis peragendis, nostrum et apostolice sedis legatum de
latere, ad Dei laudem et prefate Ecclesie statum et horiorem, de
fralrum nostrorum consilio duxerimus destinandum, tibi predictum
regem inungendi et regiam coronam capiti suo imponendi, et Sicilie cilra Pharum regem catholicum coronandi facultatem concedeiites, prout in aliis iiostris desuper confectis literis continetur ; Nos
cupientes, ut spiritu aliarum largitionum et munerum incolas et habitatores parti um illarum reddas Deo, et sedi predicte plus dévotes, de omnipotenlis Dei misericordia ac beatorum Pétri et Pauli
apostolorum auctoritate confisi, circumspectioni tue, ut die, qua
pro coronatione hujusmodi facienda missam celebrabis, post ipsius
misse solemnitatem omnibus et singulis utriusque sexus Christi
lidelibus undecumque venientibus qui eidem misse aut benedictioni tue quam post ipsam missam populo inibi existenti largitus
fueris, interfuerint, plenariam omnium peccatorum suorum remissionem et indulgentiam in forma Ecclesie consueta auctoritate
apostolicalargiendi ac etiam tua hujusmodi largitione durante, infra
illius limites, quem quoliescumque et ubicumque solemniter coram
te celebrari feceris, septem, cum non antequam ipsam civitatem seu locum insignem pro primo ingressu solemniter intraveris, omnibus vere penitentibus et confessis ibidem presentibus tres annos
de injunctis eis presentibus in Domino relaxandi, plenam et liberam auctoritatem prefatam tenore presentium concedimus facultatem. Dalum Rome, apud sanctum Pelrum, anno incarnationis
dominice MCCCCLXXXXIIII, quarto decimo kalendas maii, pontiiicatus nostri anno secundo. »
1494年5月6日(火)
Die martis, 6 mensis maii, supradictus D. Aloysius de Aragonia, marchio Giracensis, qui alias tempore felicis recordationis Innocentii pape octavi cum illustrissimo principe Capuano in Urbe existens, die 3 mensis junii MCCCCLXXXXII, matrimonium coutraxit per viam litere de presenti, in prefati pape et plurimorum cardinalium et prelatorum ac aliorum presentia, cum D. Baptistislina Cibo, ejusdem pape nepote (1), et deinde nuper in sancle romane Ecclesie cardinalem fuit assumptus et creatus, nondum tamen publicatus ; Sicilie proplerea clericali ascribi desiderans, coram fratre D. Alexandro Caraffa archiepiscopo Neapolitano in archiepiscopali palatio et camera solite residentie ejusdem archiepiscopi personaliter constitutus, exutus habitu laicali quem usque tune tamquam marchio Giracensis delulerat, per tonsuram capitis sui per dictum D. archiepiscopum manu sua factam fuit clericali caractère insignitus et aulice clericali ascriptus, et longo habitu vestitus, et ibidem sibi facta ampla corona, prout protonotarii déferre soient, presentibus reverendis in Christo patribus dominis Alexandro archiepiscopo sancte Séverine, Nicolao Antonio episcopo Murensi, et pluribus aliis archiepiscopis et episcopis testibus.
1. Ce mariage a été raconté avec détail par Burcharrl, dans le t. I de celte édit. page
Deinde eodem mane idem D. Aloysius de Aragonia, in dicto palatio
et capella residentie Rmi. D. Johannis tituli sancte Susanne presbyteri cardinalis apostolice sedis legati, coram eodem Rmo. D.
legato personaliter constitutus, coram me videlicet sub quarto
kalendas maii pontificatus SS. D. nostri Alexandri pape VI anno
secundo, in protonotarium sedis apostolice per SS. D. N. receptus, et aliorum protonotariorum ejusdem sedis numéro et consortio
aggregatus fuit, prestito prius per eumdem D. Aloysium in manibus
D. legati corporali juramento juxta formam inferius annotatam,
tactis sacrosanclis Dei evangeliis, obtinuit sibi per eumdem Rmum.
D. legatum tradi insignia protonotariatus, videlicet rochetum, cappam et capellum nigrum ; quibus, sibi genuflexo coram eodem
D. legalo, traditis, idem protonotarius, dimissis capello et cappa,
capucio et rocheto retento et mantello desuper recepto et capucio
transverso, gratias eidem Rmo. D. legato agens, recessit presentibus ibidem R. P. D. Alexandro sancte Séverine archiepiscopo et
aliis quampluribus episcopis, et aliis testibus.
Ténor vero juramenti quod predictus D. protonotarius prestitit,
de verbo ad verbum sequitur, et est talis, videlicet :
« Ego Aloysius de Aragonia, clericus Giracensis, D. nostro
pape ab hac hora in antea fidelis et beato Petro, sancteque romane
Ecclesie, D. N. domino Alexandro pape sexto ej usque successoribus canonice intrantibus non ero in facto, consilio, consensu vel
auxilio, quod vitam perdant aut membrum vel capiantur mala
captione ; consilium, quod per se vel nuncium suum aut literas
mihi reddituri sunt, signo, verbo vel nutu, me sciente, ad eorum
damnum vel prejudicium nemini pandam : si vero damnum eorum
tractari scivero, pro posse meo impediam ut fiât : quod si per me
impediri non possel, per nuncium aut literas eis significare curabo,
vel illi per quem citius ad eorum notitiam deducatur. Papatum
romanum, et regalia sancti Pétri, ac omnia jura romane Ecclesie,
que habet, ubique manu tenebo totis viribus et defendam et adjutor
ero : negotia mihi a D. N. papa commissa vel committenda fideliter geram et sollicite procurabo. Notariatus officia predicti fideliter exercebo, nihil addendo vel minuendo sine voluntate D. N.
quod immutet substantiam actus milii compositi ; attestationes
super negotiis inquisitiones canonizandorum respicientibus, fideliter in scriptis imponendas mihi in consistorio et redigendas in publicam formam fideliter redigam, et omnia alia que ubique
imponentur per D. N. fideliter peragam; dolum seu fraudem contra ipsum officium non committam neque committi consentiam, et
si sciam aliquem dolum seu fraudem contra illud committi, D.
meo, quanto citius commode potero revelabo ; literas que expediri
debent in cancellaria non impediam, nec impediri consentiam ; impugnantes vero literas in cancellaria predicta, partibus, procuratoribus vel personis aliis per quas possit pervenire ad eorum
notitiam, nemini revelabo : sécréta etiam alia ipsius cancellarie
que sécréta esse cognovero secrète tenebo eaque scienter nemini
pandam. Supradicta itaque omnia et singula promitto et juro attendere et observare sine omni dolo et fraude, sine malitia; sic me
Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia. »
Fuit his diebus inter R. D. Jordanum patriarcham Antiochenum
archiepiscopum Capuanum et Alexandrum archiepiscopum Neapolitanum precedentia magna differentia exorta ; nam palriarcha,
privilegiis sibi a jure concessis uti volens, dicebat sibi primum
locum deberi ; archiepiscopus vero in sua ecclesia, civitate, diecesi
et provincia, dempto legato de latere, cedere nemini debere asserebat, et adeo res hec est divulgata, quod rex eos pacificare desiderans et cuique locum suum attribui rem hanc mihi commisil
terminandam. Ego, attendens ecclesias patriarchales illas quatuor
a jure privilegiatas in manibus infidelium constitutas, et propterea eorum prelatos titulares, nimquam possessores effectos; et etiam
quod propterea in romana curia privilégia eorum jam diu obhta
sint et in capella non solum inter cardinales, sed neque post cardinales in banco cardinalium sedere nostris temporibus permiss
fuerunt vel permitluntur, sed solum inter alios prelatos primum
locum habent; quod vidi in quodam patriarcha Antiocheno oratore
regis Francie ad preslandam obedientiam, una cum principalibus
aliis ad felicis recordationis Sixtum papam quartiim misso, et successive in bone memorie Laurentio etiam patriarcha Antiocheno
dicti oratoris successore et prefati Jordani immédiate antecessore
simihter, et in R. D. Bartholomeo patriarcha Hierosolimitano
episcopo Ferrariensi Rmi. D. cardinalis sancti Pétri ad Vincula
germano, in romana curia et capella Pape observari, qui primum
locum inter prelatos Pape assistentes habuerunt, declaravi et ordinavi primum locum D. archiepiscopo JSeapolitano in civitate et ecclesia ISeapolitana dari debere : secimdum patriarche predicto ; quod licet ipsi patriarche fuit durum et contra hoc quemdam
advocatum ad allegandum miserit inter patriarcharum privilégia,
qui illa, nisi sua culpa, amittere non debent, ego tamen asserens consuetudinem romane curie me imitari debere, in unico proposito firmatus perstiti. Tandem idem patriarcha fecit ex necessitate
virtutem, venit ad regis incoronationem, et primum locum archiepiscopo per me dari permisit, et ipse secundo usus est.
1494年5月7日(水)
Feria quarta, 7 mensis maii, contractum fuit matrimonium per verba de presenti inter illustrissimum D. Joffredum Borgia filium SS. D. N. Alexandri pape VI et illustrissimam D. Sanciam de Aragonia filiam illegitimam serenissimi Alphonsi secundi Sicihe regis, hoc ordine (1) :
1. Les stipulations de ce mariage avaient été rédigées à Rome le 16 aoùt 1493. Elles se trouvent mentionnées dans la tres intéressante lettre d'Antonio Guidotti de Colle aux Magnifiques Seigneurs, les 8 de Pratica (17 août 1493), donnée à l'appendice n° 22, et dans celle de Stefano de Castrocaro, mentionnée précédemment (p. 97), où sont relatées les conventions passées entre les ambassadeurs du roi de Naples et le Pape, relatives au mariage de Don Joffré avec Dona Sancia.
Rmo. D. cardinale Montis Regalis legato apostohco supradicto
et rege serenissimo in quadam camera Castri novi Neapoli in
duabus sedibus sedentibus, et inter ipsos alia et ad sinistram regis
quarta simihbus sedibus vanis, venit prefatus Don Joffredus a
paucis nobilibus associatus, et sedit ad sinistram regis ; parum
post venit Sancia predicta per illustrissimum D. Fridericum de
Aragonia fratrem regis a sinistris eodem ducta, et xii vel circa
muheribus sive matronis associata, que locata fuit inter legatum
a'dextris et regem patrem suum a sinistris ; quibus sic sedentibus,
venil R. P. D. Julianus episcopus Tropiensis predicti serenissimi
regis capellanus major, amictu, alba, cingulo, stola et mitra preciosis paratus, capello suo, superpellicio et pluviali indutus, ante
ipsum baculum pastoralem deferens, qui coram legato et rege
constitutus, deposila mitra pro reverentia ipsis facienda, in terram
genuflexit. Tum accepta mitra dixit sponse : Illustrissima Madonna
Sanc'ia, voleté voi pigliare per vostro legittimo sposo nilt/strmimo
Signore Don Joffredo Borgia qui présente? Ad que verba respondit
sine mora : voglio. Quo facto idem episcopus, ad \irum reversus,
dixit : illustrissmio Signore Joffredo voleté voi pigliare per vostra legittima sposa et mogliera T Illustrissima Madonna Sancia de
Aragonia qui présente? Ad que verba etiam ipse respondit sine
mora : voglio. Ex tune idem Don JofTredus accessit ad sponsam, et episcopus, accepta manu dextera Sancie sponse, conjunxit eam
dextere manui Joffredi et altero alterius manum sic tenentibus,
ipse episcopus dixit tres orationes, videlicet Deus Habraham, Deus
Isaac etc. Benedicat vos Deus etc. Respice quesumus Domine etc. in ordine sponsalium positas ; quibus recitatis, produclo super
utroque signo crucis, recessit, facta prius legato et regi, ut prius,
reverentia. Annulum sponse non imposuit, quia dicebat ex consuetudine Neapolitana annulum in valvis ecclesie ante intronizationem
sponso et sponse imponi nullo modo debere.
His sic peractis, quidam notarius Neapolitanus contractum
matrimonii hujusmodi tempore clare memorie Ferdinandi Sicilie regis stipulatum, publiée legit; cujus copiam D. Stephanus de
Narnia, notarius camere apostolice in manibus habens, diligenter
cum alio originali quod dictus Neapolitanus notarius legebat, auscultabat ; in quo quidem contractu inter alia dicto Don Joffredo
promittebantur principalus sex et comitatus, quatuor millia ducatorum singulis annis inferentia; et in eo continebatur quod ipse
Don Joffredus infra annum quindecim millia ducatorum et jocalia
valons decem millium ducatorum, sponse tradere deberet; qui
contractus fuit de novo inter partes predictas slipulatus et slipulationem hujusmodi D. Stephanus et alius notarii supradicti
rogati.
Quo peracto, apportate fuerunt quatuor petie brochati diverserum colorum pulcherrime et nonnuUe alie de velluto et tres coUane
auree cum diversis gemmis et perlis, monilia, multi annuli et alia
hujusmodi ornamenta muliebria valoris, ut a circumstantibus existimabantur, octo millium ducatorum vel circa ; que omnia fuerunt
sponse donata pro parte Don Joffredi predicti.
Recessit deinde sponsa, a Don Friderico et suis dominabus cum
quibus venerat associata, et rediit ad habitationem suam quam in
dicto Castro habebat. Legatus etiam adstatim post eam recessit, a rege usque ad planum Castri ad mulam suam associatus ; et ad
palatium episcopale habitationis sue equitavit. Interfuerunt autem
premissis prelati circiterdecem et barones circiter viginti quinque
et alii pauci oratores^ prelatis demptis, qui in uno scamno sedebant, slantes.
1494年5月7日(水)
Eadem die, intimata fuit singulis archiepiscopis et episcopis
in civitate Neapolitana existentibus dies coronationis regis, et quod in ea facturi essent, per schedulam continentie tenoris subsequentis :
« Intimetur omnibus et singulis archiepiscopis et episcopis hic
in civitate Neapolitana existentibus quod crastinadie, octava hujus
mensis maii, qua erit festum ascensionis salvatoris nostri Jesu
Christi, serenissimus Alphonsus de Aragonia secundus Sicilie rex,
in ecclesia Neapolitana per Rmum. D. legatum apostolicum coronabitur, propterea velint esse hora inter xi et xii in palatio archiepiscopali neapolitano residentie ejusdem Rmi. D. legati; inde cum
eodem ad ecclesiam predictam ituri et ibidem paramenta pontiticalia, que sibi disponant et sibi afferri faciant, in locis sive scamnis pro eis paratis recepluri, videlicet amictum, superpellicium,
stolam, pluviale album vel rubeum, preciosius quod habere poterunt, et mitram albam simplicem, et coronationi predicte interesse ; et quod quilibet habeat suum pontificale et unum capellanum
superpellicio indutum cum tobalea pulchra sericea circa coUum,
qui sibi de pontificali et mitra serviat. »
Eadem die apportala mihi fuerunt, mantellum ex ciambellotto
de grana rubea cum suo capuccio zendalo de grana suffulto, et diplois ex setonino violaceo, sine omni mea impensa, suta et perfecta ex commissione regis, ut supra annotavi inter ordinata et donata.
1494年5月8日(木)
Feria quinta, 8 mensis maii, festo ascensionis salvatoris nostri
Jesu Chrisli et apparitionis sancti Michelis archangeli, qua serenissimus rex Alphonsus coronari debebat, ante diem perveni ad
ecclesiam Neapolitanam, et omnia opportuna ordinavi pro coronatione necessaria. Credentia pro cardinali parata fuit prout superius
in rotulo notavi. Circa primam horam diei venit vehementissima
pluvia cum aeris et temporis turbidine maxima, que duravit ad
horas tres vel circa ; suscepta autem coronatione rëgis cessavit, et factum est tempus clarissimum, et duravit per totam illam et sequentem diem.
Audivi postea tempus simile pluviosum et turbidum Rome iisdem
horis fuisse, sed pluribus horis Rome quam Neapoli perdurasse.
Cardinalis legatus venit ad ecclesiam circa horam xii associantibus
ipsum prelatis ; et in locis suis tam legatus quam prelati receperunt paramenta sibi convenientia, superius in ordinatione expressa : legatus rubra, prelati vero, alii pluviale et stola rubea, alii alba, et aliqui superpellicium, alii vero ejus loco, albam et cingulum.
Ex sacristia regis apportata fuerunt : corona regis in uno bacili
argenteo inaurato ; perlis et lapidibus preciosissimis ornata erat
corona, et birretum habebat confectum intus ex damaschino albo
liabens hinc inde duas setas que sub mento unico bottono conjungebantur, ita quod rex coronam ipsam sine alio birreto deferret : ensis in sua vagina ex perlis et lapidibus preciosis per totum ornatus; sceptrum argenteum in summitate habens lilium inauratum.
Erat autem sceptrum ipsum in totum longitudinis palmorum duorum cum dimidio vel circa, et minoris grossitudinis parvo meo
digito, etpomum argenteum inauratum totum rotundum quantitatis
unius magni pomi, in summitate crucem parvam habens erectam
argenteam inauratam et in extremitate inferiori in opposito crucis
malleum cum stringa sirica ad hgandum ipsum in sinistro digito
regis ne sibi cadat ; que omnia in altari posui per planum. Legato
omnibus paramentis pontificalibus parato, et in suo faldistorio
ante médium altaris sedente, venerunt ad ipsum nomine regis, D.
Johannes Pontanus secretarius regis et alius asserentes non consuevisse reges Aragonie in receptione insignium regalium genuflectere, vel in eorum coronatione et juramento, non consuevisse
per se ipsos prestare seu légère, sed quod alius eorum nomin
légat; et ipsi, juramento lecto, jurent (et tune tantum genuflexi
jurabant); propterea cum intellexissent a me regem debere in hujusmodi juramenti prestatione genuflectere, et per se ipsum
légère (quod ipse legatus admitteret) , quod juramentum hujusmodi
legeret ipse Pontanus, rege présente et sedente, et eo lecto surgeret rex et super cussinum genuflecteret, et tactis evangeliis
juraret lecta velle observare. Legatus ad hec me vocavit, qui,
premissis auditis, dixi nequaquam modo premisso fieri oportere,
sed ad juramentum hujusmodi in manibus legati, nomine sancte romane Ecclesie et sedis apostolice et sanctissimi D. N. pape recipientis, prestandum, per genuflexum id fieri non aliter consueri,
quodque juret ipse rex; cum sciât, et juramentum ipsum légat
quod et sic fieri debere legatus affirmavit. Predictis auditis, secretarius et Pontanus ut aliquid fecisse viderentur, legatum rogarunt,
ut saltem super cussinum rex genuflecteret et ipse secretarius
ante regem legeret ex libro, rex repeteret, admittere dignaretur : quod legatus, multis dicentibus quod sic non obviaret ceremoniis
debitis, sed solum majoris temporis opus esset, admisit.
Assignato hoc mane D. Jacobo protonotario de Sermoneta in
fine quinti scamni ad sinistram tribunam ascendente, videlicet cornu evangelii post prelatos paratos, et electum Maranensem ac protonotarium de Sega, ipso Sermoneta seniori loco sibi debito : idem contra me per inhonesta verba prorupit, asserens ipsum non
esse patriarcham Antiochenum, sed baronem Urbis et assistentera
Pape, propterea non velle a me pati quod ipsum ad voluntalem
meam tractarem, sed locum sibi debitum assignari vellem et quod
in capella Pape, prima banca sit protonotariorum, propterea quod,
et ibi sibi et socio prqtonotario primam bancam assignarem : respondi ibi eis non esse locum assistentie, sed apud Papam, et ipsum scire debere quod ibi manet episcopus protonotarius etiam non paratus, longe magis paratus; in capella scamna a muro computari, secus hic et similibus locis; propterea hune locum sibi rompetere non alium, quem si veht, vel non velit, faciat ipse : advertat lamen quod alium non recipiet, in quo se ipsum non vituperet : patriarche me nullam injuriam irrogasse vel intulisse, sed
locum sibi debitum dédisse : idem et ipsi protonotario fecissem
aliter; nam nunquam essem facturus cuique nisi debitum. Mansi
sic in eodem loco protonotarius et se mihi amplius non opposuit.
Capellanorum Rmi. D. legali assistentium indutorum superpelliciis numerusfuit circiterxni; D. Alvarus Garsia de Soria scolasticus
Lucensis, majordomus et caudatarius suus, fuit suus assistens in
pluviali, de libro sibi serviens.
D. Raphaël de Arena diaconus capelle ipse cantavit evangelium
et, ut diximus, sibi servivit; D. Honofrius Nicolai subdiaconus sibi servivit; D. Didacus Serranus scriptor apostolicus servivit sibi de
mitra; D. Ludovicus Papira, canonicus Panormitanus, portavitcrucem; D. Petrus de Peu, archidiaconus de Trasiamura, abbreviator,
servivit de missali, illum tenens suo tempore, D. Leonardus Capocius canonicus basilice principis apostolorum de Urbe pluviali
indutus superpellicio servivit de baculo pastorali quem usque ad
Âgnus Dei tenuit.
Hora deinde xim vel circa, rex cum suis curialibus et baronibus,
pluvia adhuc durante, venit ad ecclesiam, veste ampla de broccato
cremesino riccio hermellino subducta super alia parva veste de
setonino nigro cum monili ex tribus perlis, et lapide precioso
valoris forte circiter ducatorum decem millia quod birretum non
mutavit, usque ad corone receptionem. Venit ad ecclesiam circa
médium chori canonicorum : occurrerunt ei archiepiscopus Neapolitanus et patriarcha Antiochenus, qui ipsum receperunt et deduxerunt : prelati sibi assurrexerunt, fecit et ipse rex reverentias, et sedit juxta ordinem superius dictum.
Lecta bulla per D. Stephanum de Narnia, rex genuflexit super
cussinum coram legato, et a sinistris regis genuflexus etiam erat D. Johannes Pontanus secretarius suus, qui juramentum per
regem prestandum scriptum habens in manulegebat^ et Alphonsus
rex repetebat et ita ad singulorum verborum prolationem processerunt ad completum juramentum, et, prolatis per regem verbis : et hec sancta Dei evangelia, legatus accepit missale apertum in manibus, manu super genua sua illud tenens, quod ad dexteram
suam habebat crucifixum ante se igitur depictum, et ad aliam
manum apponi feceram cartam, in qua scripta erant principia
quatuor evangeliorum, videlicet unus secundum Joliannem in principio, et alter secundum Matlheum liber generatiomn, alia duo
aliorum duorum evangelistarum ; super que rex ambas man
poneiis, videlicet dexteram super evangelia, et siuistram super
crucifixum, juravit more solito. Tum legatus iustiluit et investivit
regem, per traditionem vexilli, de regno, et iu illius possessionem
ipsum iiiduxit, dicens Auctoritate apostoUca etc. De quibus verbis
fuerat die precedenti longa questio : ego namque verba hujusmodi
sub sequenti tenore conceperam, videlicet :
« Auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa per impensionem hujus vexilli in tuis manibus, te de regno Sicdie citra
Pharum, et tota terra que est citra Pliarum usque ad confinia terrarum sancte romane Ecclesie versus civitatem Beneventanam, et
aliis expressis in literis apostolicis nobis directis ac omnibus juribus
et pertinentiis eorumdem investimus, teque in regni et terre predictarum, realem, corporalem et actualem possessionem inducimus, juxta formam et tenorem literarum earumdem. In nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. »
Sed D. Stefanus de Narnia notarius sic conceperat :
« Per impositionem hujusmodi vexilli sancte romane Ecclesie
investimus te de regno Sicilie et terra citra Pharum juxta tenorem
commissionis nobis facte, et te in possessionem regni et terre eorumdem inducimus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti », et nihil excipiebat : unde nobis duobus, videlicet D. Stephano et me coram D. Paulo de Castello literarum apostolicarum de majori
presidentia abbreviatore, super hujusmodi verbis disputanlibus, me
dicente quod in bulla excepta etiam debeant in inveslitura excipi,
et illo respondente quod consiliarii regis volunt investituram per sua verba, videlicet proxime posita tantum, fieri, tandem concordavimus ad formam superius in ordinatione ceremoniarumpositam.
Rex investitus tradidit vexillum cancellario regni manu legati
sibi parato inter suos duos prelatos assistentes, et D. Stephanus de
Narnia notarius camere requisivit astantes in testes de investitura,
et procurator fiscalis regis nihil dixit. Processum fuit deinde ad
coronationem regis, servato ordine superius, et ut in pontificali
posito. Pervento usque ad benedictionem regis in letania, legatus
per inadvertentiam dixit bis in tono letanie, ut hune electum in regem coronanduni benedkere d'ignetur; propterea replicavit et tertio addidit et consecrare : omnes orationes et alia legit legatus
competeuti voce.
Facta consecralione regis, dum legatus confessionem faceret
cum suis ministris, videlicet diacono et subdiacono, rex in faldistorio suo cum scabello versus ad cornu evangelii, genuflexus, fecit confessionem cum suis duobus capellanis majoribus superius nominatis et mansit ibidem genuflexus quousque legatus, incensato
altari, apud faldistorium, inlroitum et epistolam legisset et sederet, quod feci ut possem regi liberius servire.
Rex tune, factis reverentiis, intravit suam sacristiam, ubi D. Bernardinus Gambara subdiaconus apostolicus extersit in brachio et
spatulis, deposita prius veste longa, quoniam legatus, diclis introitu
ei Kyrie eleison, in faldistorio sedens, antequam regem in sacristiam ducerem, mibi dixerat (sibi ex me) facerem mitti et donari tanquam ad consecratorem spectantem ex usu; et rex deinde alia
veste de setonino nigro est indutus, guarnacia de selonino cremesino longa usque ad terram cum manicis strictis, deinde sandaliis
et caligis super caligas nigras et aliis omnibus, prout superius in ordinatione positum est : et retento bireto nigro cum munimento,
ivit ad thalamum : item dixit ibidem in sediale genuflexus cum
suis capellanis majoribus Introituni, et alia more solito.
Intérim legatus dixit Pax vobis, ad altare versus per inadvertentiam suam et ministrorum suorum ; et rex cum sacristiam essel
exiturus, ad persuasionem nostram misit vestem de broccato
supradiclam per unum ex pagiis suis, per me legato presentendam, qui eam grato animo suscepit. Debebat autem vestem hujusmodi et aliam parvam de setonino nigro per regem dimissam mihi
donare. Sex ex verecundiaego parvam non petii sedpetitioni legati
opponere volui. Dixit etiam mihi legatus quod biretum regis cum
illo monili sibi facerem presentari tanquam sibi debitum. Respondi
mihi verecundiam videri hujusmodipetere; tamen si adpropositum
accederet, id facere vellem quodpetebat : sed non feci.
Fuit deinde rex suo ordine coronatus et alia insignia regia sibi tradita, ordine superius dicto; sed post regem non potuerunt
omnes prelati, neque modo neque prius in unctione coronam
ordinatam facere propter multitudinem regalium et principalium,
baronum et curialium regis ac oratorum, qui peeter ordinem ex sua
temeritate prelatos oppresserunt.
Rege coronato, thalamum ascendente et intronizalo, acclamavil
multitudo populi pluribus vicibus Viva rc Alfomo. Prelati parati non sunt secuti regem coronatum ad thalamum propler oppressionem superius dictam et thalami incapacitatem, qui tamen pro situ
loci major esse non potuit. Dicto perlegalum offertorio, fui memor
debere venire regem ad offerendum : propterea dicto per legatum
in altare veni, sanct'ifieator o)nmum etc., antequam incensum imponeret in thuribulo, reponi feci faldistorium ante médium altaris, in
quo, legato cum mitra sedente, venit rex, et genuflexus obtulit ei duodecim petias auri monetatas quarum quelibet valebat octo ducatis auri largis quas legatus mihi dédit conservandas : et omnia
hec acta sunt ordine superius scripto. Dictas duodecim petias auri
portavit episcopus Tropiensis post regem usque ad coronam depositam; tune dédit eas Don Friderico, et ille regi.
Rex finito evangelio accepit coronam a Don Friderico, et sedit
per totum Credo per inadvertentiam episcopi Tropiensis, quem
tamen super hoc avvisaveram; qui etiam circa legatum impeditus
noluit inira Credo mutare, ne errorem ipsum omnes intelligerent,
quem alias pauci consideraverunt. Finita etiam prefatione, rex
sedit cum corona absque eo quod diceret Sanctus, per inadvertentiam ut supra. Incensatio et distributio pacis facta fuerunt ordine
superius dato, excepto quod D. Leonardus Capocius capellanus de
baculo pastorali serviens, qui pacem erat aliis daturus, non expectavit D. archiepiscopum Neapolitanum, ex eo quod regi pace data
ad locum suum rediil; sed adstatim viso quod rex pacem acceperat, dédit pacem patriarche Antiocheno et aliis prelatis suo
ordine : ex quo ego, hoc viso, archiepiscopo predicto ad locum
suum reverso dedi pacem eidem cum pace regis, et ipse alio prelato in scamno suo et ille alteri, deinde pacem ipsam in altare
reposui. Rex venit ad coronationem, communicatus est, et purificatus ordine supradicto. Don Fridericus semper deposuit et imposuit regi coronam et sceplrum et pomum ab eo recepit et ei deinde restituit : et quia D. Gentihs Virgiuius, ad tenendam coronam deputatus, non potuit propter impedimentum podagre ex thalamo ambulare quando ante altare premissa erant a rege recipienda, coronam Don Joffredus Borgia, sceptrum Don Hector, et pomum D. Henricus predicti tenebant.
Finita missa, et benedictione per legatum data, ipse legatus,
vigore bulle sibi concesse, sive facultatis apud altare appense superius registrate, concessit plenarias indulgentias quas R. D. Stephanus archiepiscopus Patracensis, si recte memini, publica\it sub
hujusmodi forma et verbis :
« 11 Rmo. in Cristo Pâtre el signore Johaime titulo de sancta
Susanna presbytero cardinale de Monregale della sede apostolica
legato, dà et concède per vigore della facoltà ad esso concessa a ciascuna persono qui présente plenaria de' tutti peccati remissione
et indulgentia in forma della chiesa consueta : pregate Iddio per lo felice stato della Santità del Papa Alessandro sesto, di Sua Rma.
Signoria, della Maestà del Re Alfonso et della santa romana
Chiesa. »
Publicatis indulgentiis, legatus signando altare dixit, Domimis
vobïscum, et dicendo m principio erat cerbiim etc., ivit ad faldistorium, deposuit paramenta omnia sacra et accepit cappam. Intérim rex coronatus ascendit ad altare, prius corporale, ex manibus
legati deosculato, et signatus juxta ordinem superius dictum, et sedit; quibus sic sedentibus D. Johannes Pontanus regis secretarius, ex quadam schedula, quam manibus tenebat, stans ad sinistram regis in gradu inferiori altaris, pronunciavit de verbo ad verbum, et heraldus regis ad sinistram Pontani stans eadem verba
successive proclamabat, ut ab omnibus intelligerentur : eo modo
prodixit Pontanus verba heraldo proclamanda, prout juramentum
regi perlegerat. Sententia autem pronunciationis et proclamalioiiis
hujusmodi fuit quod rex, ob singularia mérita fecit et creavit illustrissimum D. Johannem Rorgia ducem Candie sanctitatis D. N.
filium, principem Tricaricensem, comitem Claremontis, comitem
Laurie, et comitem Carinole.
Item simili modo per aliam schedulam ut supra pronunciatam et proclamatam, rex creavit, constituit ob similia mérita Illustrissimum D. Joffredum Rorgia ejusdem SS. D. N. Alexandri pape VI
etiam lilium, de domo Aragonie, et fecit ipsum principem Squillati, comilem Curiate et regni Sicilie citra Pharum protonotarium,
et locumtenentem : quo taliter pronunciato, idem Don JotTredus
genuflexit coram rege, qui imposuit sibi helmetum sive galeam,
et accepto ense, rex cum puncta ensis leviter teligit galeam supra aurem sinistram, et creavit eum militem dicens : Iddio et mn Giorgio ti faccia buon cavaliero. Deinde imposuit sibi stolam albam cum
ciagulo, supra qua stola ante impositionem juravit velle capitula
illius societatis observare. Tuni, recepto ab eo, et per ipsum D.
Joffredum super collanam auream societatis Hermellini prestito
juramento, quod velit capitula societatis illius Hermellini observare, rex eamdem collanam humeris dicti JofTredi imposuit, et ipsum societati hujusmodi Hermellini aggregavit. Postmodum per
aliam schedulam simili modo pronunciatum et proclamatum : rex ob singularem affectionem fecit et constituit magnificum D. Gentilem Virginium de Ursinis de Domo Aragonie et grandem contestabilem regni. Insignia autem tam D. Joffredo quam Gentili Virginie
grandis contestabilatus hujusmodi non dédit, quia, illis receptis,
debeant per civitatem a baronibus associari equitatui ; quod hodie
propter equitationem regis fieri non potuit, sed ad alium diem hoc
reservavit.
Creavit post hoc idem rex xviii alios milites, quorum cuilibet
galeam imposuit, et cum puncta ensis singulos in ter aurem sinistram et summitatem galee tetigit, dicens singulis : Iddio et san
Giorgio ti faccia buon cavaliero, et illis qui collanas ofTerebant
illas humeris eorum imposuit, sed nuUum eorum de societate
Stelle vel Hermellini fecit. Primus dictorum decem et octo
Johannes de Sangro nobilis neapolitanus, commissiarius regis,
magister ostiarius.
Creatis mihtibus hujusmodi, surrexit rex, et legatus qui ipsum
regem usque ad portam ecclesie extra portam, a dextris regis
incedens, associavit, sequentibus prelatis in eorum mantellis. Rex
ibidem, legato présente, ascendit equum, cujus frenum, pectorale
et gVoppiera perhs in copioso numéro ornata erant, et pallam per
stringam suo digito anulari manus sinistre fecit allegari, sceptrum
in dextera ferens, et sub baldachino quod barones portabant,
equitavit per stratas designatas ad palatium suum. Legatus ex
ecclesia rediit ad palatium archiépiscopale habitationis sue, et
prelati ad domus suas iverunt.
Interfuerunt coronationi predicte a principio ad tinem et convenerunt D. Philibertus Naturelli, orator serenissimi Maximiliani
Romanorum regis; magnificus D. Paulus Trevisanus, utriusquo
juris doctor, serenissimi D. ducis Venetorum orator; Antonius
Stanga orator ducis Mediolaiii, et D. Dionysius Puccius orator
Horentinorum, quibus a principio officii locum dedi in scamno
pro eis parato, iibi sederunt ; sed incepto officio me vocantes dixerunt locum illmn ipsis non convenire cum sintmajoris temporis, et longe episcopis postpositi. Respondi in hoc actu episcopos ipsis
longe majores esse cum sint simul cum legato cooperatores et coronatores. Tamen post multa importuna me vicerunt, quod eis locum dedi in quinto scamno prelatorum, ad dexteram ascendentis
tribunam, videlicet illo muro tribune contiguo; et prelatos in eo
sedentes ad alia scamna locavi ; sed adhuc non contenti in actu
coronationis rétro regem iverunt ut melius viderentur, deinde ad
idem scamnum sederunt, videlicet quinque prelatorum redierunt,
et in eo permanserunt usque ad finem misse. Fuit eliam in civitate
Neapolitana D. gubernator Catalonie, orator regis et regine Hispaniarum, qui tamen noluit coronationi interesse propter oratorem
regis Romanorum, cui nolebat cedere, sed ipsum precedere volebat ; propter quod rogatus fuit per D. Fridericum^ quod non veniret,
prout fecit.
Interfuerunt orator magni Turci cum personis xii vel circa, qui
locum habuerunt supra navem coUateralem ecclesie ad dextram
intrantium, rétro, et supra gradum in clioro canonicorum ad illam
. manum paratum, qui manserunt in ecclesia, usque ad prefationem
in missa dicta. Quam cum legatus diceret ivi ad regem, et dixi
Majestati sue quod nequaquam conveniret Turcho ad elevationem
sacramenti in ecclesia esse, qui vellet propterea eis mandari facere
ut exirent ; quod statim fecit, et recesserunt. Interfuerunt etiam
coronationi hujusmodi 111. domina Infans, soror regis Alphonsi
coronati, et ipsius regis fdia, que steterunt in capite navis medie
ad sinistram ecclesie intrantium, quasi supra thalamum regis, et videri non potuerunt quia habebant coram se gelosiam, propter
obitum regis Ferdinandi ; propter quod eis in publicum venire non
licebat.
Interfuerunt etiam eidem coronationi prelati parati et non parati
LUI, quorum l parati erant videlicet :
Alexander archiepiscopus Neapolitanus. — Jordanus patriarcha
Antiochenus archiepiscopus Capuanus. — Stephanus archiepiscopus Patracensis, episcopusTorcellanus. —Vincentius archiepis-
copus Acherontinus. — Robertus archiepiscopus Brindesinensis. — Alexander archiepiscopus s. Séverine. — Marcus archiepiscopus Rheginensis. — Menelaus archiepiscopus Caralinensis —
Johanues episcopus Segobiensis. — Orlaudus episcopus Noleusis. — Johannes episcopus Crotoniensis. — Antonius episcopus Avelliiieiisis. — Phihppus episcopus Aprutinus. — Jacobus episcopus
Polinianensis. — Nicolaus Antoninus episcopus Muranensis. —
Franciscus episcopus Melphiensis. — Léo episcopus Acerranensis. — Jacobus episcopus Vulluriensis. — Paulus episcopus Arianensis. — Pelrus episcopus. Suessulanus. — Sil\ius episcopus Boianensis. — Franciscus episcopus Iserniensis. —Antonius episcopus Puleolanensis. — Joannes episcopus Suessanus. — Petrus episcopus
Nucerinus. — Nicolaus episcopus Stabiensis. — Scipio episcopus
Tricaricensis. — Thomas episcopus Tarentinus. — Johannes episcopus Aquilanus. — Johannes episcopus Calvensis. — Mallheus
episcopus Gravinensis. — Johannes episcopus Trojanensis. — Antonius episcopus Nusciensis. — Antonius episcopus Acerrensis. —
Marins episcopus Cassanensis. — Jacobus episcopus Liparensis. —
Bernardinus episcopus Bisignanensis. —Angélus episcopus Melitensis. — Gabriel episcopus Neritonensis. — Johannes episcopus
Valvensis. — Ardiutius episcopus Xicoterensis. — Tholomeus
episcopus Aquensis. — Johannes episcopus Caprensis. — Antonius episcopus Lituriensis. — Franciscus episcopus Moutis Viridis. — Alexius episcopus Gallipolitanensis. — Johannes episcopus Iselarius. —Antonius episcopus Cavensis. — Aurelius episcopus Martoianensis. — Alphonsus episcopus Castellanensis paratus nun
erat, sed slabat in loco cantorum, inde que fiebant perspiciens.
Aliorumnon paratorum tres erant, videlicet : RR. PP. DD. Julianus episcopus Tropiensis capellanus major regis. — Alphonsus
olectus Theatinus. — Julianus electus Marianensis.
Capellani qui, prelatos paratos de mitra et pontificali servire
debebant, fuerunt plus impedimenli quam adjutorii, propter pressurambaronum, regahum el oratorum, propter quam prelati ipsi,
demplis dumtaxat illis duobus regi assistentibus, non potuerunl
officium légère ; propterea commodius fuisset prelatos veuisse sine
pontificalibus et sine capellanis sibi aslantibus.
Fuerunt superioribus diebus sepius per me verba habita cuni
episcopo Tropiensi capellano majore et aliis, qui ordinationis coroiiationis curam liabebant, de parainentis regiis superius ordinatis,
quia nuUam instructionem habebant neque habent ; et ego cognoveram ipsum episcopum et alios non habere ordinem verum, quod
rex omnibus ipsis ornamentis parari deberet, quia dictus episcopus
per ecclesias perquirebat ubi reges sculpti et depicti erant, et inde
sumebat de paramentis exemplum ; sed nulla eos ratione vincere
potui, ut illa ad convenientiora mutarent. Aiebant enim regem
Ferdinandum defunctum similibus ornamentis in sua coronatione
fuisse usum et per quoddam extractum nullius approbationis
oslendebant, quod in hujusmodi ornamentis reges Aragonie deberent coronari. Nonnulli etiam asseruerunt quod idem rex Ferdinandus in sua coronatione per bone memorie Latinum
cardinalem
de Ursinis sibi facta, evangelium misse publiée décantasse ; quod
si factum fuit, factum fuit inconvenientissime.
Legato post missam ad cameram suam reverso dedi illas xu
petias auri per regem sibi in missa oblatas, de quibus mibi duas
donavit, diacono unam et quibusdam aliis qui in missam sibi minisIrarunt eliam aliquas donavit, et subdiacono, unam.
Intellexi autem a nonnullis quod ofTertorium, tempore coronalionis prefati Ferdinandi regis, fuit in tres partes divisum, quarum
unam parlem recepit ceremoniarum magister, aliam diaconus et subdiaconus, et tertiam alii capellani assistentes inter se diviserunt. Bacile in quo corona regis posita fuit super altari ornato ex
ea corona, ut regi imponerent, receperunt capellani legati et illud
legato postea presentarunt ; quod et legatus retinuit.
Voluerunt hoc mane servitores regis posuisse super altari galeam et scutum regis ; quod ego asserens non convenire, prout non conveniebat, fieri non permis! ; proptereailla in sacristia regis
retinuerunt.
Peracto hodie misse oflicio, D. Steplianus de Narnia notarius camere apostolice, item requisivit omnes ibidem présentes in testes de investitura, inductione in possessionem, coronatione et omnibus aliis per totum ofticium peraclis. Omnia alia gesta sunt,
prout superius in rotulo et ordinatione coronationis fuerunt ordinata.
1494年5月9日(金)
Feria sexta, 9 dicti mensis maii, ante meridiem vel circa, in Castro
Novo serenissimus Alphonsus Sicilie rex dédit insignia principalia
D. Joffredo Borgia de Aragonia principi Squillaci, videlicet circuliim aureiim rotundum simplicem in modum fili sive corde grossitudiiiis majoris digiti maniis, quem capiti suo imposait, et duo
vexilla seu stendarda, unum ciim armis suis, et Aragonum inquarferatis, quod assignalum fuit portandum D. Collerando Borgia
militi ordinis sancti Johaiinis Hierosolimilani, fratri Rmi, D. cardinalis Montis Regalis legati, et aliud, campum habens glaucum
sive gaudum et duos monticules pares cum tertio illi superposito
et scalam auream ex passibus xi aliquantulum per transversum
tendentem in altum, quod fuit traditum D. Bartholomeo Serre
militi de familia DD. Joffredi existenti portandum.
Quibus insignibus receptis, idem D. Joffredus equitavit per Neapolim hoc ordine : precesserunt tubicines et fistulatores quos
sequebantur nobiles et barones suo ordine, mazerii regis, illi duo
portatores vexillorum predictorum, heraldus regis cum buffone
a sinistris, tum D. Joffredus et ad ejus sinistram D. Fridericus
frater regis, quos sequebantur alii barones regni post regios. Non
perfecit circulum solitum, quia insigne aureum, quod in capite
detecto gerebat, nimis eum premebat : rediit propterea ad Gastrum Novum quod exuerat. Hec ex consuetudine Neapolitana
debebant heri facta fuisse, sed propter coronationem regis et ejus
equitationem, fuerunt in hodie prorogata.
1494年5月11日(日)
Dominica 11 dicti mensis maii, fuit a mane per totum diem quasi
incessanter pluvia copiosissima. In mane ejusdem diei, circa
horam xiiii, venit ad capellam Caslri Novi Rmus. D. legatus cum
rege Alphonso a sinistris suis, mediam inter se ducentes seu habentes D. Sanciam de Aragonia ejusdem regis filiam illegitimam, sponsam D. JofTredi, precedentibus nobilibus, baronibus et regalibus suo ordine. D. Joffredus processit proximus regi etlegato
a dextris Don Friderici fratris regis. Quibus ante portam capelle
predicte constitutis, R. in Christo P. D. Mattheus, episcopus Gravinensis, missam in dicta capella pontificaliter celebraturus, omnibus paramentis pontificalibus paralus et mitra, juxla ostium dicte
capelle cum capellanis suis superpeiliciis indutis, quorum unus baculum deferens pastorale, pluviali paratus erat^ benedixitanulum
quem unus militum sponsi coram ipso episcopo tenebat, et a(iua
benedicta aspersit ; tum episcopus Iradidit anulum ipsum sponso,
qui figens a pollice, ad digitum anularem perventus, eidem digito
sinistre manus sponse infixit et imposuit. Quo imposito, episcopus
aspersit sponsnm et sponsam aqua benedicta et ingressi suntcapellam omnes eo ordine prout prius.
Pervento ad presbyterium, legatus et re\ fecerunt orationem
ante altare in faldistoriis ipsis ibidem paratis, legatus ad dextram
regis. Finita oratione, deposita sunt ambo faldistoria et portata ad
Ibalamum, et ibidem parate due sedes de broccato juxta murum,
una versus altare pro legato, alia juxta illam versus portam capelle
pro rege : rex ascendit thalamum ad sedem suam, ubi stetit : legatus mansit apud altare et cum eo fecit confessionem episcopus
celebraturus, stans ad sinislram legati.
Finita confessione legatus ascendit thalamum, cui occurrit rex usque ad presbyterium, quod tamen fuit peeter ceremonias débitas
et peeter veram ordinationem. Ibidem in thalamo et in sede sua
stans legatus, ministrante diacono naviculam, et me thuribulum,
imposuit incensum ; episcopus incensavit altare, et ipse incensatus,
et non legatus, neque rex : credo tamen quod convenienter potuerint ambo ipsi incensari et sine malo fuisset, quia nec Papa sine
pluviali et mitra existens incensatur, nisipost ofTertorium. Subdiaconus, dicta epistola, non est osculatus manum legati, sed celebrantis ; ad evangelium diacono eidem legato naviculam et me
thuribulum ministrantibus, imposuit incensum et benedixit. Deinde
per diaconum evangelio dicto, post evangelium legatus et rex simul
evangelium sunt deosculati ; tamen minus convenienter, quia legatus primo debebat osculari, deinde rex, rege tamen prius invitato ; et fuerunt per diaconum ambo incensati, et maie ut supra
dixi, rex post legatum, cuilibet ter dato thuribulo. Ad oblationem
legatus benedixit aquam et sacrificium ponendum ; et ministrante
R. D. Juhano episcopo Tropiensi regis capellano majore, legatus
imposuit incensum, celebrans incensavit oblata altari, et fuit incensatus ipse bis, legatus et rex ter, eis thuribulo ducto per diaconum. Sponsus et sponsa locum habuerunt in medio presbyterii
inter altare et thalamum, altari faciès vertentes, sponsus ad dextram sponse sive medio nisi quantum commoditas postulabat, ante
se habentes quilibet unum cussinum broccati auri ad genuflectendum, et duos similes ad sedendum, et sedebant quandoque sedebant legatus et rex et cum illis etiam stabant et genuflectebant.
Ad elevationem sacramenti, sponsus et sponsa genuflexi tenuerunt quilibet unum coreum album pulcbre laboratum m librarum
vel circa, x ducatos infixos habens, illos se tenentes usque ad
finem misse, excepto eo lempore quo eis pax dabatur; tune
clericus sacriste tenuit ambos cereos et, pace accepta, illos eis
restituit.
Facta elevatione sacramenti tentum fuit super sponsum et sponsam baldachinum cum quatuor baculis, quorum unum tenebat 111. D. Johannes Piccôlomineus de Aragonia marchio Lisiti frater ducis
Melfi, nepos Rmi. cardinalis Senensis ex fratre, magnificus D.
Carolus cornes Venafre secundum, tertium (et maie, quia religiosus non débet gravari in similibus) religiosus D. Collerandus Borgia
miles ordinis sancti Johannis Hierosolimitani, frater Rmi. D. cardinalis legati, et quartum magnificus D. Bartholomeus Serra miles,
usque ad post communionem celebranlis. Dicto per celebrantem : Per omnia secula seciilorum ante 7;«^^ Domini, celebrans posuit
sacramentum super patenam usque illam particulam que sanguini
erat commiscenda, et conversus ad sponsum et sponsam in eorum
loco permanentes, stans in medio altaris dixit super eis Dominus
cobisciim Oremus, propitiare Domine etc.^ prout in ordinario neapolitano de ordine benedicendi sponsam continetur. Qiia dicta, conversus ad altare celebrans accepta particula dixit : Pax Domini etc., tum dicta oralione post Domine Jesu Christe etc., celebrans dédit pacem diacono cum ore, et diaconus cum ore sponso,
et cum ore sponsus sponse. Legatus et rex non habuerunt pacem,
quia ita dixerunt esse consuetum.
Facta communione, ablatum fuit baldachinum, el repositum in
sacristia.
Finita missa, sponsus et sponsa accesserunt ante altare, et ibi in ultimo gradu super dictis duobus cussinis genuflexerunt. Ad
ipsos conversus celebrans cum mitra stans dixit : accipe iixorem
tiiam etc., prout in dicto ordinario. Tum sponsus, deinde sponsa
obtulerunt celebranti cereos cum ducalis, manum ei osculantes,
de quibus tamen famule regine duos ducatos totidem publiée
extraxerunt, videlicet de quolibet cereo unum ducatum.
1. « Les uns disoient qu'il alloit au Turc, autres disoient que c'estoit pour donner faveur à son fils, qui n'estoit point hay au Royaume : mais mon avis fut tousjours que ce fut par vraye lascheté : car jamais homme cruel ne fut hardi. » Comines, Mémoires, liv. VII, chap. xiv. Comment le Roy Alphonse s'enfuit en Sicile et fit pénitence. Le 26 janvier 1495, Alphonse renonçait sa couronne en faveur de Ferdinand. L'acte de cette renonciation a été publié par Nusco, Intorno alle monete di Carlo VIII, Napoli, 1846, p. 120.
1495年1月29日(木)
Feria quinta, 29 mensis januarii, venerunt regi Francie et ex
Francia apportata fuerunt in barilibus, in mulis, decem et octo
millia ducatorum et nuper etiam fuerant apportata quatuor millia,
impensa singulorum dierum, quam rex habebat ordinarie cum suis.
Eadem die, in sero, nunciatum fuit pontifici Ferdinandum
ducem Calabrie, Neapoli in regnum esse assumptum ex concessione
Alphonsi patris, ipsumque Ferdinandum matrimonium cum
illustrissima D. Isabella de Aragonia, filia regis Ferdinandi avi sui
defuncti, mandato Alphonsi regis, patris sui, per verba de
presenti contraxisse, equitasse per Neapolim tanquam rex,
vassallos juramentum fidelitatis sibi prestitisse, barones et nobiles
incarceratos per avum et patrem suum relaxasse et liberasse,
quosdam quoque qui cum Gallis se intelligebant decapitare fecisse.
Interim nunciatum fuit Pontifici inhabitatores civitatis Ferrarie,
exportatis omnibus bonis, dimissa civitate, inde recessise ac regem
Neapolitanum illam occupasse.
Simililer Pontifici nunciatum est Rmum. D. tituli s. Crucis
in Hierusalem cardinalem Toletanum in Hispania diem clausisse
extremum(2).
2. Pedro Gonzalez de Mendoza, fils du marquis de Santillane, naquit le 3 mai 1428 à Guadalajara et mourut à Caraca, le 11 janvier 1495. Archidiacre de l'église de Tolède en 1452, il fut successivement évêque de Calahorra, de Siguenza, chancelier de Castille et de Léon, enfin cardinal en 1473, à la demande du roi Henri IV. Nomméarchevêque de Séville, puis de Tolède avec le titre de primat d'Espagne et légat du Saint-Siège pour ce royaume, il fut un des plus ardents promoteurs du tribunal de l'Inquisition. Il avait pris une part active, comme officier dans les troupes royales, dans la lutte contre les Maures. Voy. outre les biographies des cardinaux, Pedro Salazar de Mendoza : Crónica de el gran cardenal de España Don Pedro Gonçalez de Mendoça, Tolède, in-fol., 1625. Sur la mort du cardinal G. de Mendoza, voy. la lettre de Pierre Martyr, 1. VII, pag. 89, let. clviii.
1495年1月30日(金)
Feria sexta, 30 januarii, nunciatum est Pontifici cardinalem Valentinum ex civitate Velletri in habitu familiaris stabuli régis a rege Francie aufugisse, prout etiam ab eo recesserat et dormivit hac nocte in domo R. D. Antonii Flores, auditoris rote, ad quam primo ingressu venit. In recessu ejusdem cardinalis cum rege Francie (1), ex Urbe portare secum fecit decem et novem salmas bonorum suorum apparenter cum coopertis suis salmarum honorifîce, inter quas duo erant credentie rebus suis et bonis onerate ; que prima die, rege et cardinale ad Marinum equitantibus, manserunt rétro et ad Urbem in sero redierunt, servitoribus cardinalis in curia asserentibus salmas ipsas a quibusdam esse captas et depredatas.
(1)
Le lendemain a Marigné disna [le roi)
Et s'en alla coucher dedans Belistre [Velletri)
Un g moult beau lieu qui a nom de tel tiltre
En tels enseignes que toute la journée
La pluye au dos nous fut habandonnée.
Et furent là le Roy et le Turc avecques
Le fils du Pape, tous logiez chez l'èvesque.
Et se tint jusqu'au moys de février
Où cependant, plus viste qu'un levrieir
Le fils du Pape secfettement par nuyt
Se desrobat, et de fait s'eufuyt
Devers le Pape, dont tous deux mal gardèrent
Leur foy promise, car ils se parjurèrent,
Et ne teindrent leur granl accord parfait ;
Qui fut à eulx tres villainement faict.
Le Vergier d'Honneur (Arch. de l'hist. de France, t. I, p. 323-4.)
Alie decem et septem salme venerunt ad curiam régis,
que capte, post recessum cardinalis, a rege fuerunt aperte et
nihil in eis repertum, prout quidam mihi retulerunt, quos tamen
credo mentitos esse.
Eadem nocte, cardinalis Ursinus, Gentilis Virginii de Ursinis
filius naturalis sive bastardus intravit vi et fraudulenter in domum
Bartholomei Jubha (2) Januensis, consanguinei felicis
recordationis Sixti pape quarti, et ipsum Bartholomeum cum uno ex filiis
suis recepit captivos et ad castrum Bracciani patris sui extra
Urbem secum duxit et ibi ut captivos tenuit; alius filius D. Bartholomei in eadem domo existens abscondit se in quodam camino
in quo evasit hujusmodi periculum.
2. Tel est le nom de ce personnage que la dépêche donnée ci-dessous permet de
rétablir; le texte, dans tous les mss., par suite d'une erreur des copistes, n'offrant aucun
sens. Le 149 et 9725 donnent : «... Bartholomei subnobilis Januensis; » le Chigi(f. 465),
le 5522.2. (f. 48. v.) et le 13735 (f. 119) : « Bartholomei sub honorabili Januensis. »
« Magnifici Domini, Domini nostri honorandi.
La nostra ultima fu di XXX da Marino per la quale vi demmo notitia della partila
del cardinale di Valentia del quale s'è poi inteso era passato da Rignano et ito alla
volta de Spoleti ove si truova Governatore un nipote di nostro Signore : et benchè
qualchuno dica che decto cardinale sia slato visto in Roma, nondimeno el Nostro
Sig. con efficaci parole et giuramenti afferma nè sapere dove sia decto cardinale, nè
essersi partito con sua saputa : et che è per fare tucte quelle demonstrationi che el
Christianissimo Re soprà adimandare, sino a venire lui in persona : et così questa
cosa la quale è di grandissima importantia, chi la considera bene, se n'anderà in
cerimonie ; et dall' uno canto pare molto stimata ; dall' altro non ha quelle provisioni
che meriterabbe quando fussi indicata importante : Di che questi Sig' Cardinali et Colonnesi non ne stanno punto satisfacti, et sel Re non manda o non torna in
modo siano securi di quelle resta a drieto. Aggiungesi anchora come il Sig' Carlo Ursino in Roma in casa loro havea preso due figluoli del Sigr Bartholomeo Jubha, et
gli havea menati fuori per rihavere con essi Monterano et Luiano apartenentie di
Cerveteri, et stimasi labbi rihavuto, et cosi fia reintegrato di ciò che lenevano di la
da Tevere li Ursini contro alla opinione delle promesse fa che a questi Sig Colonnesi.
« Ex Velletri, ultima Januarii 1494/5.
Servitores
F. Episcopus Volaterranus
el Nerius Capponius, Oratores.
(Arch. Florent. Lettere ai X di Balia : clas. X. Di st. 4, n° 39. a c 98).
Eodem sero intraverunt Urbem per portam Viridarii duo oratores serenissimi Romanorum regis semper augusti, circa horam vigesimam quartam, videlicet D. Johannes Bontacius(1), thesaurarius Burgundie cum alio,ituri ad regem Francie, non ad pontificem : venerunt eis obviam familie aliquorum cardinalium, et cum essent prope pontem sive ponticulum palatii de Spinellis, Papa ex castro s. Angeli per viam Sposate veniens, eos per dictum ponticulum precessit, ac ipsis ibidem propterea se firmantibus benedixit nihil dicens, ad palatium suum equitans ; venerunt etiam eis obviam domini prelati palatii cum parte familie Pape intra dictam portam Viridarii, qui eos una cum familia cardinalium ibidem existentium associarunt usque ad palatium Rmi. D. Ascanii vicecancellarii, in quo sunt hospitati.
1. Jean Bontemps, trésorier de Bourgogne.
Ipsi duo oratores equitarunt et post eos prelati, ut intellexi, quia eorum adventu ignarus, non interfui. Idem oratores recesserunt ex Urbe dominica 1 februarii post prandium, et cum eis DD. Hieronymus Porcarius, decanus auditorum rote, Coronatus de Planca, auditorum consistorialum decanus, et Jacobus de Sinibalbis, magister plumbi, ituri ad regem Francie ultimi tres, populi romani nomine, ad commendandum regi Urbem et supplicandum ne propter recessum cardinalis ab eo, contra Urbem et Romanos indignaretur. Redierunt autem ad Urbem dicti duo primi oratores circa 9 vel 10 dicti mensis februarii a rege Francorum expediti, et recesserunt ab Urbe 13 ejusdem mensis februarii ad regem Romanorum redituri. Qua die 13, cardinalis Gurcensis venit ad s. Sebastianum extra Urbem, qui pro me et aliis amicis misit, nos videndi gratia, et eodem sero inde recessit ad Grottam Ferratam iturus, ubi aliquot diebus commemoratus est.
1495年3月
3. "El Papa ha donà a Geronimo Zorzi kavalier ambassador della Signoria , la rosa d'oro , che za quattro anni fa donò al re Carlo di Franza , et è sta la quarta domenica di quaresima : questa rosa el Papa apparado da messa la porta in man in giesia ; e tornando da giesia al Palazzo , la porta anche in man in vista del popolo". MALIPIERO , Annali Veneti , in Arch . stor . ital . , VII , 1 , 334 ; SANUTO , Spediz . Carlo VIII , p . 279 che pubblica il breve del papa al Senato veneto e la risposta del Senato al papa . L'artefice di questa rosa d'oro era stato Angelino di Domenico da Sutri , e il pagamento gli fu effettuato il 24 aprile 1495. "Flor. auri d. c. 267 per mandatum factum die v praesentis Angelino aurifabro pro valore rosae quae ponderavit duas libras auri et uno zaffiro qui constitit duc. xx et manifactura ac diminutione ratione fundationis (sic pour fusionis) seu conflationis. conflationis", ( ARCH . VAT . , Intr . et Exit vol . 527 , 1494-1495 , fol . 182 v ) .
4 Cf. p . 570 , nota 1 .
1496年5月20日(金)
Feria sexta, 20 maii, circa horam vigesimam unam, intraverunt Urbem per portam Lateranensem DD. Goffredus Borgia de Aragonia, princeps Squillaci et comes Cariate, SS. D. N. Alexandri pape VI filius, in decimo quarto vel circa etatis sue constitutus, et Domina Sancia de Aragona, ejus uxor, cum sex vel circa aliis mulieribus pedissequis, quibus venerunt obviam capitaneus squadronum cum gentibus suis armatis numéro ce vel circa, et familie omnium cardinalium, et prelati Pape. Fuerunt enim hoc mane per cursores SS. D. N. pape rogati ad instantiam et ex parte cardinalis Valentini singuli cardinales quod dignarentur capellanos et scutiferos suos obviam mittere prefato D. Goffredo fratri suo, Urbem intranti: quod et fecerunt omnes extra portam predictam, extra quam venit obviam eisdem D. Lucretia Sfortia, etiam SS. D. N. pape filia, uxor illustrissimi D. Johannis Sfortie, Pisauri domini, soror D. Goffredi intrantiscum duodecim aliis vel circa mulieribus, ante habens duos pagios, duos mantellos déférentes,
insidentes duobus equis. quorum unus coopertam de broccato aureo pulcherrimo, alius coopertam de velluto cremesino habebat, que D. Goffredum de Aragonia fratrem suum et ejus uxorem affectuose recepit.
Vénérant enim obviam eisdem D. Garzias Lasso, miles, orator regis et regine Hispaniarum, orator regis Neapolitani, D. Philibertus Naturelli, orator. regis Romanorum, duo oratores dominii Venetorum et orator ducis Mediolani, R. D. Joannes arebiepiscopus Ragusinus, alias Urbis gubernator, cum tribus conservatoribus cancellariis , capitibus regionum et aliis officiabbus, ac multis civibus Romanis, quos secutus est senator cum familia sua; qui omnes venerunt obviam predictis cum maxima pompa ante ecclesiam Lateranensem et ejus portam principalem. Descenderunt ex equis D. Goffredus, uxor sua, Lucretia soror, cum tribus vel quatuor aliis muberibus, ceteris omnibus in equis permanentibus, et intraverunt ecclesiam predictam quam exiverunt per aliam portam prope altare majus ubi ascenderunt equos et venerunt ad palatium apostolicum apud s. Petrum hoc ordine: precesserunt xxviii salme bonorum dicti D. Goffredi non cooperte, armis ejusdem ornate, quas sequebantur familie
cardinalium, armigeri et alii sine ordine officiales romani, scutiferi Pape et familia intrantis, pedites multi, tubicines et omnes custodie palatii Pape; et post eum D. Nicolaus Michael, orator Venetorum a dextris et D. Stephanus Taberna, orator ducis Mediolani a sinistris, medii inter duos conservatores Urbis quos sequebantur D. Coronatus de Planca, primus conservator camere Urbis et D. Georgius, primus orator dominii Venetorum a sinistris, médium inter se habentes senatorem Urbis, sex servientes armorum, nos clericos ceremoniarum. D. Goffredus médius inter arcbiepiscopum Ragusinum, gubernatorem Urbis a dextris, et D. Phibbertum, oratorem regis Romanorum a sinistris: hos sequebantur Sancia in equo cooperto de sela nigra listata a dextris et Lucretia, filia Pape, in mula cooperta de seta nigra a sinistris, média inter D. Hieronymum Sperandeo, oratorem regis Neapolitani a dextris, et D. Garziam, oratorem regis et regine Hispaniarum a sinistris, quos sequebantur omnes alie mulieres, tres et quatuor ac
duo simul, sicut volebant, sine ordine. Post omnes mulieres, cubicularius Pape, tum alii togati bini et bini: equitavimus hoc ordine juxta Coliseum et s. Marcum prope domum de Maximis ad campum Flore, inde via recta usque ad domum s. Clementis cardinalis, ubi transversavimus ad palatium Pape, qui stans in secunda caméra per fenestram unius portelle semiclause vidit nos venientes. Cum essemus intra palatium, Papa intravit ad aulam pontificum in sedem eminentem ibidem in medio apud murum ad sinistram intrantis sibi paratam cum pallio viridi in figuris Salvatoris et s. Thome digitos in latus suum mittentis postergali, et alio simili supra sedem extenso, sedens, undecim cardinalibus in eorum cappis circumstantibus, videlicet: s. Praxedis, Montis Regalis, Alexandrino, s. Crucis, Segobricensi, Agrigentino et Perusino a dextris, et vicecancellario, s. Severini, Valentino
et Farnesio, a sinistris. Intravimus ad aulam predictam per tres aulas ordinarias, caméras paramenti papagalli et sequentes. Ante scabellum pedum Pape erat paratum scabellum super quo positus erat cussinus de broccato et ante illud quatuor cussini majores de velluto cremesino in terram, in modum crucis. D. Goffredus, facta Pape reverentia solita, osculatus est pedem et manum Pape, et Papa recepit caput dicti D. Goffredi inter ambas manus suas, et caput sibi inclinavit, sed non est deosculatus. Secuta est Sancia uxor, que similiter pedem et manum Pape est osculata. et simili modo ejus caput inter manus suas recepit. Item fecit Lucretia filia, que pari modo a Papa est recepta. Deinde D. Goffredus singulos cardinales accessit, incipiendo a s. Praxedis et singulorum manus deosculatus est, et singuli ipsum ad oris osculum receperunt. Secuta est ipsum Sancia que similiter manum cardinalium deosculata est, et cardinales ejus caput in manus
recipientes eam quasi deosculabantur, filia Pape intérim coram eo stante. His factis, D. Goffredus stetit inter cardinales s. Severini et Valentinum, fratrem suum; et Lucretia sedit super cussinum in terra a sinistris pontiticis et Sancia super aliud cussinum in terra a sinistris pontificis, et mulieres alie omnes, vel quasi existentes in societate predictarum, venerunt ad osculum pedis Pape. Habita etiam sunt plura verba inter Papam et Sanciam et Lucretiam ejus filiam jocosa et risoria.
His peractis, recesserunt D. Goffredus Sancia et Lucretia, et alii omnes, Papa in dicta aula relicto, et eo ordine quo venimus equitavimus usque ad domum olim cardinalis Aleriensis pro hospitio et receptione D. Goffredi et Sancie predictorum ; qui, peractis ex more ante ostium comitantibus gratiis, iidem D. Goffredus et Sancia et Lucretia intraverunt et fuerunt in ea a multis mulieribus Romanis ibidem expectantibus recepte.
Ordo receptionis et aliorum predictorum fuit D. Bernardino, socio meo, id mihi referente, per Papam datus, qui etiam mihi dixit Papam sibi retulisse oratores Venetos consentiisse quod primus eorum iret a sinistris primi conservatoris camere Urbis, secundus médius inter alios duos conservatores: an autem id hodie taiitum, vel autem deinceps perpetuo sit observandum mihi dixit se nescire.
1. L'ambassadeur d'Espagne joignit ses protestations à celles du cardinal de Sienne; mais le pape passa outre. (Voy. Surita, t. V, liv. III, chap. v). Pourtant, moins de deux ans après, Alexandre VI, sur les pressantes observations du gouvernement espagnol, revint sur sa décision : Die 20 martii 1499. S. D. noster, pro suo pastorali ofticio ac etiani intercedentibus Sereniss. rege et regina Hispaniarum, resliluit S, R. E. Civitaleni Beiieveutanam, cum olim eam dedisset domino Joanni Borgie, filio suo et ejus successoribus. (Decretu Consistorialia ab Alexandro VI usque ad Urbanum VII. Bibl. nat., de Paris, fds lat. mss. 12555, fol. 10. V.)
1497年6月8日(木)
Feria quinta, 8 mensis junii, fuit consistorium secrelum in quo SS. D. N. publicavit (2) legatum de latere Rmum. D. cardinalem Valentinum ad inungendum et coronandum serenissimum D. Federicum de Aragonia, Sicilie regem, qui fuit in consistorio ab omnibus cardinalibus presentibus usque ad cameram suam, more solito, associatus.
2. « Cardinalibus 'repugnanlibus », dit Sanulu, Diarii, L I, col. 050.
1497年6月14日(水)
Feria quarta, 14 mensis junii, Rmus. D. cardinalis Valentinus et illustris D. Johannes Borgia de Aragonia, Gandie dux, prlnceps s. r. Ecclesie. gentium armorum capitaneus generalis, SS. D. N. pape (filiî charissimi, fecerunt cenam in domo domine Vannosie, matris eorum, posita prope ecclesiam s. Pétri ad Vincula, cum ipsa eorum matre et aliis. Cena facta, nocte cursum agente et Rmo. D. cardinali Valentino reditum eorum ad palatium apostolicum sollicitante apud ducem et capitaneum, fratrem suum predictum, ascenderunt equos sive mulas ambo ipsi cum paucis ex suis, quoniam paucissimos servitores secum habebant ; et simul ambo equitaverunt usque non longe a palatio Rmi. D. Ascanii, vicecancellarii, quod alias SS. D. nostri, tum vicecancellarius existens, inhabitare consuevit et construxit : ubi dictus dux asserens se priusquam ad palatium reverteretur alibi solatii causa iturum, accepta a predicto cardinale fratre suo licentia, retrocessit, dimissis omnibus illis paucis servitoribus quos secum habebat, a se uno tantum retento et quodam qui, facie velata, ad cenam ad eum venerat, et per mensem vel circa prius singulis vel quasi diebus eum etiam in palatio apostolico visitaverat; in mula quam ipse dux equitabat, retro se recepto, equitavit usque ad plateam Judeorum ubi etiam dictum stafferium licentiavit et a se versus palatium remisit, sibi tamen committens quod ad horam xxii in dicta platea exspectaret ipsum, infra quam, si ad eum non reverteretur, ad dictum palatium rediret; et his dictis, predictus dux cum larvato in groppa sue mule consedente a stafferio recessit, et quo equitavit nescio, ubi interfectus et necatus est, et in flumen per illum locum juxta seu prope hospitale sancti Hieronymi Sclavorum nuncupatum, in via qua de ponte s. Angeli recta via itur ad ecclesiam beate Marie de Populo, juxta fontem ex terra conductum situm, per quem fimus super carrettis conductus adipsum flumen projicitur, proiectus est. Stafferius autem predictus in platea Judeorum dimissus graviter vulneratus et usque ad mortem mutilatus et in quadam nescio cujus domo misericorditer receptus est et cura ei impensa : qui sic perturbatus non potuit quicquam de domini sui commissione et successu significare. Mane autem facto, jovis 15 junii, duce predicto ad palatium apostolicum non redeunte, servitores sui secretiores conturbabantur, et unus ducis predicti et cardinalis Valentini serotinum recessum et exspectatum ejus reditum mane pontifici indicat. Perturbatus exinde pontifex, et tamen ipsum ducem alicubi cum puella intendere luxui sibi persuadens et ob eam causam puellae domum exire illa die ipsi duci non licere, sperabat eum in sero illius diei jovis omnino rediturum ; quo deficiente, pontifex omnino contristatus ac totis visceribus commotus incepit omnibus conatibus causam perquirere apud quoscunque, perplures ex suis ad hoc aptos. Inter inquisitos, quidam Georgius Sclavus, qui ligna habebat prope fontem supra designatum in Tiberis littore ex nave exonerata, et ut illa custodiret, ne sibi in nocte a quodam furarentur, in naviculam ibidem in Tiberi natantem se quieti dederat : interrogatus si quidquam vidisset in nocte mercurii tune proxime preteriti in flumen projici, interrogantibus fertur tale responsum dedisse quod nocte illa, ipso ligna sua custodiente et in dicta navicula quiescente, venerant duo pedites per viculum sinistrum dicti hospitalis Sclavorum et sancti Hieronymi contiguum, circa horam quintam, super viam publicam dicto flumini contiguam, et hinc inde, ne quisquam forsan esset transiturus, diligenter prospexerunt ac, nemine viso, retrocesserunt per eundem viculum : intermisso modico temporis intervallo, duo alii per eumdem viculum exierunt et fecerunt idem quod primi fecerant et, nemine comperto, dato sociis signo, venit unus equester in equo albo retro se habens cadaver hominis defuncti, cujus caput in brachio ab una et pedes ab alia parte dependebant, penes quod cadaver duo pedites primi predicti ambulabant hinc inde, cadaver ipsum ne de equo caderet sustinentes recesserunt et equitarunt supra locum per quem fimus ad flumen projicitur, superius specificatum, ac circa finem ejusdem loci constitutum equum verterunt ut caudam verteret flumini, et duo alii pedites predicti cadaver observantes, alter per manus et brachia, alter vero per pedes et crura cadaver ipsum ex equo detraxerunt et ad partem sustulerunt brachiis et ad flumen ipsum cum omni vi et potentia projecerunt. Interrogavit eos adstans insidens equo si decidisset, illi autem responderunt : « Signor si ». Retrospexit tune insidens in equo in flumen et mantellum introjecti vidit natantem supra flumen, et interrogavit pedites quid esset nigrum natans quod videretur. Illi responderunt : manteflum, ad quod alter lapides projecit ut mergeretur in profundum. Quo facto, mantello merso, recesserunt omnes quinque, nam pedites alii duo qui secundum stratellam predictam exiverant prospicientes si quis pertransiret, se equiti predicto et aliis duobus associaverunt eosque comitati sunt et per alium viculum qui ad hospitale sancti Jacobi dat ad illium, iter arripuerunt et ultra non comparuerunt. Interrogaverunt pontificis servi adstans equi Georgium cur ipse tantum crimen non revelasset gubernatori Urbis ; respondit se vidisse, suis diebus, centum in diversis noctibus varie occisos in flumen projici per locum predictum, et numquam aliqua eorum ratio habita fuit ; propter ea de causa hujusmodi estimationem aliquam non fecisse. His intellectis, vocati sunt piscatores et navite per Urbem et eis hujus hominis piscatio commissa et laborum suorum optima renumeratio promissa. Convenerunt piscatores et navite, ut intellexi, trecenti (1),
1. Telle est la leçon du mss. 5160, f. 291, v. et d'Eccard, col. 2082. Les autres mss. donnent : tres vel circa.
qui omnes suis instrumentis per fluminis alvum projectis et in eo hominem piscarunt (2):
2. On connaît le sanglant distique de Sannazar :
In Alexandrum VI. Pont. Max.
Piscatorem hominum ne te non, Sexte, putemus,
Piscaris natum retibus ecce tuum.
(Epigrammaton lib. I, n. 54.)
circa horam vesperarum, ante tamen, reperierunt ducem cum omni adhuc habitu suo, videlicet calceis, caligis, diploide, vestitello, mantello vestitum, sub cingulo habentem chirothecas suas cum ducatis triginta, vulneratum novem vulneribus quorum unum erat in collo per guttur, alia octo in capite, corpore et cruribus.
Compertus dux, navicula impositus est et ad castrum sancti Angeli ductus in quo exutus : lotum est ejus cadaver et pannis militaribus indutum, socio meo, Bernardino Gutterii, clerico ceremoniarum, omnia ordinante.
In sero illius diei, circa horam vigesimam quartam, cadaver predictum portatum est per familiares nobiles suos, si recte memini, ex dicto Castro ad ecclesiam beate Marie de Populo, precedentibus intorticiis circiter centum et viginti et omnibus prelatis palatii, cubiculariis et scutiferis Pape ipsum comitantibus, cum magno fletu et ululatu, sine ordine incedentibus : publice portabatur cadaver in catalecto honorifice, et videbatur non mortuus sed dormiens. In ecclesia predicta factum est ei depositum et in eo reconditum, ubi manet usque ad hodiernum diem.
Pontifex, ut intellexit ducem interfectum et in flumen, ut stercus, projectum, commota sibi fuerunt omnia viscera et pro dolore et cordis amaritudine reclusit se in quadam
camera et flevit amarissimo. Rmus. D. cardinalis Segobiensis cum
certis aliis servitoribus Sanctitatis sue adierunt ostium camere,
et tot exhortationibus, ro^ationibus, supplicationibus et persuasionibus pontificem, tandem plures post horas, commoverunt,
qui, aperto ostio, eos intromisit. Non comedit nec bibit pontifex a sero die mercurii 14 hujus usque ad primum sabbatum sequentem, neque a mane jovis usque ad dominicam sequentem ad
punctam quidem horae quievit : persuasu tamen multiplici et continuo prefatorum dictus, postremo incepit pro posse luctui finem
imponere ; majus damnum et periculum quod personae suae evenire
exinde posset considerans (1).
1. Le journal de Burchard s'arrête ici pour ne reprendre qu'à la date du lundi 7 août ; « e forse anzi a deliberato proposito egli interrompe il suo Diario al giorno 14 di Giugno », comme le remarque Grégorovius. (Storia della città di Roma, t. VII, p. 474.) Le pape ordonna au gouverneur de Rome et au bourreau de faire une enquête minutieuse ; mais elle fut sans résultats. (Voy. à l'app. n° 28, la dép. d'Alessandro Bracci aux X de Balia, 17 juin 1497). Mille bruits couraient dans la ville sur l'auteur ou les auteurs de cet assassinat. Les soupçons se portèrent sur les Orsini (Voy. Capelli, Atti e memorie delle RR. deputazioni di Storia patria, t. IV, p. 332, la lettre du 12 août), sur Bartholomeo d'Alviano (idem, lettre du 22 décembre), sur le mari de Lucrèce Borgia, Giovanni Sforza qui, disait-on, avait voulu venger son honneur outragé. (Sur les rapports incestueux entre Lucrèce Borgia et ses deux frères César et Jean et le pape lui-même, voy. dans Grégorovius, t. VII, p. 473, note 2, la liste des auteurs qui ont produit cette accusation.) Dans l'entourage du souverain pontife, on accusa aussi le vice-chancelier Ascanio d'être l'instigateur, sinon l'auteur du meurtre. Celui-ci s'était plaint récemment au pape, en termes fort vifs, d'une insulte que lui avait faite le duc de Gandie. Mandé près du Saint-Père, Ascanio ne s'y rendit que sur un sauf-conduit signé des ambassadeurs de Naples et d'Espagne : le pape qui le savait innocent (peut-être connaissait-il déjà l'auteur véritable du crime), le reçut amicalement et le congédia sur de bonnes paroles. (Voy. à l'app. n° 30 la dépêche du 23 juin.) Ascanio, toutefois, crut devoir quitter Rome. Le véritable assassin était César Borgia. Plusieurs motifs le poussèrent à se débarrasser de son frère aîné. César, qui n'avait jamais eu de goût pour la prêtrise, portait envie à don Juan qui, prince temporel, était un obstacle constant à son ambition ; il le haïssait en outre, pour les préférences dont il était l'objet de la part de donna Sancia que César avait aussi pour maîtresse ; « et ut intellexi, za molti mesi questo cardinal Valenza usava con la cognata. » (Sanuto, col. 792.) Ces relations adultères se prolongèrent pendant plusieurs années, et le jeune cardinal Hippolyte d'Este, amant de cette princesse, dut quitter précipitamment Rome pour échapper à la vengeance de César (quam et ipse cognoscebat carnaliter, écrit Burchard à la date du 15 février 1503). Le 19 juin, en consistoire public, le pape fit part aux cardinaux du malheur qui le frappait : il regarda cet événement comme un châtiment de Dieu, et parla de s'amender et de réformer l'Église. Il nomma à cet effet une commission de six cardinaux. (Voy. à l'app. n° 29, la dép. de Bracci du 22 juin, et dans Sanuto, les brefs que le pape envoya au duc de Milan et à la Seigneurie de Venise au sujet de la mort du duc de Gandie, t. I, col. 660 et suiv.)
1497年9月6日(水)
Feria quarta, 6 septembris, in mane, RRmi. DD. cardinales in Urbe existentes equitarunt ad monasterium beate Marie nove recepturi Rmum. D. cardinalem Valentinum nuper ad regnum Neapolitanum ad coronandum serenissimum Federicum illius regem, legatum de latere, missum (1), qui heri sero inde ad dictum monasterium redierat; quibus ipse cardinalis Valentinus successive, singulis venientibus ad portam, ad pedes scalarum obviam venit et eos usque ad locum capitularem, more solito paratum et ornatum, conduxit seu associavit.
1, Voy. Rinaldi, p. 267, nos 9-14 et dans Lunig, Codex Italiae diplom., t. Il, n. cxxxiii, col. 1310, le bref du Pape au roi Ferdinand; ce bref n'est pas donné par Rinaldi.
Primus fuit cardinalis Senensis : intrarunt cum Valentino, Senense associante, ad locum predictum Don Goffredus Borgia, SS. D. N. pape nepos ex sorore sua carnali genitus, pater Rmi. D. cardinalis de Borgia, quidam alius nobilissimus, orator regis Hispanie laicus, orator Venetorum et episcopus Paphensis : primi duo et ultimi duo sederunt ad dexteram intrantis dictum locum, in eo apposito directo cardinali, me intérim in ecclesia dicti monasterii existente et missam audiente et socio meo dicta vidente et silente, cum sit ipse Hispanus.
Supervenerunt deinde s. Praxedis et Grimanus cardinales qui a Valentino recepti, juxta Senensem se collocarunt, et orator regis Hispanie ad sinistram Valentini qui ultimum locum tenebat : ego id prospiciens, qui post dictos cardinales predictum locum intravi, rogavi, et bene feci, quia indecenter sedebant omnes predicti, primo oratorem Hispaniarum ut locum ipsum qui pro solis cardinalibus paratus esset, exirel.
Egre tulit id valde ipse orator et diclus Joffredus nihilominus cum Valentino, Neapolitano et s. Crucis cardinalibus simul venientibus obviam iturus locum exiret, iterum honeste eos commonui ad cardinalem ipsum comitandum quem indignati sunt sequuti, nec deinde locum ipsum reingressi.
Venit post hos Ascanius vicecancellarius, tum s. Clementis, Alexandrinus et Agrigenlinus, item Columna et s. Georgii, quibus simul congregatis, ascenderunt equos et equilarunt ad palatium. Intérim cardinalis Ulixbonensis qui expectavit extra portam monasterii, ex mula non descendit nec verbum dixit Valentino; sed cum Neapolitano monasterium exeunte, more solito equitavit, veniens per s. Adrianum, s. Marcum, domum de Maximis, recta via per parionem ad palatium s. Pétri.
Legatus equitavit medius inter Senensem a dextris et s. Georgii a sinistris in ultimo loco, et alii more solito : pertransito ponte s. Angeli, Valentinus medius inter de Columna et vicecancellarium a sinistris, et Senensis et camerarius per aliam viam, juxta murum, prevenerunt ceteros cardinales ad palatium; intrarunt ad Papam qui venit ad cameram papagalli, accepit paramenta solita et, supervenientibus aliis cardinalibus, Papa venit ad tertiam aulam pro publico consistorio portatus.
Valentinus mansit in prima capella expectans, et cum eo cancellarius et Grimanus cardinales.
Proposite fuerunt tres commissiones : primam proposuit D. Octavianus in causa injuriarumpro D. Johanne Calcenarter contra episcopum Vesprimiensem, administratorem ecclesie Viennensis; secundam D. Justinus de Yelletri, advocatus fisci, pro archiepiscopo ... in regno Scotie, contra Slremonon Stuir, in Grisolin Strigoniensis diecesis militem, illius detentorem ; qua incepta, venerunt ad parvam capellam ad Valentinum Senensis et s. Georgii cardinales et Ascanius et Grimanus in aula : ad consistorium fecerunt Pape reverentiam, et sederunt ad bancum suum, in quo de Columna cardinalis solus erat per meam inadvertentiam : debebat enim sedere in alio banco post ultimum presbyterorum.
Cum intrassent locum consistorii duo cardinales, volui quod advocatus proponens sileret quousque illi sederent in loci suis ; sed Papa volens pro majori honore, ut existimo, Valentini cardinalis id sibi tantum fieri, fecit signum quod advocatus ipse prosequeretur et non pausaret; sic factum est.
Circa finem illius commissionis, videlicet ea signala, intravit Senensis, Valentinus et s. Georgii quos sequuti sunt plures prelati qui cum Valentino ex regno redierant, et alii osculati sunt pedem Pape ac manum, qui ad oris osculum recepit. Senensis ascendit post Valenlinum scu quasi cum eo ad Papam, peeter s. Georgii qui mansit inferius ad gradus solii Pape expectans, et bene. Non dixit verbum Pape Valentinus nec Papa sibi, sed eo deosculato, descendit de solio ; et post eum Senensis et s. Georgii steterunt ad loca sua ; Valentinus autem descendit ad Grimanum invitans eum ad supra se standum, et ascendit ad locum suum : more.solito sederunl omnes, et D. Antonius de Leonibus, novus advocatus, proposuit tertiam commissionem.
Ipsa finita et per Papam signata, surrexerunt omnes et redierunt ad Papam primi diaconi, et Valentinus et ires vel plures et alii osculati sunt pedes Pape; consurrexit et ivit ad cameram.
Interfuit ultra supranominatos cardinales consistorio, cardinalis Segobriensisqui, propter infirmitatem suam, non equitavit ad s. Mariam novam, sed exivit cum Papa cameram. Interfuit etiam D. Marianus de Cocchinis, procurator fiscalis, in locum D. Nicolai de Parma : nescio que modo receptus et effectus est primus actus publicus in quo D. Marianus, procurator iiscalis, interfuit.
Aptavi sibi capucium ad collum ad instar advocatorum, prout procurator fiscalis portare consuevit in hujusmodi actibus.
Postquam Papa paramenta in camera papagalli deposuit et ivit ad cameram, RRmi. DD. cardinales subscripti associaverunt Rmum. D. cardinalem Valentinum ad cameram suam, more solito ; deinde redierunt quisque ad domum suam hoc modo equilando ad monasterium beate Marie nove, et in eo perdidi zonam meam ex serico viridi pendentibus argenteis inauratis, quam dudum Magister Thomas Vulfsenior mihi donavit in memoriamreditus Valentini.
1497年10月29日(日)
Dominica, 29 octobris, circa horam decjmam quartam, fulgur sive tronitruum unico iclu combussit turrim superiorem et principalem castri s. Angeli, pulveribus in ea existentibus pro munitione dicti castri causantibus, et totam superiorem partem ipsius turris cum menibus et angelo grossissimo marmoreo totaliter hinc inde admagnam distantiam projecit, partem ad domum Rmi. D. cardinalis s. Angeli, juxta ecclesiam s. Celsi positam et ad domum mercatorum de Spanocchiis : vulnerati sunt et lesi circiter quindecim persone ex custodibus dicti castri ex ipso tonitru, nuUus autem mortuus (1).
1. Malipiero rapporte cet accident : « La sagitta ha dà in Caslel Santo Anzolo e ha cusumà tutte le munizion e gran parte della merladura ». et il ajoute : « Tal che l'è seguido gran portenti in tempo de Papa Alessandro : 'havè la sagitta in la so anticamera; l'ha habù l'inondation del Tevere; ghe è stà amazzà so fio a quel modo; e addesso l'ha habù in castello tanta ruina. » Annali Veneli, p. 497.
1497年12月25日(月)

Anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXVIII die lune, 25 mensis decembris , festo nativitatis D. salvatoris nostri, SS . D. noster, paratus more solito , descendit ad basilicam s . Petri ubi celebravit missam solemnem : Rmus. D. cardinalis Neapolitanus fuit assistens , Rmus . D. cardinalis Senensis dixit evangelium latinum, D. Vasinus Gambara epistolam latinam , R. in Christo P. D. Georgius Alexander, episcopus Arcadiensis , evangelium grecum, D. Demetrius epistolam grecam. Primam aquam dedit manibus Pape D. Hieronymus Donatus , orator dominii Venetorum, secundam D. Sperandeo, orator regis Romanorum, tertiam senator Urbis , quartam illustrissimus D. Boguslaus , dux Stetinensis , qui habuit locum ut supra decretum , videlicet post Rmum. D. cardinalem Borgiam, in scamno diaconorum cardinalium . Rmus. cardinalis Senensis publicavit indulgentias, finita missa, per Papam concessas : alia observata sunt more solito . Publicata plenaria indulgentia et evangelio s . Johannis per Papam lecto, Papa ascendit ad solium ubi cum mitra sedens donavit ensem quem hodie , antequam cameram papagalli exiret , publice benedixit sub verbis in ceremoniali ad hoc ordinatis illustrissimo D. duci Stetinensi supra dicto, coram se genuflexo , cujus nomine volui Sanctitati sue post ipsum sibi datum ensem, paucis verbis ad hoc aptis per me conceptis gratias agere ; sed Papa asserens id consuetum non esse, negavit me audiri existimo ne haberet ex tempore respondere . Dux ensem cum capello habito consignavit uni ex suis nobilibus qui ipsum continuo ante ducem portavit, et descendit ipse dux cum ense ad planum capelle : ascendit autem ad solium Pape D. Benedictus de Senis , professus ordinis montis Oliveti , frater germanus Petri Francisci magistri Johannis Senensis factoris et negotiorum gestoris DD. Alexandri et Julii de Spanocchis , fratrum depositariorum SS . D. N. pape, quem pridie Sanctitas sua , hospitali s . Spiritus in Saxia de Urbe , per obitum quondam Gratiani de Villanova, preceptore carenti, prefecit in preceptorem , quem eadem Sanctitas exuit habitu dicti ordinis montis Oliveti , et capellum nigrum, prout et protonotarii solent, capiti suo imposuit et vestes duas albas et scapulare quibus Papa dictum preceptorem exuit : recepimus ego et socius meus res ex consuetudine nobis obvenientes. Descendit deinde Pontifex et , facta oratione ante altare , accepto regno, venit ad navem veronice ubi vidit ferrum lancee et vultum Domini : quibus ostensis, licenciavit cardinales et ducem sub porticu s . Petri ; ipse non ascendit ad palatium . Dux Stetinensis , associatus ab oratoribus et alia multitudine , descendit ad scalas basilice predicte ubi equum ascendit et medius inter archiepiscopum Reginensem a dextris et Henricum, ducem Brunswicensem a sinistris , oratorem serenissimi Romanorum regis , precedentibus scutiferis , etc. , et illo nobili qui ensem cum capello immediate ante eum portabat, ipso equitante. Post ducem equitabat D. Philibertus Naturelli , etiam orator serenissimi Romanorum regis , medius inter oratorem Venetorum a sinistris et oratorem regis Neapolitani a dextris . Post illos , prelati palatii , licet male , quia primum locum cum oratoribus predictis habere debuerunt et alii , bini et bini, ducem ipsum ad hospitium suum associarunt, el cum illis dux ex more gratias egisset, recesserunt omnes.
1498年2月21日(水)
Feria quarta, 21 mensis februarii, RRmi. DD. cardinales et Borgia equitarunt ex Urbe in habitu laicali gallico , causa solatii,
Ostiam Tiberinam, et inde, die sabbati
24 dicti mensis, cum iisdem
habitibus sunt ad Urbem reversi.
In hoc carnisprivio, nullum festum, nullum publicum solatium
habitum est in Urbe neque in Agone neque in Testaccio ; non facte
maschare.
1498年8月17日(金)
Feria sexta, 17 dicti mensis augusti, fuit secretum consistorium in quo Rmus. D. cardinalis Valentinus proposuit ab ineunte etate ex animo se inclinatum fuisse statui seculari ; SS. autem D. nostrum omnino voluisse ut se daret et incHnaret statui ecclesiastico, propterea ipsum tôt supervenientibus dignitatibus ecclesiasticis et beneticiis condonasse, et ad ordinem diaconalem promoveri voluisse, cujus voluntati se opponere sibi visum non est. Cum autem omnis ejus animus et desiderium et inclinatio sit adhuc continuo prout semper fuit ad statum seculare, supplicavit SS. D. nostrum ut dignetur cum singulari clementia prosequi et semet dispensare ut, omissis habitu et dignitate eeclesiastica, hceat ei redire ad seculum et matrimonium contrahere, ac RRmos. DD. cardinales rogavit quatenus hujusmodi dispensationi consentire et pro illius obtenlu, una cum et pro eo, eidem SS. D. nostro supplicare vellent dispensationem liberam de omnibus ecclesiis, monasteriis et quibusve beneliciis ecclesiasticis que ipse D. Valentinus obtinebat, eidem SS. D. nostro relinquens. Cardinales omnes communi et concordi veto dispensationem hujusmodi voluntati et arbitrio SS. D. noslri pape remiserunt.
Eadem die, venit ad Urbem per portam Portuensem magnificus D. Ludovicus de Villanova, baro de Trans (1),
1. Louis de Villeneuve, baron de Trans, naquit vers 1451. Chambellan de Charles VIII, il eut le commandement d'une partie de la flotte destinée à la conquête de Naples. Il se distingua à Agnadel, à Fornoue et à Cérisoles. Pour le récompenser, Louis XII érigea la baronnie de Trans en marquisat, en 1505. Le premier en France, il porta ce titre, qui lui fut octroyé par lettres-patentes du mois de février de la m?me année, enregistrées au Parlement. Il mourut à Digne en 1516,
camberlanus et nomine Francorum regis Rmum. D. cardinalem Valentinum ad regnum Francie conducturus ; qui receptus fuit et associatus per familiares D. N. pape et RRmorum. cardinalium, more consueto oratorum ad prestandam obedientiam SS. D. N. pape venientium.
1498年10月1日(月)
Feria secunda, 1 mensis Octobris, in mane, secrete et sine pompa recessit ex Urbe Rmus. in Christo P. et D., D. Cesar, cardinalis Valentinus, iturus per mare in Franciam, et cum eo magnificus D. Ludovicus de Villanova, baro de Trans, cambellanus regis Francie, per eumdem regem pro eo missus et Johannes Jordanus de Ursinis, et duxit secum multos juvenes; ut intellexi, magnum thesaurum portasse dictum fuit, et inter alia relatum fuit plures vel multos ex equis suis ferratos fuisse ferris argenteis (1).
1. César Borgia se rendit en France "en la plus grande pompe et richesse du monde". Sa lettre de créance, écrite de la main du Pape, était ainsi conçue :
I. H. S. Maria
Alexander PP. VI, manu propria.
Carissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderantes omnino tuæ et nostræ satisfacere voluntati destinamus Majestati tuæ cor nostrum, videlicet dilectum filium ducem Valentinensem, quo nihil carius habemus, ut sit certissimum et carissimum signum nostri in Celsitudinem tua caritas, cui ipsum non aliter commendamus sed eam tantum rogamus, velit eum fidei Regiæ tuæ commissum eo modo tractare, ut omnes etiam pro consolatione nostra intelligant a Majestate tua in suum omnino acceptum fuisse. Datum Romæ apud sanctum Petrum, die xxviij septembris.
Au dos :
« Dilectissimo in Christo filio nostro Regi Francorum Christianissimo. » (Bibl. Nat., fonds franç. mss. 8465, f. 13.)
César était en outre porteur d'une lettre pour M. de Bouchaige, dont la teneur suit :
Alexander PP. VI.
Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Venientem istuc ad Christianissimum Regem dilectum filium nobilem virum Cesarem Borgiam Ducem Valentinensem nobilitati tue duximus commendandum; quam hortamur et rogamus enixe ut in sui suscipiat consilio et favore quibus poterit, adjuvet. Nos enim neque tibi quicquam accuratius commendare possemus, neque tu ulla in re alia magis gratificari. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die xxviiij Septembris Mcccc Lxxxxiij, Pontificatus nostri anno septimo.
L. Podocatharus.
Au dos :
« Dilecto filio nobili viro domino de Bouchaige, Cambellano regio. » (Bibl. Nat., fonds franç, mss. 8465, f. 14.)
Brantôme rapporte ainsi, d'après une relation faite de visu, et qu'il avait trouvée dans les archives de sa famille, l'entrée du duc de Valentinois à la cour du roi Louis XII, qui était alors à Chinon, le 18 décembre 1498 : « Premièrement marchoient
devant luy Monsieur le cardinal de Ruan, Monsieur de Ravestain, Monsieur le seneschal de Thoulouze, Monsieur de Clermont, accompagnés de plusieurs seigneurs et gentils-hommes de la cour, jusques au bout du pont, pour luy faire compagnie à son
entrée. Devant luy, il y avait vingt-quatre mulets fort beaux, chargés de balius, coffres
et bouges, couverts de couvertures avec les escussons et armes dudit duc. Après encore venoient vingt-quatre autres mulets avec des couvertures de rouge et jaune miparties; car ils portaient la livrée du roi qui ésloit jaune et rouge, comme j'ai vu la reine Marguerite d'aujourd'huy, sa petite fille, les porter longtemps par ses pages et laquais. Puis après suivoient douze mulets avec les couvertures jaunes de satin, barrées tout à travers. Puis venoient dix mulets ayant couvertes de drap d'or, dont
l'une barre estoit de drap d'or frizé, et l'autre ras : qui font en tout soixante et dix
par compte. Quand tous les mulets furent entrez dans la ville, ils montèrent tous au
chasteau.
« Et après vindrent seize beaux grands coursiers, lesquels on tenoit en main, couverts de drap d'or rouge et jaune, ayans leurs brides à la gennette et à la coustume du pays (comme dit l'original). Item après cela venoient dix-huit pages, chacun sur un beau coursier, dont les seize estoient vêtus de velours cramoisy et les deux autres de drap d'or frisé. Pensez que c'estoient, disoit le monde, ses deux mignons, pour
estre ainsi plus braves que les autres. De plus, par six laquais estoient menées, comme de ce temps on en usoit fort, six belles mules richement arnachées de selles, brides et harnois, tous complets, de velours cramoisy, et les laquais vestus de même.
« En après, venoient deux mulets portant coffres, et tous couverts de drap d'or. Pensez, disoit le monde, que ces deux là portaient quelque chose de plus exquis que
les autres, ou de ses belles et riches pierreries pour sa maistresse et pour d'autres, ou quelques bulles ou belles indulgences de Rome, ou quelques saintes reliques,
disoit ainsi le monde. Puis après venoient trente gentilz-hommes, vestus de drap d'or
et de drap d'argent. C'estoit une trop petite troupe, disoit la cour, vu le grand attirail précédent. Il en faloit, pour le moins, cent ou six vingts, les uns vestus à la mode
de France, et les autres à celle d'Espagne.
« Item, il y avoit trois menestriers, c'est à sçavoir deux tambours et un rebec, dont l'on usoit fort en ce temps là, comme aujourd'huy font les grands seigneurs
d'Allemagne et les généraux d'armées qui usent de leurs tymballes quand ils marchent
ces deux tambourineurs estoient vestus de drap d'or, ainsi qu'estoit la coustume de leur pays, dit le texte original; et leurs rebecs accoustrez defd d'or; et aussi
les instruments estoient d'argent avec de grosses chaînes d'or : et alloient lesdits menestriers entre lesdits gentils-hommes et le duc de Valentinois, sonnans toujours.
« Item, quatre trompettes et clairons d'argent, richement habillés, sonnans toujours de leurs instruments. Il y avoit aussi vingt-quatre laquais, tous vestus de velours cramoisy my-party de soye jaune; et estoient tous autour dudit duc auprès duquel étoient monsieur le cardinal de Rouen qui l'entretenoit.
« Quant audit duc, il estoit monté sur un gros et grand coursier, harnaché fort richement, avec une robe de satin rouge et de drap d'or my-party; je ne puis pas bien comprendre quant à moy cette estoffe, et brodée de force riches pierreries et grosses
perles. A son bonnet estoient doubles rangs de cinq ou six rubis, gros comme une
grosse fève, qui monstroient une grande lueur. Sur le rebras de sa barette y avait aussi une grande quantité de pierreries, jusques à ses bottes, qui estoient toutes lardées de cordons d'or et de perles;
Et un collier, pour en dire le cas,
Qui valoit bien trente mille ducats.
« Ainsi dit la rime dudit escrit.
« Le cheval qu'il montoit estoit tout chargé de feuilles d'or, et couvert de bonne
orfèvrerie avec force perles et pierreries. Outre cela, il avoit une belle petite mule
pour se faire pourmener par la ville, qui avoit tout son harnois, comme la selle, la bride et le poitrail, tout couvert de roses de fin or espais d'un doigt.
« Et, pour faire la queue de tout, il y avoit encore vingt-quatre mulets avec des
couvertures rougos ayans les armoiries dudit seigneur ; avec aussi force cai'îage de
chariots qui portoient force autres besoignes, comme des lits de campagnes, de la vaisselle et autres choses.
Ainsi entra, pour avoir grand renom,
Ledit seigneur au chasteau de Chiuon.
« Ce dit la rime.
« Voilà l'équipage du galant, dont je n'ay rien changé du sens de l'original. » Brantôme, Les Vies des homineti llhtstr., ete.f discours XLVIII. César Borgia. Le roi le reçue avec de grandes marques d'honneur, non sans se moquer intérieurement, lui et sa cour, de « l(i nUns gloire et bombance sotte de ce due de Valentinois.n Yoy. Robert
de la Marck, dans le Panth. liltér. (Buchon), p. 218, et la relation de Sanuto, t. II, col. 320-1, (pii se rapproche beaucoup de celle de Brantôme.
1498年12月25日(火)
Anno a nativitate D. N. J. C. MCCCCLXXXXIX, die 25 mensis
decembris, SS . D. N. circa horam XVI, vel quamprimum, venit
ad cameram papagalli , ubi, receptis paramentis, dempta mitra,
benedixit ensem et incensavit, more solito , ipsam me tenente ,
quousque D. Adrianus , clericus camere, superpellicio indueret, qui
ipsum deinde ante crucem ad basilicam predictam portavit et reportavit. Finita missa, more solito , Papa antequam exiret cameram secretam , convocatis ad se cardinalibus , decrevit ensem cum
pileo mittere Illmo. D. Ludovico XII, Francorum regi christianissimo . Venit deinde ad basilicam processionaliter et ratio
consueta, sub thiara sive regno ; et licet predictus D. Adrianus ,
etiam protonotarius et secretarius apostolicus, habitum pronotoriatus deferret, tamen quia ensem deferre spectabat ad clericos
camere , non autem ad protonotarios vel secretarios , nolui quod in
habitu clericali camere protonotarii vel secretarii , ut conveniebat ,
ipsum ensem portaret, prout factum est . Primam aquam manibus
Pape dedit orator Florentinorum ; secundam orator Venetorum ;
tertiam primus illorum duorum oratorum regis et regine Hispanarum, qui ultimo venerunt ad Urbem ; quartam , Illmus . D. Alphonsus de Aragonia, dux Biseliarum, maritus D. Lucretie ; assistens fuit Rmus. D. cardinalis Ulixbonensis ; evangelium latinum
dixit Rmus. D. cardinalis Senensis , epistolam latinam D. Bernardinus Gambara, subdiaconus apostolicus, evangelium grecum R.
in Christo P. D. Joseph, episcopus Mutinensis, epistolam grecam
D. Demetrius beneficiatus basilice s . Petri . In hac missa omnia
observata sunt more consueto ; qua finita et benedictione per
SS . D. N. data, Rmus. D. cardinalis Ulixbonensis assistens, publicavit plenarias indulgentias interessentibus per SS . D. N. concessas, latino sermone tantum , ut moris est ; cum SS. D. N.
descenderet de altari et sederet in sede sua in qua portatus erat ,
exposui Sanctitati sue, in presentia D. Bernardini, socii et college mei, quod quondam Antonius Rebioli, socius meus in officio ceremoniarum consuevisset singulis diebus habere panes et
ciambellettas ; et propterea in curia supplicavi cum eodem socio
meo et pro nobis, Rmo. D. Senensi , S. Georgii et Ascanio cardinalibus , Sanctitati sue , ut dignaretur nobis gratiam facere et
hujusmodi panes et ciambellettas singulis diebus nobis mandare.
Respondit Sanctitas sua quod super hujusmodi consuetudine informaremus magistrum domus nostre ; et noluit gratiam hujusmodi nobis libere facere. Deo gratias.
Descendit deinde in sede sua consueta, portatus ad navem Salvatoris , ubi vidit vultum Domini omnibus ostensum ; ferrum autem
lancee non fuit ostensum. Ostenso vultu sacro sub porticu basilice
predicte, dedit licentiam omnibus cardinalibus in palatio apostolico non residentibus , ascendit palatium ipsum, deposuit in camera papagalli vestes sacras, et fecit prandium et deinde cenam.
1499年1月14日(月)
Feria secunda, 14 dicti mensis Januarii, venit ad Urbem Magnificus D... orator Illmi. Federici regis Neapolitani ad serenissimum regem Romanorum; a suis duntaxat associatus in sero tarde intravit Urbem. Magnifici Domini oratores Sereniss. regis et reginae Hispaniarum, qui nuper de mense Decembris Romam venerunt, petierunt a SS. D. N. in sacri collegii RRmorum. DD. cardinalium praesentia audiri, asserentes id eis a rege et regina commissum, quod SS. D. N. ipsis continuo ac sepius negavit; consensit tandem eos audire, in sex cardinalium praesentia, et diem eis statuit Mercurii 16 dicti mensis Januarii, qua post prandium in camera papagalli eos audivit. Interfuerunt RRmi. DD. cardinales Ulixbonensis, Alexandrinus, Sancti Crucis, Capuanus, vicecancellarius et Borgia. Post longum sermonem oratorum, habita sunt inter eos verba valde clamorosa tam per Papam quam per oratores et injuriosa. Tandem oratores, asserentes eorum dicta debere ex commissione regis et regine coram notario et testibus protestari, petierunt notarium publicum intromitti; Papa respondit quod protestarentur in partibus suis, coram se non debere protestari. Dictum fuit inter alia dictos oratores petiisse quod Papa revocaret filium suum cardinalem Valentinum ex Francia et eum pristine dignitati, scilicet cardinalitie, restitueret (1).
1499年4月8日()
Die lune, 8 aprilis, circa horam xxi, venit ad Urbem magnificus D. Cesar de Guaschis de Alexandria, juris utriusque doctor, orator Illmi. D. Ludovici, ducis Mediolani ad SS. D. N. missus, per portam Viridarii ; receptus fuit et associatus prout oratores ad prestandam obedientiam venientes recipi et associari soient, et maie.
1499年4月12日()
Feria sexta, 12 aprilis, fuit consistorium secretum in quo R. in Christo P. D. Jacobus de Dragatiis, sacri palatii causarum auditor, electus et promotus fuit ad ecclesiam Madrusiensem tunc pastoris solatio destitutam cum reservatione loci auditoratus, et omnium beneficiorum et offîciorum ; et die lune, 15 ejusdem, visitavit SS. D. N. et cardinales, associatus a coauditoribus suis et aliis prelatis, et illis gratias egit, more solito.
1499年4月17日()
Feria quarta, 17 dicti mensis aprilis, fuit consistorium secretum
in quo R. in Christo P. D. Ventura, tunc electus Civilatis Castelli,
camere apostolice clericus, qui possessionem ecclesie sue dicte
civitatis usque tunc non potuit adipisci, opponentibus sibi Vitellensibus Civitatis Castelli civibus ;
absolutus fuit a vinculo quo ecclesie
predicte tenebatur, et translatus ad ecclesiam Interamnensem,
per cessionem nepotis Rmi. D. cardinalis Montis Regalis, pastoris
solatio destitutam ; qui mansit sine ecclesia. Ad ecclesiam autem
Civitatis Castelli promotus et electus fuit D. Julius Vitellius, qui
infra duos aut tres dies immediate sequentes invasit armata manu
castrum Urbenetani diecesis et illud vi cepit in signum professionis
sue.
Eadem die, ante horam consistorii, recessit ab Urbe R. in
Christo P. D. Johannes, episcopus Carthaginensis, orator regis et
regine Hispaniarum, iturus ad ecclesiam suam, associatus a magnifico D. Garsia de Lasso, qui ad sinistram episcopi equitabat,
et D. Henrico de Corduba et Philippo Pontio laicis oratoribus
eorumdem regis et regine, qui, ante dictos episcopos et Garsiam
equitabant, et magna multitudine nationis Hispane usque ad numerum lxx vel circa. Ducta fuit ante eum mula sellam habens
altissimam ad instar sedis cameralis cum sua spalleria de veluto
nigro, et fibulis aureis ornatam, sessum habentem commodissimum, adeoque ut illi insidens videretur sedere in sede camerali;
quatempore opportune uti posset. Dominas conducat eum ad bene
agendum.
1499年4月20日()
Sabbato, 20 aprilis, SS. D. N. accepit litteras ex Francia, significantes Sanctitati sue matrimonium esse conclusum inter quondam cardinalem Valentinum et D. de Abretto, nomine filie sue, cum capitulis desuper confectis inter alla continentibus, ut dicebatur, quod Sanctitas sua deberet dare in dotem 200 m ducatorum, et matrimonium non deberet consummari, priusquam Sanctitas sua fratrem sponse cardinalem creaverit et publicaverit.
1499年4月25日()
Feria quinta, 25 aprilis, festum s. Marci evangeliste, R. in Christo P. D. Petrus Paulus, episcopus s. Agathe, celebravit missam solemnem more solito. Accepit paramenta in sacristia et ibidem ea post missam deposuit ; dixit unam orationem tantum et prefationem de apostolis. Alia more solito. Interfuerunt prêter D. Beneventanum cardinalis s. Angeli, episcopus, s. Praxedis, Ursinus, s. Dionysii, Alexandrinus, s. Crucis, presbyteri ; Senensis, Georgius, Columna, Medices, s. Severini, Cesarinus, Farnesius et Borgia, diaconi ; s. Angeli, accepta pace ab assistente, dedit eam s. dementis, et ille presbyteris. Beneventanus accepit pacem ab assistente, non ab ultimo diacono, postquam stetit episcopus; et presbyteri cardinales steterunt in scamno, in cornu evangelii, caput tamen non fecerunt ab altari, sed a solio pontifîcali. Idem observarunt diaconi qui steterunt in aliis banchis, in cornu epistole, post quorum ultimum stetit Beneventanus. Orator Venetorum etiam interfuit et stetit in scamno simplici posito post scamnum diaconorum cardinalium, sine scabello. Incepta missa, incepit venire processio. Feci eis mandari eis ut non intrarent ecclesiam usque ad postcommunionem dictam. Nihilominus clericus s. Marie in Via Lata, in basilica s. Petri intravit et pertransivit ecclesiam ; non tamen fuerunt admissi ad altare. Facta communione per celebrantem, venerunt conservatores camere Urbis cum aliis offîcialibus Capitolii, qui circuiverunt altare majus, more solito. Male tamen fuerunt omnia et sine aliqua advertentia : debebatur enim deputari custos ad introitum, ad altare majus, qui neminem intromisissel, ad expectandam communionem celebrantis. Sed horum nihil factum est suo teinpore.
1499年4月27日()
Sabbato, 27 aprilis, circa horam xxii, intravit Urbem Dominus... qui per portam beate Marie de Populo. Cum equis septem, associatus a familia R. D. episcopi..... (1), permansurus in Urbe, sub protectione Rmi. D. cardinalis s. Severini.
1. Les mss. donnent Flosmensis qui n'existe pas.
1499年4月28日()
Dominica, 28 aprilis, festum s. Vitalis, ego ex commissioue sive rogatu Rmi. D. s. Vitalis, Gurcensis nuncupatus, celebravi missam solemnem, ministrantibus mihi diacono et octo ex cantoribus capelle SS. D. N. Pape, consuete cantantibus, Rome, in ecclesia s. Vitalis satis ornata, in Rmi. D. cardinalis s. Dionysii et Gurcensis presentia ; qui sederunt in duabus sedibus positis in extremitate tribune et cornu evangelii ; cardinalis s. Dionysii sedit versus medium tribune, et Gurcensis, in angulo tribune, sive extremitale. Interfuerunt etiam D. Philibertus Naturelli, orator regis Romani, episcopus Trecorensis et protonolarius, oratores regis Francie, qui omnes sederunt in scamno posito extra tribunam, per longum ecclesie, ad dextram cardinalis, tamen magis retro. Primus eoruni sedit D. Philibertus, secundus archidiaconus, deinde alii duo, in opposito cardinalium ; sub tribuna et usque extra fuerunt posita tria scamna super quibus sederunt protonotarii, Dricherer, Johannes Nilis et alii quamplures curiales. In cornu epistole, non longe ab altari, positum fuit aliud scamnum, in quo sedimus, ego cum ministris meis, tempore congruo faciès vertentes cardinalibus, prout etiam alii in eodem latere sedentes vertebant. Ego dixi confessionem cum ministris meis, imposui incensum, tam pro prima incensatione altaris quam pro secunda, et ad evangelium benedixi diacono et aquam pro calice. Si autem cardinalis Gurceiisis fuisset solus, fecisset hec omnia, prout in pontiticali. Post primam incensalionem altaris, fui ego solus incensatus, diacono bina vice mihi thuribulum ducente. Post evangelium nolui deosculari evangelium neque incensari, ob reverentiam cardinalium, et in fine misse benedixi de eorumdem cardinalium licentia : pronuntiavi indulgentias cc dierum per eos interessentibus coucessas; et, linita missa, rediimus ad domum.
1499年4月29日()
Feria secunda, 29 aprilis, fuit consistorium secretum, in quo
SS. D. N. absolvit Rmum. D. cardinalem Gurcensem vinculo quo
tenebatur ecclesie s. Vitalis de Urbe et commendavit sibi eam, et
evexit ecclesie beate Marie Nove in ecclesiam et titulum presbyteralem, et dedit eam sibi in titulum cum dispensatione de retinendo, ut prius ecclesiam Gurcensem, et quecumque alia beneficia.
Eadem die, circa horam xvi, in palatio solite residentie Rmi.
D. cardinalis Neapolitani, obiit R. D. Johannes Malatesta, abbas
s. Gaudentii extra muros Ariminenses, ordinis s. Benedicti, cujus
corpus circa horam 24 ejusdem diei portatum fuit a fratribus Minerve in ecclesiam conventus eorumdem et ibidem positum. Interfuerunt fratres Araceli et s. Augustini, et clerus s. Laurentii in
Damaso, sub cujus parochia domus predicti cardinalis a parte
anteriori constituta est, a parte posteriori vero sub parochia s. Pantaleonis ; quibus date fuerunt candele, more solito, in exitu de illa
domo. Interfuerunt etiam familie Rmi. D. cardinalis Recanatensis,
s. Crucis et s. Severini. Defunctus, paratus [erat] omnibus paramentis pontificalibus violacei coloris et mitra alba ; precesserunt
intorticia xxxx, portata per familiares Rmi. D. cardinalis Neapolitani ; funus sequebantur sex funesti, unus post alium, et illos prelati, bini et bini, omnes pedestres. In choro Minerve recusaverunt
fratres Minerve ex debito portare funus, sed intuitu Rmi. D. cardinalis, protectoris eorum, in quo eos arguit, cum ad eos debite pertineat funus deferre.
Venerunt nove his diebus illustrem Herculem, ducem Ferrarie,
tanquam arbitrum per dominium Venetorum et Florentinorum
communi consensu electum ; probatum fuisse et laudatum quod
Pisani essent liberi, ita tamen quod unum ex Florentinis singulis
annis postularent in civilibus et alium in criminahbus, judices; et
si quid redituum quod non pro necessitate Pisarum exbursaretur
superesset, Florentinis assignaretur. Portus Ligurie similiter liber
esset ;
arces tamen et castella in potestate Florentinorum remanerent, et Florentini essent tanquam protectores illius portus, et
venetis in certis annis 280 millia ducatorum persolverent. Veneti
autem laudum hujusmodi non acceptarunt et permiserunt ducem
predictum Venetiis recedere quousque laudum revocaretur ; quod
et, licet invitus dicitur revocasse, et nisi novem obsides patritii
Veneti Ferrarie fuissent, dubitabatur de arbitrio actum fuisse;
quibus autem conditionibus ex articulis laudaverit, similiter nescitur. Interim dum hec agerentur, Magnificus D. Franciscus de
s. Severino venit Pisas, nomine Januensium, quibus Pisani se dederunt : quod fîngens dux Mediolani egre ferre, omnia bona sua
camere confiscavit (1).
1. Sur la guerre de Pise et la médiation du duc de Ferrare, acceptée d'un commun accord par les républiques de Venise et de Florence, voy. Guicciardini qui est entré dans les plus grands détails, liv. IV, ch. xxiv et suiv., Romanin, Storia docitm. di Venezia, t. V, ch. m; et Sanuto, t. II, col. 584, où se trouve la « copia di la sententia fè il ducha da Ferrara zercha la cità di Visa, in questa terra », à la date du 6 avril 1499.
Feria sexta, 3 mensis maii, festum s. Crucis, R. in Christo Pater D. Petrus (2), episcopus Feretranus, celebravit missam publicam in ecclesia s. Crucis in Hierusalem, RRmis. DD. cardinalibus Beneventano, Ursino et s. Crucis presentibus et cantoribus capelle SS. D. N. pape; et de cantibus observate sunt ceremonie consuete, D. Bernardino Gutteri socio meo ministrante.
2. Sic dans tous les mss., à tort. En 1499, l'evêque de Montefeltre était Lucas Mellini.
Eadem die, fraterculus, decimum etatis sue annum agens, nomine...., ordinis s. Dominici habitum deferens, sermonem fecit coram SS. D. N. papa de passione Christi optime compositum, quem cum tanta facundia, animo et gestibus recitavit, ac si esset perfecte etatis, et scientie ad hoc aptissimus; in aula pontifîcum id factum est. SS. D. N. sedit in sede eminenti, juxta murum in loco solito posita in habitu quotidiano; et ad ejus sinistram, inter eum et capellam portalilem ibi positam, septem cardinales aderant, \idelicet s. Praxedis, Alexandrinus, Gurcensis, Agrigentinus, Capuanus, s. Severini et Borgia; ad ejus dexteram oratores regum et principum. Ante eum et versus dextram, ad spatium duarum cannarum vel circa, in modum triangularem, sederunt prelati et officiâtes circiter quadraginta; ab alia parte, ad sinistram Pape, juxta capellam predictam, stabat in loco eminenli fraterculus predictus sermonem pronuncians, ante cujus inceptionem SS. D. N. mandavit portas aperiri omnibus, et intraverunt omnes quotquot voluerunt persone, circiter 300, qui steterunt, post prelalos, ante Pontificem in triangulis sedentem. Sermo hujusmodi duravit ab hora xxi usque ad circiter xxm, sine titubatione et nota, sed cum omnium admiratioiie, laude et gralia pronuiitiatus. Magna fuit et siiigularis pueri dexteritas, facundia et memoria, et non ininor animus cum voce aptissima. Idem nuper fecerat alium sermonem in camera paramenti coram eodem SS. D. nostro, alium coram Rmo. cardinali Neapolitano, alium in ecclesia s. Laurentii in Damaso, alium in ecclesia Minerve et alios alibi. Habuit secum quatuor religiosos dicti ordinis sui, qui eum sequebantur, cum equitaret per Urbem; puer preibat in mula solus, et alii sequebantur in aliis mulis, bini et bini. Seniorem existimavi esse pueri genitorem.
1499年5月5日()
Dominica, 5 mensis maii, SS. D. N. hora vesperarum equitavil
ad ecclesiam s. Marie Majoris, paratus more solito, cum capuccino albo et stola pretiosa. Cardinales equitarunt ante eum post
crucem; ducli fuerunt unus tantum equus albus et mula in locis
suis; precessit et etiam archiepiscopus Tranensis, nepos Pape;
inter pedites circiter MDeorum, gubernatorin equo nigro sedens,
sine cooperta, gabanum deferens de serico nigro super rochetum
sive capellum pontificale. Interfuerunt cardinales xn, videlicet :
s. Praxedis, Ursinus, s. Dionysii, Alexandrinus, s. Crucis, Gurcensis, Agrigentinus, Grimanus, Cesarinus, Farnesius, Januensis et
Borgia. Papam secuti sunt cubicularii secreti, acolyti et prelati, et
post eos magna copia gentium armorum, quorum conductor et
capitaneus fuit Johannes Cervillon, Catalanus. Eundo equitavimus
per campum Flore, plateam Judeorum, s. Mariam de Consolatione,
s. Adrianum, redeundoper s. Marcum, s. Mariam in Via lata, Minervam, s. Eustachium, s. Jacobum hospitalis Hispanorum, ubi
Papa vidit structuram novi studii et mandavit in pluribus locis
stratas ampliari ; inde per Turrim sanguineam ad pontem s. Angeli
in via recta ad palatium.
Superioribus diebus, Rome, nuntiatum fuit crudele bellum in
regno Neapolitano in valle Diane ditionis Salernitane, de mense
aprilis proxime preteriti, inter milvos et corvos in aère, quorum
ex utraque parte circiter xv"" convenerant; mortuorum ex utraque
parte septem carrectas oneratas esse, que usque Neapolim couducte fuerunt; mortuorum hujusmodi fuisse ex milvis, ex quo
existimatum corvos vicisse.
1499年5月8日()
Feria quarta, 8 mensis maii, vigilia Ascensionis D. N. Jesu
Christi, fuerunt vespere solemnes in capella majori palatii.
Die jovis sequente, fuit missa solemuis iii basilica s. Petri, quam
celebravit Rmus. D. cardinalis Grimaims, Papa etiam presente;
sermonem fecit D. Bernardinus de Piperno, capellanus Rmi. D.
cardinalis s. Crucis. Finita missa, fuit oslensum sudariuni Domini,
quo, in ejus navi, par SS. D. N. viso, Sanctitas sua ascendit ad
locum publiee benedictionis, ubi populo benedixit solemniter,
more solito.
Heri vespere, ad vesperas, de capella [minore] ad capellam
[majorem], Papa precedente, de mandato Sanctitatis sue dedi
locum Rmo. D. Silveslro, episcopo Vigorniensi inter alios oratores
et prelatos, quem R. P. D. Robertus, episcopus Trecorensis orator
ducisse Britannie, regine Francie supra se recepit et ei cessit,
licet uterque eorum per me de eorum loco fuisset certioratus. SS.
D. N., hoc videns, admiratus est de Trecorensi et doluit de errore
suo, et, post vesperas me rogavit ut ei faverem pro habendo loco
suo; quod et feci in mane sequenti, ubi in capella ei cessit episcopus Vigorniensis, ut debuit; et deinceps obtinuit priorem locum
idem episcopus Trecorensis, ut orator regine, cujus persona a ducissa separari non potest, et a digniore facienda est denominatio.
1499年5月15日()
Feria quarta, 15 maii, fuit consistorium secretum, in quo fuit provisum ecclesie Andegavensi, tunc certomodo pastoris solatio destitute, de persona R. P. D. [Francisci de Rohan], sedis apostolice protonotarii, filii marescalci regine Francie, et in eodem consistorio expedite bulle, que antea scripte erant, ut possent ante vigesimam quintam diem ejusdem mensis Andegavensibus presentari, quod eumdem diem singulis canonicis pretixerant.
1499年5月22日(水)
Feria quinta, 22 maii, R. in Christo P. D. Robertus, episcopus Trecorensis, celebravit vesperas solemnes in ecclesia, s. Yvonis, hospitalis Britannie ; de eodem sancto festuin fuit dominica Pentecostes, 19 hujus, et in crastinam diem translatum; dixit unam orationem tantum, Interfuerunt RRmi. DD. cardinales Gurcensis, Capuanus et de Borgia.
1499年5月23日(木)
Die sequente, idem episcopus celebravit missam solemuem in
eadem ecclesia, cum decano et subdiacono, et cantoribus capelle
nostre ; qui cantores etiam heri vesperas ibidem cantaverunt.
interfuerunt huic misse RRmi. DD. cardinales s. Dionysii, s. Crucis, Gurcensis, Capuanus et Borgia; et fuerunt caput tam heri in
vesperis quam hodie in missa, in medio tribuni; descendentes alii
ad sinistram pariter suo ordine sedebant. Celebrans sedebat in
faldistorio, in posteriori cornu epistole, facie cardinalibus versa.
Missa finita et benedictione per celebrantem data, quilibet cardinalium predictorum dedit interessentibus indulgentiam, quam publicavit celebrans more solilo.
Eadem die venit cursor ex Francia, qui nuntiavit SS. D. nostro
filium suum, olim cardinalem Valentinum, contraxisse matrimonium cum Magnifica domina [d'Albret], a die [12] presentis mensis
et illud dominica ejusdem mensis consummasse et fecisse octo
vices successive (1).
1. Il avait eu pourtant une nuit de noces fort troublee, au dire du seigneur de Fleurange : « ... Et pour vous conter des noces dudict duc de Valentinois, il demanda des pilules à l'apothicaire pour festoyer sa dame, là où eust de gros abus, car au lieu de luy donner ce qu'il demandoit, luy donna des pilules laxatives, tellement que toute la nuict il ne cessa d'aller au retraict, comme en firent les dames le rapport au matin. » Memoires de Robert de la Mark, seigneur de Fleurange. (Panth. litt., ch. IV, p. 218.) Voy. de Maulde, chap. IX, p. 361-6 ; et les Ordonnances des Rois de France, t. XXI, p. 210, 213, 227.
Venit alius nuncians quod in die Pentecostes,
xix hujus mensis, rex Francie assumpsit dictum ducem in confratrem confraternitatis s. Michaelis, que est regia et magni honoris.
Fuerunt propter ea et ex mandato et commissione SS. D. N. pape
multi ignes per Urbem, videlicet ante domos RRmorum. DD. cardinalium Ursini, s. Dionysii, filie Pape, et multorum Hispanorum
in sero diei jovis, xxiii mensis maii, in signum gaudii, sed in magnum dedecus et verecundiam SS. D. N. et hujus s. sedis.
Eadem die, circa horam xxi, intravit Urbem per portam Viridari
Spectabilis D. Paulus Capello, doctor et miles, orator dominii Venetorum ad SS. D. N. missus, ad annum in Urbe permansurus,
more eorum solito; qui receptus fuit et associatus a familiis SS. D.
N. et RRmorum. DD. cardinalium, prout oratores pro obedientia
prestanda venientes recipi consueverunt, et male.
1499年12月25日(水)
Anno a nativitate Domini MD feliciter inchoante, die mercurii, 25 mensis decembris, festo nativitatis ejusdem Domini, SS. D. noster paratus in camera papagalli, non benedixit ensem cjuia abbas sacrista non habebat librum paratum neque aquam benedictam ; sed, D. Ventura Benassai clerico camere iilum ante crucem more solito portante, Papa venit processionaliter ad basilicam s. Petri quam per mediam portam solitam intravit. Antequam exiret cameram predictam, vocavit ad se conservatores camere predicte Urbis et eis dixit quod, propter contentionem quam cum omnibus principum oratoribus haberent super precedentia, ante eum incederent post cardinales; quod nimis absurdum fuit. Bene tamen hujusmodi conservatores non habuerunt quia socius meus fecit eos portare baldachinum supra Papam, qui regnum seu tiaram portavit. Pervento ad altare majus basilice predicte, dedi ensem cum capello uni ex servitoribus armorum, qui illum in cornu posteriore epistole juxta columnam per totam missam manu tenuit, cum non posset alias ibidem firmiter locari. Finita missa, reaccepit eiim D. Ventura predictus et ad cameram Pape reportavit, quia non fiiit alicui datus. Primam aquam manibus Pape dedit novus orator regis Hispaniarum ; secundam Magnificus D. Humbertus de Bastarnay, miles, baro de Bouchage in Delphinatu; tertiam Illmus. D. Ludovicus de Borbonio, comes de Vendomo ; quartam don Alphonsus de Aragonia, dux Biselliarum. Rmus. D. cardinalis Neapolitanus fuit assistens ; Rmus. D. Senensis dixit evangelium latinum ; D. Vasinus Gambara, epistolam latinam; R. P. D. Alexius Gallipolitanus, evangelium grecum et D. Demetrius beneficiatus basilice s. Petri, epistolam grecam. Papa, postquam venit ad aUare predictum, mandavit ostendi popido Veronicam, ut ecclesiam exiret, quia magna pressura erat in ea. Ostensa est antequam missa inciperetur; et, finita missa iterum est Pape ostensa, ter, ut fieri solet, et ante eam lancea Christi bis. Rmus cardinalis Senensis publicavit plenarias indulgentias per Papam concessas more solito apud altare predictum omnibus iUic existentibus, licet, me supplicante, Pape indulgentiam hujusmodi tam ibi quam in Urbe existentibus concesserit ; sed noluit concedere jubileum, nescio causam, cum idem videatur esse jubileum et indulgentia plenaria. Visa Veronica, Papa noluit exire per portam auream, sed per mediam solitam exivit, et licenciatis sub porticu cardinalibus, rediit ad palatium.
1499年12月26日(木)
Feria quinta, 26 decembris, festo s. Stephani protomartyris, Rmus. D. cardinalis s. Praxedis celebravit missam publicam in capella majore palath, Papa presente. Sermonemfecit quidam frater ordinis predicatorum, socius generahs ejusdem ordinis. Pinitamissa, dixiSS. D. nostro cubicularios et scutiferos preter bonum ordinem incedere ; inter Sanctitatem et cardinales neminem debere esse medium ; ubi predicti cubicularu et scutiferi ac muhi alii irent cum magna confusione, custodes ahquos corporis et persone sue posse ire hinc et abhinc juxta sedem suam ; scutiferos et cubicularios precedere debere acolytos clericos, camere auditores ; et ceteros ante crucem Sanctitatem immediate sequi debere ; aliquod dictum Sanctitas sua commisit D. Bernardino socio meo, quod diceret cubiculariis et scutiferis predictis quod deinceps incederent in loco suo ante crucem ; aha omnia acta sunt more solito.
1499年12月27日(金)
Feria sexla, 27 decembris, festo s. Johannis evangeliste, Rmus. D. cardinalis Agrigentinus celebravit missam publicam in capella predicta, Papa presente. Sermonem fecit quidam frater ordinis servorum B. Marie ; D. Bernardinus socius meus retulit mihi dixisse Pontitici locum conservatorum camere Urbis non debere esse post cardinales, sed ante crucem, et Papam respondisse se indigere ilhs et propterea velle ahquot diebus eos ibi ire; hoc mane tamen ibi non ivisse, sed in loco suo ante crucem; alia acta suntmore solito. Dominica, 29 dicti mensis decembris, venerabihs vir D. Johannes Vannubius Lucentii, juris utriusque doctor, futurus auditor rote in locum bone memorie D. Jacobi Dragatii electi Madrusiensis, Rome, in ecclesia s. Eustachii, post vigesimam horam, in RRmorum. DD. cardinaKum Neapolitani, Uhxbonensis^ Recanatensis, Beneventani, s. Praxedis^ Ursini, Alexandrini, s. Crucis, Agrigentini, Capuani, Senensis et Farnesii presentia et multorum prelatorum, repetiit capitulum cum non ah hominlbus extra de judiciis,,,, de cujus materia novem conchisiones formaverat, contra quas arguerunt primo R. D. episcopus Nolanus, rector studii Urbis Rome, secundo gubernator Urbis, tertio D. Fehnus, episcopus Pennensis, unus ex auditoribus causarum palatii apostolici locum tenentibus, quarto D. Dominicus Jacobatius, quinto D. Antonius de Monte auditor rote et ultimo, de hcentia et consensu advocatorum consistorialium predictus D. auditorandus cum magna omnium laude pertinentissime respoAditreorum argumentis prius bene repetitis. Conclusiones autem he erant(1) : I. Laicus, clericatum tantum in carceribus assumens, in causa criminah etiam et inchoata, gaudet privilegio fori. II. Laicus sic ordinatus, in penis ordinis determinatis a jure, si ecclesiasticus supra illis pronunciare pubhcatione juris non poterit, est actualiter degradandus. III. Servus ordinatus sine licentia^ licet propterea domino restituatur, gaudet privilegio fori riihilominus. IV. Clericus corljugatus relinens in causa criminah privilegium fori gaudet etlam dicto privilegio iil Causa mere civih. \. Le texte di^ ces conclusions li'est donne que par les mss. 1516 et 5160* ^ JOHANNIS BURGHARDl, LJanvier 1500 J V. Dato quod ]ioii gaucleret, non poterit persona ejus detineri ad instantiam judicis secularis pro debito casu, quo laicus dubitare posset. YI. Clericus criminosus et fugitivus, seu suspectus de fuga, non potestcapi a laico non particulare interesse habente ad effectum, ut presentet judici suo. VII. Clericus interticiens patrem suum seu sacerdotem, etiam proditorie, non est actualiter degradandus. YIII. Clericus depositus ob aliquod delictum, contumax in penitentiam suscipiendam et incorrigibilis, etiam post anathemata, comprimendus est per judicem secularem. IX Clericus incidens in nudum assassinamentum non punitur penis superioribus (I, de homicidio in YP capitulo). RRmi. DD. cardinales Ursinus, Capuanus vocati a SS. D. nostro per unum ex parafrenariis suis recesserunt de repetitione predicta antequam R. P. D. episcopus Pennensis argueret. Feria tertia, ultima ejusdem mensis^ vigdia circumcisionis Domini, fuerunt vespere papales in capella majore palatii supradicta, Papa presente; quibus finitis, pubhcati sunt novi officiales Urbis qui juraverunt fidehtatem et obedientiam SS. D. nostro more solito. Feria quarta sequente, 1 mensis januarii, fuit missa solemnis in eadem capella, quam celebravit Rmus D. cardinahs Alexandrinus^ etiam presente Papa; sermonem fecit D. Michael Yernus Mediolanensis cum modica laude et honore. Finita missa^ SS. D. noster, data benedictione, vocavit ad se R. in Christo P. D. Johannem, archiepiscopum Ragusinum, cujus virtutes plurimum laudavit et fecit eum cancellarie apostolice regentem et Rmi. D. vice cancellarii locum tenentem, qui Sanctitati sue gratias egit et pedem ejus deosculatus est. Post prandium, SS. D. noster ivit seu portatus est per deambulatorium de palatio suo ad castrum s. Angeli, ubi deinde vidit D. Lucretiam Borgiam, fiham suam, ante castrum s. Angehpredictum equitantem, ituram (ut existimavi) ad ecclesiam Lateranensem cum equis circiter centum quorum quinquaginta vel circa precedebant, quorum ultimus erat R. D. Petrus, episcopus Calmensis (1) 1. Calmensis, autre forme de Calinensis, Catemnsis^ Callinensis, Carinolensis , elc, Carigiiola, dans la royaume des Deux-Siciies. [Janvier 1500J RERUM URBANARUM COMMENTARII. 5 qui a clextris habebat quemdam baronem nobilem et a sinistris Monoculum Ursinum, maritum D. Julie cle Farnesio, sororis Rmi. D. cardinalis de Farnesio, quem sequebatur D. Lucretia, a sinistris suishabensD. Alphonsum cle Aragonia, ducem Bisiharum, maritum suum. Post eos ecjuitabat frater Rmi. D. cardinahs Borgie, capitaneus custodie porte palatii pape a sinistris et a dextris ejusdem quedam muher, quos sequebantur multe ahe muheres, singule habentes singulos nobiles et mihtes a sinistris, ad laudem et honorem s. romane Ecclesie.
1500年1月2日(木)
Feria quinta 2 mensis januarii, R. in Christo P. D. Johannes,
archiepiscopus Ragusinus, quemherimane SS. D. noster inregentem canceharie prefecerat et c{ui eadem die post prandium in
castro s. Angeh de ofhcio hujusmodi fidehter exercendo in manibus SS. D. nostri Pape sohtum juramentum prestiterat, hora canceUarie venit ad cancehariam apostohcam associatus a RR. in
Christo PP. D, Caputaquensi secretario et D. Jolianne Baptista
Muhnensi datario SS. D. N. Pape, et de jussu predicti D. datarii,
sedit, fecit oratiunculam de ofticio sibi commisso, et buham desuper sibi concessam ibidem exhibuit et presentavit, que fuit per
D. Nicolaum de Casteho^ htterarum apostohcarum de majore presi-,
dentia abbreviatorem juniorem inter tunc presentes, pubhce lecta;
quam D. Nicolaus Antonius de Gottifredis, dicte canceharie custos,
ad se recepit. Eidem autem arcliiepiscopo regenti non fuit a quoquam responsum, sed mansit ibi sedens, officium sihi commissum
exercitaturus, cujus quidem buhe seu quarun;i htterarum apostohcarum tenor de verbo ad verbum sequitur :
« Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabih fratri
Johanni archiepiscopo Ragusino, referendario nostro, salutem et
apostolicam benedictionem. Tuam industriam et meritorum magnituchnem quibus Ahissimus ita personam tuam gratiarum largitione insignavit, ut in diversis que ex commissione nostra hactenus
gessisti officiis et adeo sohichum et fidelem te exhibueris ut vehih
jushhe cultor et in commissis fidehs, servus prudens et acceptus
super negotia Domini constitutus merueris commendari ; chgna
meditahone pensantes inducimur ut etiam tibi aha gerenda non
dubitemus officia committere, firma spe ducti quod peracte solhcitudinis tue curis in ihis etiam te talem de cetero exhibere curabis, quod aliorum officiorum hujusmodi bono et felici regimini
consuletur, dum siquidem, cum dilectus filius noster Ascanius
Maria s. Viti in Macello martyrum decanus cardinalis, s. romane
Ecclesie vicecancellarius a romana curia esset absens, proul extitit, etpost absentiam hujusmodibone memorie Aloysius, episcopus
Pisauriensis, qui predicto vicecancellario in cancellaria apostolica
presens erat, ab hac luce decessit. Nos, ne propter absenliam
predicti vicecancellarii dicta cancellaria detrimentum aliquod pateretur, cum exercitium dicti officii cessare non posset, venerabilem fratrem Joliannem Baptistam, episcopum Mutinensem, datarium, et referendarium nostrum domesticum, atque unum de
numero dilectorum fihorum abbreviatorum majoris presidentie,
qui per longa tempora in dicta cancellaria in expeditione litterarum apostoKcarum versatus fuerat, regentem dicte cancellarie ad
bene placitum nostrum motu proprio constituimus et deputavimus
prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur.
« Cum autem predictus Johannes Baptista episcopus, qui hactenus dictum officium laudabihter exercuit propter datariatus et
alia diversa romane curie officia que habet, continuo sine ulla
intermissione exercere ac plenaria negotia que sibi ratione officiorum etiam continue incumbunt expedienda sine suo maximo (et
negotia hujusmodi in dicta curia prosequentium) incommodo,
dicti regenlis officio intendere nequeat, Nos volentes eum ab hujusmodi onere relevare et, ne propterea ipsa cancellaria regente
careat, debite providere, te, pro quo etiam dictus vicecancellarius
nobis super hoc humiliter supplicavit, in regentem dicti officii,
cum omnibus et singulis iUius honoribus, oneribus et emolumentis consuetis usque ad bene placitum nostrum, auctoritate apostolica, tenore presentium constituimus et deputamus et illud,
dicto durante bene placito, tibi per te, veluti regentem ipsius officii; regendura, gerendum et exercendum committimus, dantes et
concedentes motu simih harum seriei tibi plenam et omnimodam
facultatem omnia et singula circa officii hujusmodi faciendi, gerendi et exercendi que predictus Johannes Baptista episcopus et
ahi dicte cancellarie regentes qui pro tempore fuerunt, gerere et
facere et exercere quomodo hbet potuerunt seu debuerunt.
« Tu autem, exercitium officii hujusmodi propria devotione
suscipiens, illud juxta datam tibi a Domino prudentiam, sic sollicite ac feliciter gerere et exequi audeas, quod exinde succedant
optati fructus quos speramus; tuque nostram et apostolice sedis
benedictionem et gratiam exinde uberius valeas promereri.
« Datum Rome, apud s. Petrum, anno incarnationis dominice
1500, pontificatus nostri anno octavo.
« Johannes Mutinensis, gratis de SS. D. nostri mandato. A.
Draco, C. Barotius. — Registrata in secretaria apostolica. »
Lecta et publicata fuit retroscripta bulla Rome in cancellaria
apostolica, die jovis, 2 mensis januarii, anno incarnationis dominice 1500, pontificatus SS. D. nostri Alexandri divina providentia
Pape VI, anno octavo.
Facultas data penitentiariis Pape ordinariis, tempore jubilei, ac
modificatio, et ordinatio oblationum per Papam facte :
« Cum in principio hujus sacri instantis anni jubilei pro animarum Christi fidelium ad almam Urbem pro consequenda ipsius
anni jubilei plenissima indulgentia confluentium salute, dilectis
filiis penitentiariis nostris in basilica principis apostoiorum de
Urbe, ipsos Christi fideles, etiam in casibus reservatis quatuor
duntaxat exceptis tunc expressis, absolvendi plenam et hberam
concessimus facultatem, prout in ceteris inde confectis litteris
plenius continetur ; et quia quamplurimi Christi fideles ad dictam
Urbem jam venerunt diversis irregularitatibus irretiti, cum quibus
predicti penitentiarii dispensare nequiverunt, et creditum multos
alios dicto anno esse venturos qui dictis dispensationibus indigebant ; et etiam multi peregrini et forenses qui ad dictam Urbem
se contulerunt, ab ipsa non completo per eos numero ad visitandas basilicas et ecclesias dicte Urbis ad id deputataspretaxato,
propter diversas et occurrentes necessitates discesserunt, et semper ad nos super concedendis dispensationibus predictis, et dicti
temporis abbreviationem recursus haberi non potest, nos de animarum fidelium quorumlibet salute soIHcite cogitantes ac in
premissis opportune providere volentes, predictis penitentiariis
de quorum fide, discretione, bonitate et integritate gerimus in
Domino fiduciam specialem pretaxatum tempus quindecim, peregrinis et forensibus ad minorem quinque, et Romanis et in dicta
Urbe commorantibus ad minorem septem dierum numerum non
reducant imposito tamen eisdem peregrinis et forensibus ac
Romanis in dicta Urbe commorantibus dictum numerum abbreviari volentibus ut videlicet peregrini et forenses quartam, Romani
yero et in dicta Urbe commorantes et residentes octavam partem
ejus, quod pro eorum victu diebus, que eis abbreviabuntur,
exponerent, in capsa penitentiariorum predictorum pro eorum
eleemosyna ponant, in restaurationem et reparationem dicte
basilice s. Petri convertendo et si qui erunt adeo pauperes ut
eleemosynam elargiri nequeant, eos ab omni largitione hujusmodi
liberando ; et quia eam aliqui ex dictis Romanis, senes, valetudinarii, claudi, intirmi, et inimicitias graves et periculosas habentes, qui basihcas predictas et ecclesias visitare non possunt, eis
utaliquam vel ahquas ex predictis basihcis et ecclesiis, vel parochiales sub quibusvis degunt, visitando etiam in minore numero
septem dierum, non teneantur ad aliam visitationem, et qui ex
eis domum sive cameram exire non possunt, sufticiat solum eis
orationem dominicam et salutationem angelicam tot vicibus el tot
diebus quot ipsis penitentiariis videbitur dicere et recitare, missa
tamen per ipsos ad dictam capsam, videlicet octava parte ejus
quod exponerent diebus qui eis abbreviabuntur, prout supra
dictum est, concedentes quod pauperes tamen nihil mittere
teneantur. Necnon volumus aliquas eleemosynas pro animarum
defunctorum salute elargiri etiam tempus predictum, data eleemosyna, de qua ipsis penitentiariis videbitur pro eorum arbitrio
(habito tamen ad conditiones et qualitates personarum respectu)
abbreviandi vel totum remittendi ac super irregularitatem quovismodo etiam in ordinibus, preterquam homicidiis voluntariis et
bigamie contracto^ nec super matrimoniis, scienter vel ignoranter, in quibuscumque consanguinitatis et affmitatis gradibus
etiam multiplicibus, a secundo tamen gradu inferioribus, contractis, occultis, tamen etiam carnali copula subsecuta, et in illis
remanere licite possint, prolem susceptam et suscipiendam legitimam decernendo, previa tamen ab excommunicationis sententia
quam proprie occurrerunt absolutione dispensandi ; necnon vota
quecumque per confitentes eis emissa (Hierosohmitana, et continentie ac religionis votis duntaxat exceptis) commutandi, facta
tamen super his debita compositione juxta quahtates et conditiones persoiiarum ad quas etiam debitus respectus liabeatur ;
necnon super male ablatis, incertis et male quesitis, de quibus
cum restitutio fieri debeat, notitiam liabeat personarum et qualitatem male ablatorum et male quesitorum componendi et residuum eis remittendi, ac cum symoniacis qui beneficia symoniace
acquisiverunt similiter dispensandi, et eos a symonie labe ac
excommunicationis, aliisque censuris ecclesiasticis absolvendi, ac
eis qui dicta beneficia retinere, et, insusceptis ordinibus, etiam
symoniace receptis^ etiam in altaris ministerio ministrare possint
concedimus; abolendique omnem inhabilitatis et infamie maculam
sive notam per eos premissorum occasione contractam ; scriptoresque litterarum apostolicarum qui ultra taxam aliquid receperunt,
etiam absolvendi facta cum eis aliqua compositione secundum
quantitatem pecuniarum quas receperunt, et similiter cum dictis
symoniacis super fructibus male perceptis, videlicet ut ad minus
tertiam partem ejus quod receperunt in dicta capsa ponant, et si
ageretur de beneticio parvi valoris, vel cum adeo paupere, et nihil
solvere posset, sibi totum remittendi plenam, Hberam et omnimodam in foro coiiscientie, duntaxat, et non ahter, hoc anno jubilei
concedimus facultatem, super quibus omnibus eorumdem penitentiariorum conscientiam oneramus. Et quia ahquando posset
contingere ipsos penitentiarios |super modo componendi in premissis vel ahis dubitare, volumus ut ipsi in his ad venerabilem fratrem Johannem Baptistam^ episcopum Mutinens^em, datarium nostrum, recurrere debeant, et quantum per eum mandabitur exequi
teneantur, non obstantibus premissis, ac constitutionibus et ordinationibus apostohcis, ceterisque contrariis quibuscumque placet,
et ita in foro conscientie, duntaxat, concedimus. Datum Rome apud
s. Petrum, quarto nonas Martii, pontificatus nostri anno octavo. »
1500年1月3日(金)
Die veneris, 3 mensis januarii, fuerunt vespere papales in capella majore palatii apostohci, Papa presente ; quibus finitis, cum in camera papagalh Pontifex paramenta deponeret, quidam D. Leonardus, qui de Terra Sancta redierat, osculatus est pedem Pape et petht ac obtinuit pro se et quadraginta sociis a SS. D. nostro hcentiam et facultatem tribus diebus quatuor ecclesias pro consecutione indulgentiarum jubilei deputatas visitandi, et, ihis yisitatis, consequendi indulgentiam jubilei.
1500年1月7日(火)
Feria secuncla, sequenti festo epiphanie Domini, fuit missa solemnis in basilica s. Petri, quam celebravit Rmus. D. cardinalis Recanatensis, Papa presente^ qui venit ad dictam basilicam in tiara ; et non fuit sermo quia Pape visum est quod hora esset nimis tarda. Ostensus est Yultus Domini, more solito.
1500年1月12日(日)
Dominica, 12 dicti mensis januarii, circa horam duodecimam, vesperis finitis in basihca principis apostolorum, quibus interfuerunt RRmi. DD. cardinalis Reneventanus et s. Praxedis, R. P. D. Andreas de Yalle, episcopus Cotroniensis, canonicus dicte basihce,. paratus pkiviaU et mitra, precedentibus ipsum clero ejusdem basihce, videhcet clericis beneficiatis, cantoribus et canonicis, processionahter accessit de choro ad capeham Yeronice quam ascenpit, et de ejus ciborio accepit ferrum lancee quo latus Salvatoris nostri dicitur fuisse perforatum ; quod ferrum, tempore fehcis memorie Innocenhi pape YIII, fuit ad Urbem portatum (1) et in ciborio predicto conservatum, et illud portavit processionaliter ad ciborium, supra altare beate Marie virginis sepulture predicti Innocentii ad hoc ordinatum.
1. Voy. t. I, p. 484 de cette edition.
Super ambobus ciborhs posita et accensa fuerunt omnia intortitia que ex ordine ibi poni possunt. Cantores dicte basilice precedebant dictam processionem, cantantes : Pange^ lingua, gloriosi.., Precedebant immediate ipsum episcopum duodecim beneficiati portantes duodecim intorticia ardentia ; ipsum sequebantur dicti duo cardinales, et eos prelati et eorum familia. Cum episcopus ascendisset dictum ciborium, dedit benedictionem interessentibus cum ferro predicto, reclusit ihud in tabernaculo preparato et recesserunt omnes.
1500年1月14日(火)
In nocte sequenti, die martis, 14 dicti mensis, nuntiatum est per Urbem arcem Foroliviensem fraudulenter et violenter et in ea Magnificam D. comitissam, rehctam quondam comitis Hieronymi Riarii, ab Illustrissimo duce Valentino esse captam, ceteris omnibus interfectis (2).
2. « Tous les Allemands, Bourguignons, et autres soldats de la place, furent abandonnez au tranchant du glaive. Qui tant cruel leur feut, que un tout seul d'iceulx n'eust respit de mort, si n'est autant que fuite devant leurs ennemis leur en peut donner. Et feut le chapplis si sanglant, que plus de sept cent hommes feurent illec mis a l'espee. » Jean d'Auton, Hist. de Louys XII, ch. iv, pag. 12. Voy. les ch. i a IV, et Alvisi, Cesare Borgia, ch. I, etc.
Preterea etiam nunciatum est Rmum. D. cardinalem Borgiam ex Bononia vel a duce, cum quatuor tantum ex suis per tabellariorum postas, ut Roman veloci accessu veniret, Urbinum applicuisse circiter diem predictum et ibidem febrim ipsum invaslsse medicis valde suspectam ; de quo Papa fuit per D. Angelum episcopum Tiburtinum, cum eodem cardinale existentem, certificatus, et deinde per alium nuntium Pape per eumdem episcopum significatum febrim periculosam non esse et quod morbilli apparerent, quorum causa febris advenerat, quodque cardinalis ipse, captura arcis Foroliviensis intellecta, equum ascenderat, iturus Forolivium ad ducem Valentinum ei congratulaturus de victoria ; et, cum celeri accessu Forum Sempronium pervenisset, febrim vehementissimam rediisse, de qua expiravit in nocte, post diem jovis 16 dicti mensis januarii. Cadaver ejus portatum fuit die lune, 27 ejusdem mensis, et depositum in ecclesia beate Marie de Populo, ubi nulla ejus memoria habetur, nec sunt ei celebrate exequie.
1500年1月27日(月)
Feria secunda, 27 januarii, fuit publicum consistorium in prima aula palatii apostolici pro obedientia per oratores illustrissimi Johannis regis et Catharine regine Navarre, comitum de Fuxo et dominorum Bearnorum; proposite fuerunt quatuor commissiones; primam proposuit D. Octavianus, secundam 0. Paulus Planca pro quodam Jacobo Andrea Polono de quadam falsitate, cui contradixit D. Justinus; interim socius meus, euntibus cum eo D. archiepiscopo Tarentino et Cortonense, Catanense et Pennense episcopis SS. D. nostri assistentibus, ivit pro oratoribus nescio ubi exspectantibus, quia in camera apostolica pro eis paratum non erat, nec alibi quod potuerim perquirere, licet ante consistorium super hoc diligentiam habuerim. Conducti fuerunt ad consistorium hujusmodi duo oratores, in litteris per eos presentatis nominati, nobilis Johannes Beamont, miles consanguineus regis et venerabilis Ferrandus de Baquidano, prothonotarius dilecti et fidelis consiliarii regis qui presentaverunt litteras missivas SS. D. nostri, a quo fuerunt primo recepti ad osculum pedis, manus et oris, more solito. Socius meus locavit eos retro bancum RRmorum. DD. cardinalium presbyterorum, perverso ordine, videlicet prothonotarius qui erat secundo nominatus et in habitu presbyteri tantum et non protonotarii, versus murum, in primo loco, et militem primo nominatum in secundo. Credo tamen quod fecerit id, locorum ordinem ignorans. Interim D. Justinus prosecutus est commissionem, qua expedita, lecte fuerunt littere, more solito. Deinde secundus orator fecit orationem; qui valde senex erat et infirmus et loquebatur adeo morose et lasse quod non potuit audiri a modice remotis et distantibus ; nominavit Papam consanguineum regis : nescio unde consanguinitas ipsa procederet. Papa, in responsione, confessus est se consanguineum regis esse, subjungens divina dispositione per novum matrimonium hujusmodi consanguinitatem esse renovatam. Finita responsione Pape, oratores predicti redierunt ad Papam et iterum osculati sunt pedem Pape preter consuetum, socio meo sic ordinante, seu Papa forte jubente. Post eos convenerunt tres vel quatuor milites Hispani ad osculum pedis Pape pro honore, quia illi duo oratores nullum familiarem habuerunt : nescio quando, an pedestres, an equestres Romam venerint, quia ante hoc consistorium nullum fuit de eis auditum verbum. Familia D. Lucretie, filie Pape, associavit dictos oratores ad eorum hospitium, quod nescio. Papa fuit ad consistorium predictum in sede portatus et in ea ad cameram reportatus. Uxor Illmi. D. ducis Valentini, filii Pape, dicitur esse soror regis predicti (1); in litteris ejusdem regis ut supra presentatis et lectis, erat nominatus primus orator regis R. in Christo P. D. Menaldus de Aura, episcopus Tarbiensis, quem dixerunt incurrisse infirmitatem, et in via permansisse.
1. Charlotte d'Albret, femrae de Cesar Borgia, etait en effet la soeur de Jean, devenu roi de Navarre par son mariage avec Catherine de Foix, soeur et heritiere de Francois- Phoebus, dernier roi de Navarre, mort sans posterite. Voy. E. Bonnaffe, Inventaire de la duchesse de Valentinois, Charlotte d'Albret, pag. 45; Grillon des Chapelles, Esquisses biographiques , t. II, p. 98 et suiv. D'opres une depeche de Cappello a la Seigneurie de Florence, a la date du 22 janvier de cette meme annee, le Pape aurait emprunte a gros interet plusieurs milliers de ducats pour les frais de voyage de Charlotte d'Albret qu'il desirait faire venir a Rome. « ... Il Papa ha tolto ad questi di ad costo di molte migiiaia di ducati per mandare in Francia per le spese, che vuole che la Duchessa mogle del Valentinese venga ad Roma : ma visto le cose oltre a monti andare in modo che non e sanza sospecto che li sia prohibito il venire, ha ordinato che il danario non si paghi di la, quando epsa non sia lasciata venire. II che, quando segulssi, si fa judicio che fussi manifesto segno di una mala dispositione, et malo animo del Christianissimo contro al Papa et contro al Duca... » (Clas. X, dist. 2, filza 49, ac. 35.)
Littere fuerunt (date) in oppido de Fuxo, XXII novembris 1499.
1500年2月2日(日)
Dominica, 2 mensis februarii, festo Purifioationis beatc Marie, SS. D. noster venit acl capellam majorem palatii, uhi benedixit et clistribuit canclelas, more solito. Duo tantum conservatores interfuerunt, qui tenuerunt candelas Pape. (^arolus Mutus^ prior caporionum et venit ad capellam ad jussum gubernatoris ; sed non pcrmisi eum sedere cum conservatoribus, vel ad gradum Pape juxta locum eorum; sedit ad pedes cardinalis Neapolitani. In processione, ivit anle Papam cum conservatoribus post omnes cardinaIcs. Interfuerunt etiam trcs oratores Pisanorum quibus ego, ex mc, dedi locum in bancho oratorum, post alios oratores. Gonc[uestus fiiit Florenlinus Pape qui mandavit milii ut ipsos oratores Pisanos ponerem ante barones omncs. Intcrfuit ctiam orator regisNavarre (jui habuit locum immediatc post D. Philibcrtum oratorem regis Uomanorum, quia non interfuerunt alii oratorcs rcgii. Dixit mihi cardinahs s. Praxedis locum dcberi predicto oratori rcgisNavarre ante oratorem regis Neapolitani propter antiquitatem regni Navarre. Interfuerunt ctiam duo oratores Imolcnses et cluo Forolivienses^ qui jussu Papc sedcrunt in banco eorum, post alics oratores, et Papa dcdit seniori Foroliviensi ultra syjim candclam, unam candelam albam cardinalarem pro duceJValentino. Optimus fuit ordo in distributione candelarum ; nulla prcssura : omnes fuerunt prohibiti extra cancellum ante adventum Pape ; tcmpore distributionis acccsserunt pro candclis ad bancum primorum prelatorum et redicrunt per medium ante bancum cardinahum. Soldati tenebant baculos hinc inde manibus coUigatos. Papa fuit largus distributor ; dedit quasi omnibus officiahbus, etiam nobis ccremoniarum, duphcatas candclas, ahquibus trcs, quibusdam quatuor ; nuhus cardinalium petiit candelas pro Ascanio, neque pro s. Severini, neque pro Estensc. Capuanus, quinque candelas, nescio pro quibus, habuit; Ulixbonensis habuit pro s. Petri ad Vincula; Ursinus pro camerario. GardinalisMontis Regalis celcbraturus, accepta candcla sua, venit ad faldistorium et accepit sandaha et alia paramenta pro missa; dcindc orator regis Navarre cledit aquammanibus Pape, et omnes carclinalcs tenuerunt manibus candelas suas. Superioribus dicbus, captus fuit et in castro s. Angeh ductus et in carceribus mancipatus R. P. D. Pctrus de Arancla (1), cpiscopus 1. Voy. t. II, p. 440 de cette edit. 14 JOHANNIS BURCHARDI, [Fevrier 1500] Galaguritaiius, magisler domus palatii apostolici de fide et heresi suspectus ; et commissum examen ejus et processus instructio R. D. Pelro archiepiscopo Regino, alme Urbis gubernatori, Petro Cesanatensi episcopo, curie causarum camere apostolice palatii apostolici auditoribus locum tenentibus. Qui, ut abuno auditorum postea intellexi, produxit pro purgatione sua centum testes, quorum nuUus fuit qui non deponeret aliquid contra eum. Assertum autem fuit inter aha ipsum fateri et dicere legem mosaycam habere unum principium, christianam autem tria, Patris et Fihi et Spiritus Sancti, Christum passum non esse, si estDeus; orando dixisse gloria Patri^ omisso Filio et Spiritu sancto ; — fecisse prandium antequam celebraret ; — veneris sancte et ahis diebus prohibitis comedisse carnem; — indulgentias nihil esse vel operari, sed in^ \entas a Patribus pro eorum commodo ; — non esse infernum vel purgatorium, sed paradisum tantum, et multa alia. Diebus preteritis, nunciatum fuit Rome Alemanos cum magna potentia venisse ad lacum Comanum, quod D. Phihbertus, orator serenissimi Romanorum regis dixit Pontifici : nullas tamem de hoc Htteras habuit. Dictum quoque fuit de concordia inter ducem Mediolani^ episcopum Sedunensem et Suicenses firmata, et viginti octo milHa ducatorum per ducem Mediolani Suicensibus per singulos annos persolvendos. Die Lune, 3 mensis februarii, fuit mihi dictum per D. Phihbertum, oratorem serenissimi Romanorum regis, quod Rmus. cardinahs Ascanius die eadem, 3 februarii, horanonadecima intravisset Mediolanum cum duce Saxonie et tribus milHbus equitum et decem minibus peditum et quindecim carrutiis bombardarum etpulveris. Eadem die 3 , Ascanius cum tredecim mihibus peditum et equitum equitavit ad Paviam, ubi receptus fuit a civibus. D. Jacobus TrivuHius qui erat in castro exivit et castrum obtuHt se iHi daturum infra nescio quot paucos dies, si non veniret ei subsidium. Feria tertia, 4 mensis februarii, R. D. Johamies Vannutius Lucensis auditorandus^ tentalus fuit in secreto examine coramRmo. Alexandrino in domo sua in Burgo s. Petriper DD. auditores rote in cappis sedentes et per eos approbatus ai admissus ; et die Veneris^ dicti merisis, in camera apostoHca^ feCepto ab eo a [Fevrier 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 15 DD. presidentibus etperipsum prestilo juramcnto solito, datus sibi habitus consuetus, in quo descendit ad s. Petrum, et, in fme rote vocatus per DD., intra\it et in audientia sedit ad sinistram D. Gulielmi de Perreriis decani auditorum. Feria quarta, 12 dicti mensis februarii, camera apostolica vendidit D. Lucretie filie Pape oppidum Sermonete cum castro et omnibus pertinentiis suis pro octoginta millia ducatorum quos ipsa camera ab eadem D. Lucretia manualiter et in pecunia numerata est confessa recepisse. Feria quinta, 13 ejusdem mensis februarii, cadaver bone memorie D. Prosperi Caffarelli, episcopi Asculanensis, portatum fuit honorifice ad ecclesiam conventus Minerve, ibidem sepeliendum. Precesserunt intorticia quadraginta, et secuti sunt triginta funesti vel circa, quorum quindecim consanguinei ; primus Andreas, secundus Antonius, licet senior, deinde alii; associati fuerunt a prelatis et civibus quindecim; familiares nescio si fuerint associati. Ego non fui vocatus quia voluerunt facere suo modo. His diebus, unus parafrenariorum Pape circa portum, in littore maris, sagilta interfecit quamdam avem mag^mfii, quam in domo sua vidi, onocrotalum nuncupatam, longitudinis sive altitudinis palmorum novem a capite ad pedes, latam per circuitum quinque palmos, ala qualibet longitudinis palmorum sex, pedes et formam habentem cycni quam nos schyram appellamus, colorem ciconie; rostrum erat nec album nec nigrum, longitudinis palmorum duorum; extremitas superioris partis rostri erat torta in forma ancini; extremitas partis inferioris, que aliquantulum superiori brevior erat ad medium palmum, erat lata et concava in formam coclearis Turcarum; cum bursa de rostro appendenti ad collum erat distantia unius palmi; collum habebat longitudinem sive altitudinem quinque palmorum vel circa : habebat in gutture, cum aperiretur, piscem ponderis hbrarum sex; tota avis erat ponderis centum sexaginta librarum. Sabbato, 15 dicti mensis februarii^ circa primam horam noctis, veiiitad UrbemR.D.Matthias episcopus Secorciensis (1), cui ivimus obviam per portam de Populo; equitavit ad hospitium s. Angeli 1. GetteaiUre forme de Seccoviensis est ddnrlee partoUs les mssi 16 JOHANNIS BURCHARDl, [Fevrier 1500] ubi periioctavit : habebat equos quatuordecim. Dominica sequenti, venit in domum meam, in qua hospitatus est. Feria quinta, 20 ejusdem mensis februarii, R. P. D. Antonius Bavanus, episcopus Parentinus, magister domus cardinahs Cesarini, heri, ut dicebatur, peste infectus, diem clausit extremum: nescio ubi nec quo modo sepultus, cum patronus suus careat omni bonitate et humanitate. Requiescat in pace. Dominicis 16 et 23 hujus mensis februarii, ostensa fuit, hora misse majoris, in basihca s. Petri, Yeronica populo; est ordinatum pro singuhs diebus dominicis ostendatur propter concurrentiam popuh per totum hunc annum jubilei. Feria secunda, 24 dicti mensis, orator Magni Turci equitavit ad palatium apostohcum ut a SS. D. nostro audiretur, associatus ab oratore Venetorum; nescio quomodo vel quando intravit Urbem, qui hoc primum audivi de eo verbum. Die 25 ejusdem mensis februarii affixa fuerunt in basihca apostolorum et Lateranensis valvis httere apostolice que 5 hujus [mensisl in audientia conlradictarum lecte fuerant, quod, durante hoc annojubilei, vie et hospitia fiant secura pro Romipetis, et decernitur vassahos teneri ad damna et fieri contra eos represahas. Tenor harum htterarum tahs est (1) : Buha contra impedientes Romipetas anno jubilei. Alexander episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam. Inter cetera que nobis ex apostolatus officio incumbere cernimus et quorum nos cura sollicitat, circa illa potissime vigil dirigitur nostre mentis affectus, per que ut Christi fideles qui precipue, hoc sacro jubilei anno instante, ex diversis mundi partibus ad almam Urbem romanamque curiam pro conspiciendis indulgentiis a romanis pontificibus predecessoribus nostris et nobis pro expurgatione peccatorum concessis non sine parum discrimine et personarum suarum periculis in numero confiuunt copioso, secrete et quiete absque ahqua predonum, latronum et perversorum ac nephandorum hominum qui hostes generis humani suggestione seducti, peregrinos et alios Romipetas in viis pubhcis et aliis locis spohare, invadere et etiam crudeliter 1. Cette bulle n'6st donnee que par le mss. de Florence 150, f. 177, et le 1516 (n. foliote) . [Fevrier 1500] RERUM URBANARUM G0MMENTAR1[. 17 vulneribus afficere ac plerumque atrociter intedicere non perhorrescunt invasione aut periculo, et redeundo pertransire- possint valeat salubriter provideri. Ad aures siquidem nostras, quod dolenter referimus, pervenitquod nonnulli peregrini et Romipete ac alii adUrbem etcuriam predictas, tam pro indulgentiis liujusmodi consequendis quam etiam aliis eorum negotiis pertractandis, venientes, seu inde recedentes, pecuniis et aliis que secum deferebant, rebus et bonis spoliati, ac aliqui etiam interfecti fuerunt, quod in nosLram et sedis apostolice maximum prejudicium et Christi fidelium populorum, sedem ipsam visitare cupientium, devotionis deminulione redundare posset, nisi premissis per eos ad quos pertinet pcr opportuna provisionis remedia obiretur. Hos igitur, quibus in personam beati Petri dictum est : Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiani meam : pasce oves rneas: et ad quos spectat premissis periculis obviare cupientes, ut debemus, ut peregrini, Romipete et alii predicti ubique locorum, presertim in comitatibus, territoriis et districtibus civitatum^ terrarum et locorum nostro et temporali dominio aut alios immediate subjectorum, tute et secure pertransire valeant, de opportuno remedio providere, motu proprio, non ad alicujusaiobis super hoc oblate petitionis instantiam sed de nostra mera deliberatione et ex certa nostra scientia, universos et singulos gubernatores, rectores el vicarios in temporalibus nostros et ejusdem Ecclesie barones ac feudatarios, communitates et universitates civitatum, terrarum, castrorum, villaruin et locorum nostro et dicte romane Ecclesie temporali dominio hujusmodi mediate vel immediate subjectorum, necnonducatus, marchionatus, comitatus, civitates, terre, castra, villeetloca quecumque a dicta Ecclesia quocumque titulo mediate vel immediate obtinentes, tenore presentium requirimus et mandamus, eisque et eorum cuihbet in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis in singulos ac interdicti ecclesiastici in communitates et universitates late sententie penis districte precipiendo mandamus, quatenus ipsi et eorum singuli in eorum provinchs, territoriis, comitatibus et districtibus, barigellos et marescallos ac alios officiales et commissarios qui continue, precipue anno presenti jubilei durante, die noctuque ac quoties expediens fuerit, vias et stratas ac aha eorum loca per que Romipete T. III. 2 18 JOHANNIS BURCHARDT, [Fevrier 1500] et peregrini predicti el alii quicumque transire, nec non etiam hospitia et receptacula in viis et publicis stratis seu aliis locis existentia in quibus ipsi hospitantur seu divertunt aut hospitari seu divertere solent, solhcite visitent et custodiant; deputare aut ahas tahter de opportuno remedio providere^ et eorum provincias, territoria, districtus, comitatus et loca tuta et secura, ab omni predonum et latronum et ahorum facinorosorum hujusmodi periculo facere, manutenere et custodire procurent, quod peregrini, Romipete et ahi predicti, per iha secure stare, transire, ire et redire, ac in ihis hbere hospitari valeant : et si, qnod absit, ahqui in proc yinciis, territoriis, comitatibus, locis et districtibus predictis spohati, depredati aut alias in persona vel in bonis injuriati seu injuriam passi vel offensi reperientur, volumus, etapostohce auctoritatismotu simhiter decernimus quod gubernator, rector et vicariusintemporahbus, ac feudatarius, communitas et universitas, ducatus, marchionatus, comitatus, terre, castri, vihe etloci, in cujus provincia, territorio, comitatu vel districtu^ depredatio, spohatio, invasio et liujusmodi fient per predictos latrones, predones et injuriantes et facinorosos, ac ultra penas et censuras contra tales, per constitutiones provinciales statutas ad emendam damni et bonorum et rerum ablatarum restitutionem, necnon totale eorum interesse teneantur et adversus eos ad ahos etiam graviores penas, si id exequi et impedire neglexerint, exigente justitia, irremissibiliter procedemus. Si vero gubernator, rector, vicarius, feudatarius, communitas et universitas prefati, damna et interesse hujusmodi respective absque aliqua monitione restituere et damnum passis eo ipso emendare neglexerint seu distulerint, volumus et ita tenore presentium gubernatori alme Urbis nostre,, presidentibusque et camere nostre apostolice clericis pro quanto gratiam nostram charam habent^ stricte precipiendo mandamus ut ad simphcem requisitionem et querelam spoliati, offensi et damnum passi, facta tamen prius aliquali fide de spoho, offensione et damnis hujusmodi, seu si ad eorum notitiam aliter pervenerit, quamprinium adversus gubernatorem, rectorem^ vicarium, feudatarium, communitatem et universitatem^ in cujus territorio, ut premittitur, spohum, offensum et damnuni ihatuni fuisse perceperint, censuras ecclesiasticas quascumque graviores . [Fevrier 1500] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 19 pena8, tam reales quam persoiiales, usque ad privationem inclusive et ad illarum executiones fieri et exequi faciant cum effectu usque ad totalem et integram satisfactionem damni, expensarum et interesse predictorum, non obstantibus premissis ac constilutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Ut autem hujusmodi nostre littere ad communem omnium notitiam deducantur, illas in valvis basilice principis apostolorum ac ecclesie Lateranensis de Urbe affigi, et in audientia nostra litterarum contradictarum legi et publicari mandamus, ut lii quos littere hujusmodi concernunt, quod ad ipsos non pervenerint aut ipsas ignoraverint, nullam possint excusationem pretendere seu ignorantiam allegare, cum non sit verisimile apud ipsos remanere incognitum quod tam patenter omnibus fuerit publicatum. Yolentes insuper, et eadem auctoritate decernentes quod presentes httere in predicta basilica et ecclesia affixe, et in audientia predicta lecte et pubhcate fuerint, perinde ipsos omnes et singulos, ut prefertur, monitos arctent, ac si eis omnibus et singulis personaliter et presentialiter^ldcte, intimate et insinuate fuissent. NuIIi ergo hominum liceaf hanc paginam nostram requisitionis, voluntatis et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome, apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice MCCGCLXXXXIX, nono kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo. »
1500年2月26日(水)
Feria quarta , 26 dicti mensis februarii , intimatum fuit de mandato SS . D. nostri omnibus cardinalibus quod dicta die , hora nona decima , mitterent familias suas extra portam b . Marie de Populo obviam Illustrissimo duci Valentino venienti et omnibus oratoribus , conservatoribus et officialibus Urbis et romane curie abbreviatoribus , scriptoribus , etc. , quod personaliter irent obviam eidem . Die veneris proxime preterita , 21 hujus , cardinalis Ursinus ivit obviam duci predicto usque ad civitatem Castellanam , et die sabbati 22 , cardinalis de Farnesio ivit obviam eidem usque ad eumdem locum hoc mane , Rmus . Capuanus et cum eo socius meus venerunt obviam predicto duci extra pontem Milvium ad tria vel quatuor milliaria . Omnes oratores equitaverunt etiam extra eumdem pontem usque ad prata , ibidem ducem expectantes . Pulsata hora decima nona , Rmus . cardinalis s . Praxedis recessit de palatio et equitavit ante domum cardinalis Ursini, qui ibidem in mula expectavit eum in via ; equitaverunt simul ad ecclesiam beate Marie de Populo , ubi expectaverunt ducem qui intravit portam inter vigesimam secundam et vigesimam tertiam horam , receptus ab omnibus oratoribus , familiis el officialibus cardinalis predicti . Intelligentes ducem appropinquare porte , ascenderunt mulas et expectaverunt eum ante portam in loco consueto , ubi detectis capitibus receperunt ducem , detecto capite , eis gratias agentem ; qui equitavit medius inter dictos cardinales usque ad palatium , via recta , usque ad ecclesiam beate Marie , in Via Lata , Minervam , domum de Maximis . Campum Flore , inde recta via ad palatium . Precesserunt centum salme ducis ordinatim , nigris coopertis novis cooperte , et alie circiter quinquaginta sine ordine . Ego non potui ordinare familias , quia erant pedites ducis circiter mille , quini et quini incedentes suo ordine , Suicenses et Guascones , sub quinque vexillis armorum ducis , qui non curaverunt ordinem nostrum . Venerunt etiam obviam duci pedites Pape , lanzichinechi , cum vexillo s . Andree ; et alio voluerunt Suicenses quod lanzichenechi deponerent hujusmodi sua vexilla , quod illi facere omnino recusaverunt , ex quo orta est inter eos magna contentio quam dux sedavit de facili . Precesserunt Suicenses et Guascones cum suis vexillis ; quos secuti sunt lanzichenechi cum suis , deinde nobiles ducis circiter quinquaginta . Dux habuit circa se centum stafferios , singuli singulos roncones novos deferentes ; et diploides de velluto nigro et caligas panni nigri . Dux etiam erat indutus veste velluti nigri usque ad genua , collanam habens satis simplicem . Habuit multos tibicines cum armis suis et duos heraldos suos , et unum regis Francie , qui volebat omnino ire post servientes armorum : conquestus fuit duci qui mandavit ei quod iret ante eos , quod fecit male libenter . Tibicines et alii sonatores non sonaverunt , duce hoc mandante . Post eos equitaverunt dux Biselliarum , a dextris , et princeps Squillaci , filius Pape , a sinistris ; quos secutus est dux medius inter cardinales predictos ; post eos archiepiscopus Ragusinus a dextris et episcopus Trecorensis , orator regis Francie a sinistris ; episcopus Zamorensis a dextris et orator regis Hispaniarum a sinistris ; successive alii codem ordine ; duo oratores regis Navarre contenderunt cum oratoribus regis Neapolitani et regis Anglie qui se illis animose opposuerunt . Victi tamen illi duo regis Navarre cesserunt et recesserunt . Interfuerunt etiam oratores Veneti , Florentini , Sabaudienses et alii . Secuti fuerunt gentes in tanto tumultu quod prelati non potuerunt habere loca sua ; propterea major pars eorum recessit . In comitiva ducis erat archiepiscopus Arelatensis et quidam alius episcopus . Volebat socius meus quod darem locum archiepiscopo Arelatensi inter prelatos palatii supra oratores , quod non conveniebat : propterea id facere nolui et equitavi ad locum meum ante ducem , onus socio dimittens , qui tandem ordinavit nescio quid ; nec curavi intelligere quem locum archiepiscopo predicto dederit . Debebat autem esse primus inter alios prelatos , post palatinos , et bene . Papa stetit super lodiam in camera super portam palatii , et cum eo cardinales Montis Regalis , Alexandrinus , Capuanus , Cesarinus et Farnesius . Postquam dux venit ad cameram paramenti , Papa accessit ad cameram Papagalli ; apportari fecit quinque cussinos de broccato auri , unum poni ad sedem eminentem in quo sedit , unum sub pedibus suis et tria alia in terram per ordinem in transversum ante scabellum pedum suorum ; Montis Regalis , Alexandrinus et Capuanus steterunt a dextris ejus ; Cesarinus et Farnesius a sinistris . Apertum est ostium papagalli et intraverunt omnes nobiles duces et post eos , inter cardinales , dux qui genuflexus ante Pontificem fecit brevem orationem ad ipsum in vulgari hispanico , agens Pape gratias quod sibi absenti dignatus est facere tantam , nescio quam . Papa respondit ei in eodem vulgari , ideo non intellexi ; tum dux osculatus est pedes ambos Pape , manum dexteram et receptus est a Papa ad osculum oris ; et , post ducem , nobiles qui volebant osculati sunt pedes ( 1 ) .
1. « Il papa non dava audientia per l'alegreza di la venuta dil fiol , et lacrymavit et risit a uno trato . » Sanuto , t . III , col . 141. ( D'après la relation de Capello , Relaz . degli ambasciatori veneti , 2a série , t . III )
Castrum s . Angeli fuit ornatissimum super turrim inferiorem rotundam ; versus pontem s . Angeli erecta erant duo vexilla , in plano superiore , tibicines quatuor vel quinque ; vexilla omnia cum armis Pape ; et super muros , intra menia , super pontem , stabant tres homines a capite ad pedes armati , alibardas in manibus tenentes ; super muro turris rotunde erant numero viginti quinque , et totidem super muro ubi sonant tibicines . Super turrim autem principalem et per murum`superiorem castri , versus pontem et versus palatium , inter singula menia , fuerunt singuli viri ut supra armati , cum armis in manibus . Emissi ducenti vel ultra sclopeti magnum sonum facientes ordinatissime , primo de turri sita in horto castri , deinde de turri rotunda sita versus pontem , de qua ex furore soni ceciderunt porte fenestrarum et gelosie , successive de turri angulari versus Sanctum Spiritum ; tandem de eadem turri per planum muri versus palatium siti usque ad turrim posteriorem que prata respicit ; ultimo sepius de castro . Non vidi unquam tantum ornatum et triumphum ex hoc castro .
1500年2月27日(木)
Feria quinta carnisprivii , 27 februarii , fuit habitum festum in Agone , pulchre , more suo solito ornatum cum undecim carrucis triumphalibus et victoria Julii Cesaris qui sedit in ultimo carro . Omnes hujusmodi carri ducti fuerunt ad palatium , ex quo redierunt omnes , dempto ultimo Julii Cesaris qui mansit ibi post omnes carrucas . Dux equitavit de palatio ad Agonem in quo servate sunt festivitates ( 1 )
1. Telle est la leçon des mss . 5161 , 5162. Les autres mss . donnent : fatuitates .
Romanorum , more solito .
1500年2月28日(金)
Veneris carnisprivii , 28 februarii , cucurrerunt Judei a clavica vicecancellarii ad plateam s . Petri pro pallio suo solito , et eadem die pueri incipientes in burgo usque ad dictam capellam pro suo pallio .
1500年2月29日(土)
Sabbato , tauri ducti ad Capitolium , et dominica , festum in Testaccio ( 2 )
2. Les mss . donnent indifféremment la forme latine Testaceo ou le nom italien Testaccio .
ubi evaserunt duo tauri ex ligatis sine ulla lesione , et natarunt ultra Tiberim ad littus Portuense . Cucurrerunt barbari equi , eque primum et tertium ; pallia non fuerunt data ex causa ..
1500年3月2日(月)
Die lune , 2 martii , senes cucurrerunt pro pallio suo ad plateam s . Petri et post eos eque .
1500年3月29日(日)
Dominica igitur Letare, quarta quadragesime , 29 dicti mensis
martii , mane, hora consueta, congregatis RRmis. DD. cardinalibus in camera papagalli , SS . D. noster fecit vocari ad se , ad
parvam cameram audientie , et de eorum consilio decrevit dare
rosam predictam illustrissimo D. Cesari Borgie de Francia, duci
Valentino filio suo charissimo , et eumdem Cesarem creare in
capitaneum generalem et confalonerium s . Romane ecclesie .
Exivit inde Sanctitas sua cum cardinalibus ad cameram, benedixit rosam more solito et processit ad basilicam s . Petri , in sede
portatus, rosam manu sinistra deferens ; et precessit immediate
ante eum in veste broccati ritii usque ad genua se extendente
unus scutifer Pape, incessit ante cubicularios et portavit vestem
novam sive mantum et birettum , insignia confaloneriatus. Quod
birretum erat de cremesino , altum palmorum duorum, hermelinis
suffultum ; infra ejus medium habuit fettucciam broccati aurei
cum quatuor bottonis grossis , de perlis in quantitate nucis communis ; in quatuor ejus partibus et inferius [ habuit] pellitiam de
hermelinis latitudinis quinque digitorum vel circa et duos pendentes longos a lateribus , hic et inde ; in summitate habuit columbam de perlis compositam, latitudinis quatuor digitorum et
ultra, cum radiis ex perlis descendentibus usque ad plicam. Postquam Papa fuit in sede , Rmus . D. cardinalis Beneventanus celebraturus pervenit ad basilicam predictam, accepit sandalia et
sacras vestes , more solito . Perventus ante altare majus Pontifex,
detracta sibi mitra , oravit in faldistorio ; deinde fecit confessionem
cum celebrante , more solito .
Interim dux ascendit ad solium Pape et locavit se ad partem
illius dexteram, et cantores non dixerunt introitum ; facta confessione, Papa ascendit solium ad sedem, ubi recepit omnes cardinales ad reverentiam consuetam . Celebrans , dicto in altari Oremus te, Domine, etc. , et altari ac evangelio osculatis , desendit ad faldistorium ubi sedit usque ad inceptum introitum per cantores ; facta
per cardinales Pape reverentia, dux venit ante Pontificem in veste
sua brevi predicta, et genuflexit in supremo gradu coram pontifice, ad quem etiam accessit Rmus. cardinalis s . Clementis , prior
procurator cardinalium assistens Pape qui, detracta mitra, surrexit et dixit : «< Adjutorium nostrum in nomine Domini qui fecit.
celum et terram . Dominus vobiscum, et cum spiritu tuo . Oremus Deus qui in nomine tuo congregatis famulis tuis remedium
esse dixisti, corona valente, da gratiam, huic famulo tuo , Cesari
confalonerio nostro , quam Abraham in holocausto , Moyses in
exercitu , Elias in heremo, Samuel crinitus meruit in templo ;
concede, Domine, concordiam quam inspiravisti patriarchis , predicavisti populis , tradidisti apostolis , mandavisti victoribus . Benedic, Domine, quesumus, hunc confalonerium nostrum, quem ad
salutem populi nobis a te credimus esse concessum ; fac eum esse
annis multiplicem, vigenti atque salubri corporis robore usque ad
senectutem optatam , atque demum ad finem pervenire felicem . Sit
nobis fiducia eam obtinere gratiam pro populo quam Aaron in
tabernaculo, Eliseus in fluvio , Ezechias in lectulo , Zacharias vetulus impetravit in templo. Sit illi regendi virtus atque auctoritas
qualem Josue suscepit in castris, Gedeon suscepit in preliis , Petrus
accepit in clave, Paulus est usus in dogmate ; et ita pastorum
cura proficiat in ovile, sicut Isaac profecit in fruge et Jacob est
dilatatus in grege ; quod ipse prestare dignetur, qui cum Patre et
Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. »
His dictis, sedit Pontifex, accepta mitra , et ego accepi mantum
de manibus illius scutiferi et dedi eum Rmo. D. cardinali s . Clementis assistenti, et exuit ducem veste sua quam accepi ; et per
meum misi eam in domum meam celeriter, antequam poneretur
in questionem . Erat enim pretii quadringentorum ducatorum vel
circa. Papa, accepto de manibus Rmi . D. cardinalis s . Clementis
manto, imposuit eum duci ; ita ut apertura ejus esset super humerum dexterum ducis, dicens : « Induat te Dominus vestimento
salutis et indumento letitie circumdet te , in nomine Patris et Filii
et Spiritus Sancti . Amen. »
Post hec, idem prior cardinalium, accepto de manibus meis
birreto de cremesino supradicto, dedit illud Pape qui imposuit
eum capiti ducis, dicens : « Accipe insigne confaloneriatus preeminentie, quod per nos capiti tuo imponitur, in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ; et intelligas te amodo ad defensionem
fidei et sacrosancte ecclesie fore debitorem, quod ut opere perficere valeas, ille tibi concedere dignetur qui est benedictus in
secula seculorum. »
Quibus dictis, surrexit Papa, deposita mitra, et super ducem
adhuc genuflexum dixit orationem sequentem : « Deus, pater
eterne glorie , sit adjutor tuus et protector ; omnipotens benedicat
tibi , preces tuas in cunctis exaudiat et vitam tuam longitudine
dierum adimpleat, inimicos tuos confusione induat, et super te
sanctificatio Christi floreat ; et qui tibi in terris confaloneriatum
contulit, ipse tibi in celis conferat eternam gloriam, qui vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia secula seculorum. »
Sedit Papa et, accepta mitra, propter preeminentiam confaloneriatus, mandavit dari locum predicto confalonerio in banco
cardinalium post cardinalem ultimum. Dux osculatus est pedem
Pape in biretto confaloneriatus, quod non deposuit . Surrexit , et
in eodem birreto locavi eum post ultimum diaconum cardinalem
qui tunc erat Rmus. de Farnesio et stabat ultimus in banco episcoporum et presbyterorum cardinalium, quia erat solus diaconus
preter duos assistentes, prout Papa mandaverat .
Quo facto, cantores inceperunt introitum misse , et Papa imposuit incensum ; celebrans ascendit ad altare, incensavit illud , et
continuata est missa more solito , et non fuit sermo de mandato
Pape . Parata etiam fuerunt ante missam duo vexilla sive stendarda, unum Pape, aliud Ecclesie, et due haste longe quibus post
benedictionem erant imponenda ; duo totaliter armati qui ipsa
deberent deferre ante ducem; baculus albus grossus, longitudinis
quatuor palmorum vel circa.
Finita missa, et datis per Papam benedictione et indulgentiis,
et illis per celebrantem publicatis , celebrans rediit ad faldistorium, deposuit sacras vestes et accessit ad alios cardinales . Rmus.
D. cardinalis s . Clementis rediit ad Pontificem, coram quo duo
clerici camere apportaverunt vexillum Ecclesie et aliud Pape plicala super brachiis . Unus acolytus portavit thuribulum cum navicula incensi, alter vas aque benedicte cum aspersorio, et duo
prelati assistentes librum et candelam. Papa surrexit ; deposita
sibi mitra, benedixit vexilla, dicens : « Adjutorium nostrum in
nomine Domini, qui fecit celum et terram. Dominus vobiscum ;
et cum spiritu tuo . Oremus : Omnipotens sempiterne Deus, qui es
cunctorum benedictio et triumphantium fortitudo , respice propitius ad preces humilitatis nostre, et hec vexilla que bellico usui
preparata sunt, per celestem benedictionem sanctificata, contra
adversarios et rebelles nationes sint valida ac tuo munimine circumsepta, sintque inimicis populi christiani terribilia et intercedentibus sanctis tuis solidamentum et victorie certa fiducia, quia
tu es Deus qui bella conteris et in te sperantibus celestis presidii
prestas auxilium per Christum Dominum nostrum. »
Papa, ministrante presbytero cardinali predicto naviculam ,
imposuit incensum in thuribulum, aspersit vexilla et incensavit
ea; sedit et accepit mitram ; dux venit ante Pontificem, coram
quo genuflexit, detecto capite , et prestitit fidelitatis juramentum
sub his verbis : « Ego, Cesar Borgia de Francia, dux Valentinensis , confalonerius , vexillifer seu capitaneus generalis s . R. E. , ab
hac hora in antea fidelis et obediens ero beato Petro , s . R. E. et
vobis , sanctissimo Domino meo, D. Alexandro Pape VI, vestrisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut
consensu vel facto ut vitam perdatis aut membrum, seu capiamini
mala captione, aut in vestros successores predictos violenter
manus quomodolibet ingerantur, vel injurie alique inferantur,
quovis quesito colore ; consilium vero quod mihi credituri estis
vel successores predicti credituri sunt, per se aut nuntios suos
seu litteras, ad vestrum seu successorum eorundem damnum,
me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum et regalia s .
Petri vobis et ejusdem successoribus adjutor ero ad retinendum
et defendendum contra omnem hominem; legatum apostolice
sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo ac in suis necessitatibus adjuvabo ; jura, honores, privilegia et auctoritatem Romane ecclesie , vestra et successorum vestrorum conservare ,
defendere, augere et promovere curabo, nec vero in consilio ,
vel facto , seu tractatu , in quibus contra vos vel eosdem successores aut tandem Romanam ecclesiam aliqua sinistra vel prejudicialia personarum, juris, honoris, status et potestatis virorum
vel successorum predictorum machinentur et si talia a quibuscumque tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse,
et quanto citius potero, vobis significabo aut successoribus predictis , vel aliter per quem possit ad vestram vel successorum
corumdem notitiam perveniri ; sic me Deus adjuvet, et hec sancta
Dei evangelia. » Et ambabus manibus super libro evangeliorum in
figuram crucifixi positis, et illis tactis, juravit ut supra .
Interim vexillis fuerunt infixe eorum lancee sive stange aut
haste, et, prestito juramento, apportata Pontifici erecta ; qui tradidit primo vexillum Ecclesie, deinde suum duci manu dextera
illa successive recipienti, dicens semel tantum : « Accipe vexilla
celesti benedictione sanctificata , sintque inimicis populi christiani terribilia , et det tibi Dominus gratiam, et ad ipsius nomen
et honorem, cum illis , hostium cuneos potenter penetres incolumis et securus. Amen. »
Et dedit Papa eidem duci in manu dextera baculum illum album, nihil dicens et male, quia debuit dicere : « Accipe baculum
potestatis etc. , prout in ordinario, quod ego consignavi uni servitori ducis ad hoc ordinato.
His dictis, vexilla fuerunt per me data ad manus illorum duorum armatorum deputatorum ad portandum ea, qui erant toti
armati, solo capite dempto.
Unus clericorum camere apportavit de altari rosam quam SS.
D. noster recepit de manu predicti cardinalis s . Clementis et tradidit eam duci, coram se adhuc genuflexo , dicens : Accipe
rosam de manibus nostris , qui , licet immeriti , locum Dei in
terris tenemus, per quam designatur gaudium utriusque Hierusalem triumphantis scilicet et militantis Ecclesie , et omnibus
christianis fidelibus manifestatur flos ipse speciosissimus qui est
gaudium et corona sanctorum omnium. Suscipe hanc, dilectissime fili , qui es secundum seculum nobilis, potens et multa virlute preditus, ut amplius omni virtute in Christo Domino nobiliteris, tanquam rosa plantata super rivos aquarum multarum ,
quam gratiam ex sua uberanti clemeucia tibi concedere dignetur,
qui est trinus et unus in secula seculorum. Amen. »
Dux, accepta manu dextera rosa, osculatus est manum primo,
deinde pedem Pape; surrexerunt ambo, imposuit birretum confaloneriatus in caput ducis, qui, sub eo rosam in manu dextera
portans, continuo incessit ante Papam. Ostensus est ^ultus Domini more solito ; et cardinales cum duce Papam associaverunt
usque ad curiam, ubi cardinales equitare solent, de qua ascendit
Papa ad palatium suum, licenciatis ibidem duce et cardinalibus
qui ascenderunt equos omnes. Precesserunt cardinales seniores,
et inter Senensem et Cesarinum in ultimo loco equitavit dux
birretum illud confaloneriatus continue gestans in capite. Rosam
autem non portavit in manu continue, sed pro majore parte eam
portare fecit per unum ex stafiFeriis suis, quorum sex vel o(^o
tantum erant circa eum; alii omnes sequebantur ipsum. Inte^- fuerunt quatuordecim cardinales, videlicet Neapolitanus, Recanrtensis, episcopi; s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus,
Alexandrinus, s. Crucis, Gurcensis, Capuanus, presbyteri; Senensis, Cesarinus et Farnesius, diaconi; preter quos etiam interfuit in missa Rmus. cardinalis Ulixbonensis qui, missa finita,
recessit. E^quitando fuit observatus ordo consuetus : vexilla portata fuerunt per illos duos armatos equestres, qui ambo erant
Hispani et basse conditionis, equitantes post omnes oratores, et
ante eos octo tibicines, ante tibicines quatuor tamburini, et post
tibicines tres haraldi, post haraldos servientes armorum, deinde
omnes cardinales, inter ultimos dux quem sequebantur stafferii
sui, tum prelati, et gentes ducis sine ordine, quia non potuit aliter fieri. Equitavimus hoc ordine usque ad domum cardinalis
Parmensis, in qua dux erat facturus prandium. Ante ostium cardinales firmaverunt se hinc inde, et dux, capite detecto, egit
gratias singulis more consueto. Tandem vertit se ante ostium
dicte domus ad cardinales qui recesserunt omnes.
Feria sexta(1) mensis aprilis, fuit consistorium secretum quod
duravit usque post horam vigesimam primam, in quo SS. D. noster per suam sententiam in scriptis pronuntiavit pretensum ma1. A partir de cetle datej les pafagraphes sont precedes d'un titre dans tous les mss.
sauf le 11909. L'interpolalion de ces notes marginales dans le corps du texte est le
fait du copiste, aussi ont-elles ete supprimees. Apartir de l'annee 1502, les titres sont supprimes dans tous les mss.
:]■> JUllAAWJS BURCHARDf, [Avril 1500]
Iriiiioniiiiii iiiler llliislrissimiim regem Ungarie et llluslrissimam
\). Healricem, filiam F(4'diiiancli regis Neapolitani, relictam Malliie regis Ungarie, esse nulliimet de facto presumptum et imposiiil p(M'pchnim sileiiliiim ipsi Beatrici et eam condemnavit in
cxpeiisis sporlulc si\(' propiiie ([ue fuit viginti quinque millium
diicalojaim, ut diclmn fuil, (d (^x pacto (1).
Dominica quinla quadragesime, 5 aprilis, R. P. D. Felinus,
episcopus Fennensis, assistens, celebravit missam publicam in
ca|)(dla majore ])alalii, Papa presente; sermonem fecit quidam
tral(U" ordinis sej-vorum beate ^Marie, brevem. Alia more solito.
Fej'ia secunda, 6 mejisis aprilis, R. D. P. Antonius Corsettus,
noviis audilorrole, prestito in camera apostolica solito juramento,
el insigjiis auditoralibus vix receptis, circa finem rote intravit
rolain ubi fuit per alios DD. auditores receptus et admissus, et in
eadeni audienlia, simditer et diebus mercurii et veneris sequenlibus, sedil ad sinistram D. Perrerii Gulielmi, decani rote, et die
lune post festa pascalia, incepit primum sedere in loco proprio,
Idem fuit die sabbati proximi precedentis, quarta hujus, per DD.
auditores coram Rmo. D. cardinali Alexandrino in privato exa- mine tentatus si^e examinatus.
Cuin nuper esset differentia interquemdam Nicolaum Burgundum et quemdam Gallum pro quodam vexillo, et Gallus vexillum
ipsi Burgundo rapuisset, Burgundus indixit duellum Gallo. Quod
inlelligens, dux Valentinus obtulit Burgundo ducatos viginti et
i. \'oy. BrdU Hunyaricarum reruin, Jib. 1, t. 1, p. 25 (Buda PesL, 1863) et L. 11, app. passun (L. XII des Momiinenia Huikj. hist.) Sanuto, t. III, col. 162, 185,
198, etc. Antonio Maleg-onneUe ecrivait a la Seigneurie de Florence, a la date du
i avril <' ...la seiitentia nel matrimonio di Unglieria, la quale con nome di Dio s'e data questo giorno contro allaRegina, figliadi Ferdinando, et e stato gran dibattito, perche
il Consistorio e stato ad questo elTecto da hora di terza insino ad hore XXI. Non obstante el favore che hieri ne prestorono li oratori del Re de' Romani, Re di Spagna, J-ie Federigo et clii travaglia per Milano, i quali si stima se ne habbino grandemente ad dolere. Et e parso che il Papa habbi piu prestato orecchi alli oratori Francese et
Vinitiani che fuvorivono questa expeditione, accioche rUnghero non si accordassi col
Turco. Intendo cJie per propina di decta causa TUng-hero a depositati XXX^^ ducati pel Pontefice et 2,000 per dua Cardinali auditori della causa, et ducati 100 per ciascuno delli auditori sua. . . » (Clas. X, dist. 2, filza 40, a c. 193.) Le meme orateur ajou- tait le mardi suivant : u ... Et a me e parso una gran dimostratione quella della
sententia data contro alla Regina d'Ungheria, della quale sententia hoggi ad caso, sendo nella camera del PappagalJo, sentii che lo Duca di BiseUi molto si condoleva
con Jo Ambasciadore di Napoli, non si acorgendo che io lo udissi... » [Id., a c. 201).
[Avril 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. ^3
vestes de brocato etnovum vexillum velle donare, si acquiesceret.
Burgundus recusavit. Habitum est igitur inter eos duellum in
Testaccio, si recte memini, die jovis 9 aprilis predicti, et vicit
Burgundus. Pro cujus honore, principissa, uxor D. Johannis, fihi
Pape, principis Squillaci, vestivit duodecim scutiferos suos cum
cruce sancti Andree. Asserebant ducem Yalentinum dixisse potius
voluisse perdere viginti milha ducatorum quam succumbere
Gallum.
Veneris, 10 ejusdem mensis aprilis, suspensi fuerunt dup in
fenestra curie Sabelliane et quatuor in meniis turris Soldani predones et spoliatores peregrinorum, abscissores bursarum, et ali' malefactores, quorum unu^ erat Guasco, duo vel tres Corsi, ah
nescio unde.
Sabbato, H dicti mensis aprilis, Petrus Palutius, civis Romanus, qui nuper in Monte Jordano a Virgilio et Livio fratribus de
Bubahs graviter injuriatus fuerat et vulneratus seu percussus,
intelhgens predictos Virgilium et Livium, ac Gregorium eorum
patruum, esse in domo Mancinorum in platea s. Marie, in Yia
Lata, invocavit auxihum et auctoritatem Rmi. D. gubernatoris
Urbis, qui cum barigello et magna gente circumdederunt domum
predictam, quam viriliter exivit Livius cum certis suis et fuit in
platea adstatim interfectus ex vulneribus sibi datis; Yirgilius et
Gregorius fuerunt capti ; et Yirgihus ligatus et ductus ad Capitohum et ibi, ante introitum, super scalis Capitohi, sine manara,
sed cum scimitarra sive aho instrumento, ictibus sibi datis, capite
truncatus. Gregorius fuit consignatus Petro Palutio qui eum
duxit ad domum suam, et inde misit eum Marinum captum, ubi
per aliquot dies mansit. Tandem SS. D. noster scripsit pro eo,
ad cujus complacentiam fuit liberatus et Romam missus est, liber- tati sue restitutus.
Die dominica palmarum, 12 dicti mensis aprilis, SS. D. noster
benedixit et distribuit palmas in capella sua, more solito; duo
primi conservatores tenuerunt palmas Pape ; orator Florentinus
dedit aquam manibus Pape, et Pontifex palmas, usque ad magistros ceremoniarum inclusive ; missam celebravit Rmus. D.
cardinahs Agrigentinus : passionem cantaverunt diaconus capeUe
in voce Christi et duo cantores Hispani ahis vocibus, omnes in
T. III. / 3
34 JOHANNIS BURCHARDI, [Avril 1500]
|);iramoiitis violacois; se\ paiies passionis cantaverunt, sub trihus v(>('il)iis soiiKi, vidolicol : Tristis est anima mea usque admortcnt. Patcr ini, si no/t jKttrst hic calix transire nisi bibam illum,
fuit rohintds tiin. — ndi, /leli, lama zabathani. — Et quid derelit/uisti mc / — Kt cinisit spiritum. — Sedentes contra sepulcrum. —
Alia niore solilo.
Feria secunda, dicli nKMisis 13, Illmus. dux Valentinus misit
milii li es cannas panni rosati finissimi, pro quo solvit ad rationoni tredecim ducatorum in auro pro canna, prout a quodam
intollexi; idem dedit socio meo, de cujus consensu remisi duci
veslem quam in dominica Letare ab eo habueram.
Feria torlia, 14 dicti mensis aprilis, SS. D. N. paratus amictu,
alba, cingulo et stola et desuper capucino, yisitaturus quatuor
ecclesias ordinatas pro jubileo consequendo, precedente cruce et
cardinalibus, descendit ad basilicam s. Petri. Ascendit deinde
equum cum omni solita pompa, et precedente cruce, cardinalibus crucem sequentibus et post eos duce equitante cum magna
comitiva stafferiorum alabardas portantium, quos Papa sequebatur et post eum prelati, ordine consueto; quos multitudo gentium armorura sequebatur. Equitavit per campum Flore, plateam Judeorum, liospitale s. Marie in Porticu, s. Gregorium ad
s. Paulum et inde ad s. Johannem Lateranensem, tandem ad
s. Mariam majorem. Concessit omnibus canonicis, beneficiatis
et clericis s. Petri, s. Joliannis Lateranensis et b. Marie ecclesiarum id successive petentibus, quod visitando una die quatuor
ecclesias deputatas, et ecclesiis suis predictis respective bene
inserviendo consequerentur indulgentias ac si, etc. ; et dictum
fuit mihi, sed a Papa non audivi, quod ipse Papa in ecclesia
s. Johannis Laleranensis concessit omnibus familiaribus cardinahum qui eum liodie comitati sunt, jubileum; de s. Maria
Majore Papa, per s. Marcum, campum Flore et inde recta via
rediit ad palatium.
In nocte sequenti, nuntiatum est ad Urbem quod in dicto
contlictu per Ludovicum, ducem Mediolani, (cum) Gallis et per
iiios accoptato, liora statuta adveniente, Helvetii sive Suicenses a
duce Medioiani conducti noiuissent pugnare contra Gaiios, simiiiter nequG guardie; Burgunde irruissentin ducem et Gailigentes
[Avril 1500J RERUM URBANARUM COMMENTARII. 35
suas et ducem cepissent cum multis noJDilibus Italie; Suicenses
autem et ceteros extraneos illesos habuisse, et id contigisse
veneris, 10 hujus mensis, circa horam vesperarum ante civitatem Novariensem, ex quo post quartam noctis auditi sunt per
totam noctem clamores et jubilatus per Urbem, « Urso, Ursol
Francia, Francial )) cum sonitu multarum tubarum. Papa dicebat : Dove e ihiuiitio? Cui hec nova attulit, centum ducatos / (1)
Martis, pres.entis 14, orator Yenetorum habuit litteras de premissis que in triginta octo horis ex Venetiis sibi venerunt. In
monte Jordano, Platea Rotunda, ante domum Jacobi de s. Cruce
et multis aliis locis a partialibus Ursinorum ignes triumphalesj facti.
Feria quarta hebdomade sancte, 15 dicti mensis aprilis, inter
vigesimam et vigesimam primam horam, Papa venit pedester ad
capellam majorem palatii sui, ubi dicte sunt matutine tenebrarum, et hodie venit ad capellam D. Antonius Corsetus auditor
novus. Finitismatutinis, Papa reportatus fuit ad cameram in sede,
in cappa : his matutinis Papa interfuit.
In nocte sequenti, circa secundam horam venit ex Lombardia
unus ex gentibus Caroh Ursini qui dixit SS. D. nostro, si verum
mihi relatum est, Rmum. D. cardinalem Ascanium fuisse per Carolum Ursinum captum, die dominica Palmarum proxime preterita,
in quodam castro communitatis sive districtus Placentini, cum
esset in fuga cum equis circiter sexcentis, et omnia illius bona
data fuisse in predam, que ascenderent ad valorem ducentorum
miUium ducatorum, et eumdem cardinalem cum tredecim personis vel circa principalioribus suis fuisse per eumdem Carolum
ductum Yenetias, ac dominio consignatum, ubi sub custodia
detinerentur ; huic et Papa dicitur centum ducatos pro hujusmodi
bono nuntio donavisse.
Die jovis sancta, 16 dictimensis aprihs, SS. D. N., parum post
horam quartamdecimam, venit ad capellam majorem palatii, in
qua Rmus. D. cardinalis Ursinus celebravit missam solemnem;
qua finita, ministravit Pape cahcem cum sacramento, qui por1. Telle est lalecon du mss. 5522. 4. f. 64. Le Chigi, le 150 et le 1516 donnent la
phrase legerement modifiee : u Papa dicebatur donasse nuncio qui hanc novam at- ^tulit centum ducatos. »
36 JOHANNIS BURCHARDI, [Avril 1500]
iavil eum iii parva capella reservandum pro officio crastino,
ac idem cardinalis de manibus Pape reposuit eum in capsam
ordinatam, quam post incensationem clausit, et clavem apud se
retimiil. Papa accessit in pluviali albo, ad locumpublice benediclionis, ubi anle reverentiam sibi factam accepit rubeum pretiosum.
D. Bonifacius de Castro Otherio, subdiaconus apostolicus legit
bullam processus, cujus interpretationem pronunciavit Rmus.
D. cardinalis Cesarinus, qui, etiam post benedictionem solemnem
per Papam dalam, publicavit indulgentias plenarias populo interessenli per Papam concessas, et jubileum, quas Rmus. D. cardinalis Senensis pronunciavit in sermone italico; Papa deinde
lavit pedes tredecim pauperibus in prima camera post aulam novam in sccundo solario supra audientiam, ubi predictus Rmus
cardinalis Cesarinus cantavit evangelium; orator florentinus dedit
aquam manibus Pape; alia, more solito.
Eadem die, circalioram vigesimam primam incepte fueruntmatutine tenebrarum in capelia supradicta, quibus interfuit Papa in
cappa, ad eam in sede portatus et eadem reportatus. Hoc mane,
ad benedictionem publicam , populus estimatus fuit ad centum
millia hominum.
Yeneris sancta, 17 ejusdem mensis aprilis, Rmus. D. cardinalis
Ursinus celebravit officium pubHcum in capella majore predicta,
Papa presente ; sermonem fecit quidam magister Marcus de Fulgineo, medicus; cardinalis celebrans venit cum Papa ad parvam
capellam pro sacramento, et incessit solus ante eum; ministravit
in parva capella Pape calicem cum sacramento, et eum \n capella
majore ab eo recepit ; Passionem dixerunt diaconus capelle in voce
Christi, aliis vocibus duo cantores capelle Hispani; interfuerunt
trcdecim cardinales post celebrantem, videlicet Neapolitanus,
Recanatensis episcopi ; s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis,
Montis Regalis, Alexandrinus , s. Crucis, Gurcensis, Agrigentinus, Capuanus, presbyteri; Cesarinus et Senensis, diaconi. Papa
obtulit, ut intellexi, ducatos quadraginta in auro et decem et
novem in moneta; in totum ducatorum sexaginta quatuor in
auro. Habui in partem meam circiter decem cum dimidio auri in
auro de camera, vel eorum valorem.
In sero, circa horam vigesimam primam, incepte fuerunt matu-
[Avril 1300] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 37
tine in capella supradicta ; ad quam portatus Papa fuit in sua
sede, in cappa, et in ea fuit, matutinis finitis, ad cameram reportatus.
Sabbato sancto, 18 dicti mensis aprilis, Rmus. D. cardinalis
Gurcensis celebravit officium publicum in capella supradicta,
Papa presente, cui D. Bonifacius subdiaconus apostolicus nuncmy\{ Alleluiaj quod cantavit Rmus. Dominus celebrans, laudabiliter bene. Alia omnia more solito.
Dominica Resurrectionis D. N. Jesu Christi, 19 aprilis, SS. D.
noster venit processionaliter ad basilicam s. Petri ubi celebravit
missam solemnem ; assistens Rmus. D. cardinalis Neapolitanus
evangelium dixit; Rmus. D. cardinalis Cesarinus, epistolam; D.
Bonifacius de Castro Otherio, evangelium grecum; D. episcopus
Gallipohtanus, epistolam grecam; Demetrius primam aquam manibus Pape dedit; D. Spitkhode de Jaroslavia, baro et palatinus
Cracoviensis secundam ; D. Hieronymus, orator regis Neapolitani, tertiam; orator regis Hispaniarum, quartam; D. Nicolaus
Bonfi, comes de Sandria, magister curie regis Hungarie, quintam.
Duo cardinales ad altare locati, angelos significantes, fuerunt
RRmi. DD. cardinales Agrigentinus in cornu evangehi, et in cornu
epistole, Capuanus, quia fuerunt presbyteri, et forte sic, quia
diaconi non aderant. Finita missa, ostensa fuerunt ferrum lancee
et vultus Domini, post quam Papa exivit cancellum capelle, more
sohto. Papa ascendit processionaliter ad locum publice benedictionis, ubi sub regno benedixit solemniter popuio et concessit
interessentibus plenarias indulgentias, non jubileum, quas pronunciaverunt Cesarinus, latine, et Senensis in vulgari ; populus
qui interfuit benedictioni estimatus fuit ad ducenta millia hominum. Alia more sohto.
Feria secunda Pasche, 20 dicti mensis aprihs, Rmus. D. cardinahs s. Praxedis celebravit missam solemnem in capella majore
supradicta, presente Papa. Aha more sohto.
Feria tertia Pasche, 21 mensis aprihs, Rmus. D. cardinahs
s. Praxedis celebravit missam solemnem in capeUa predicta, Papa
presente, qui, finita missa, creavit mihtem s. Petri D. Albertum
de Lonya, Dalmatanum, capitaneum Signiensem, prout in cere-
\ moniah seu pontificah; cum in fine decingerem ei ensem, retinui
38 JOHANNIS BURCHARDl, [Avril 1500]
eum, proiil ronsuevi, ut iiobis et servientibus armorum de consuelis strenis salisfaceret ; quem ensem servientes armorum post
me currcntes, numero duoclecim vel circa, usque ad aulam magnam palaiii mihi vi ex manibus eripere voluerunt et non potuerunl ; supervenit Bernardinus de Tiburto, cancellarius capitanei
porle palatii qui eum recepit a me in depositum de consensu
illorum, et post prandium ensem ipsum ad me remisit. — Nota
servientium armorum bestialitatem et injuriam mihi factam ;
lamen, quia postea me rogaverunt, remisi eis omnia.
Sabbato in albis, 25 predicti mensis, festo s. Marci, R. D. Petrus, episcopus Calmensis, celebravit missam solemnemin capelia
majore palatii, Papa presente; omnia observatasunt more solito,
et dicta missa ipsa de sabbato predicto, et non de festo, cum
commemorationibus in ipso sabbato ordinatis. Processio cleri
Urbis ivit ad ecclesiam s. Marci, ut moris est ; sed in eadem
ecclesia missa etiam dicta est de sabbato predicto et officium
s. Marci translatum in feriam secundam sequentem, cui nuUus
cardinalis interfuit preter Beneventanum.
Eadem die, circa horam vigesimam quartam, obiit Rmus. in
Christo P. D. Bartholomeus, tituli s. Agathe presbyter cardinahs
Segobricensis, Rome, in domo sua, in Campo Martio. Papa eodem
sero misit illuc socium meum ut ordinaret omnia, et fecit. Intimatum fuit pro parte RRmorum. DD. Agrigentini et Capuani,
exequutorum testamenti cardinalis defuncti, omnibus cardinahbus familie Pape oratoribus et aliis, more solito, et conventibus, decima nona hora, dominica 26 dicti mensis aprilis, vellent
interesse vigiliis et sepulture cardinalis predicti. Conventus venerunt tardius quam cardinales : conventus s. Augustini dixit
vesperas; Carmelitarum, primum nocturnum; secundum nocturnum dixerunt fratres Minerve, et clerus s. Petri, laiides. Dedi
singulis comitantibus tres candelas, et pro itinere date fuerunt
due tantum singulis. Interfuerunt undecim cardinales, videlicet
Recanatensis, s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus,
Alexandrinus, s. Crucis, Capuanus, Senensis, Cesarinus et Farnesius.
In aula, juxta cadaver, posita fuerunt a quohbet latere undecim intorticia, et unum ad caput et aliud ad pedes; interfuerunt
[Mai 1500J RERUM URBANARUM COMMENTARil. 39
clerus s. Petri, beneficiati et cleri qui portaverunt corpus ab
aula usque ad eam basilicam in qua fuit sepultum ; de qua portatura fuit cum eis specialiter conventum et dati eis, si recte
memini, centum carleni. Iter fuit recta via a domo defuncti
retro ecclesiam s. Augustini ad pontem, inde ad s. Petrum. Ante
corpus fuerunt portata octoginta intorticia, cum illis que arserunt in aula. Camerarius cleri Urbis cum suis pluvialibus non
interfuit, quia fuit ei dictum quod nihil esset recepturus; nec
interfuit rector parochie, quia clerus s. Petri ex mala consuetudine non dat medietatem intorticiorum que portantur in funus,
rectori debitum, prout alie ecclesie faciunt. Habuimus duo mataratia, unum pulvinar, unum pannum de razzia, et unum tapete,
jura nostra consueta. Alia acta sunt more solito.
Feria quinta, ultima mensis predicti aprihs, Rmus. D. cardinalis Gurcensis recessit ex Urbe, rediturus ad legationem suam
Perusinam.
Feria tertia, 5 mensis maii, quidam Bononiensis qui nuper
cum quodam alio duellum habuit in Testaccio et alium evicit,
qui, dominica proxime preterita, Bononiensem in domo quadam juxta hospitale nostrum sita, quam quedam cortegiana inhabitabat, dormire sciens, quodam puero domum simpliciter
aperiente, proditorie intravit domum et Bononiensem in lecto
jacentem vulneravit ad mortem, ita ut diem clauserit extremum.
Feria tertia, 12 dicti mensis, quidam Renatus, baro de Agrimonte, orator regis Francie, cum salmis suis et tredecim equis
circa, cum servitoribus ad Urbem veniens, spoliatus fuit a viginti
duo predonibus et latronibus in monte Yiterbiensi salmis et omnibus bonis suis, et unus nobilis (1) suus cum familiari graviter
\ulneratus.
Idem orator intravit Urbem, 13 dicti mensis, sine pompa, sed
cum suis tantum. SS. D. noster, rem gestam egre ferens, misit
barigellum extra Urbem pro malefactoribus capiendis, et scripsit multa brevia D. Fabricio Columne, de cujus terris aliqui ex
predonibus predictis erant, et aliis, ut latrones predicti ad Urbem mitterentur, quorum quindecim capti sunt et ad Urbem missi.
1. Cetait Monseigneur de Morta. Voy. Sanuto, t, III, col. 327.
40 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1500]
Veneris, 15 maii, celebrate sunt exequie bone memorie car-
(linalis Segobricencis in basilica s. Petri de Urbe ; officium
inceptum fuit circa horam duoclecimam ; Rmus. D. cardinalis
Capuanus celebravit missam majorem in altari B. Marie \irginis,
ubi cardinalis defunctus est sepultus. Chorus pro cardinahbus
paratus fuit ante dictum altare ad unam cannam a capella predicta distans ; juxta columnas a cornu evangehi altaris predicti,
scamna pro episcopis et presbyteris, et a cornu epistole ejusdem
altaris, scamna pro diaconis cardinalibus ; et post scamnum diaconorum, scamnum magis bassum pro oratoribus ; et retro
scamnum diaconorum, tres linee scamnorum pro prelatis. Prelati palatii sederunt in scamno muro ecclesie propinquiore ;
credentia pro celebrante parata fuit in angulo muri transversalis dicte capelle a cornu epistole super ipso muro ; et extra,
epistola et evangelium dicta sunt in ipsa capella oratorum. Post
missam, fecit orationem procurator ordinis Carmelitarum, stans
super pulpitum in opposito dicte capelle, a fine scamnorum oratorum. Castrum doloris positum fuit a columnis, retro bancum
episcoporum et presbyterorum cardinalium ad distantiam sex
palmorum ab ipsis columnis, et caput castri fuit versus easdem
columnas, et fuit longitudinis palmorum triginta unius, latitudinis palmorum triginta quinque, aititudinis palmorum sexdecim vel circa. Tele posite fuerunt sicut in exequiis cardinalis
s. Dionysii, excepta capella mulieris incluse (1), ubi posite
fuerunt circum imaginem beate Marie virginis.
In choro cardinalium, in capella, ubi missa est celebrata, non
fuerunt tele neque intortia supra posita in quadro circa castrum ; supra telas, in quatuor partibus, posita fuerunt intortitia
quinquaginta vel circa, videlicet supra columnas magnas ecclesie
intortitia tredecim, et duodecim supra columnas demoniacorum
ipsas sequentes, quas tele non excedebant ; totidem in opposito ; castrum doloris fuit nimis prope illas columnas, retro
4. II s'agit de cette chapelle de Saint-Pierre, ou se tenait recluse une femme qui
passait pour sainte. L'ambassadeur du duc de Ferrare a Rome, Beltrando de Cons- tabili, en parle dans sa dep^che du 18 aout 1503, au sujet de la maladie du pape. « On
fait faire beaucoup de prieres par une ferame que Ton croit sainte, muree en SaintPierre : cette femme espere peu dans la vie de Sa Saintete. » Petrucelli della Gattina,
Hist, diplom. des conclaves, t. I, p. 437.
[Mai 15C0] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 41
bancum cardinalium ; debuissent pro sex palmis fuisse palmos
quindecim, quod fuisset valde commodum : quod adverti pro
alia vice. Funestorum fuerunt quinquaginta, qui sederunt a fine
castri hinc et inde, et in uno scamno transversali. Juxta castrum
fuerunt quatuordecim intortitia a quolibet latere. Cera pro
populo et officialibus reposita fuit in capella penitentiariorum ;
pro cardinalibus autem, prelatis, funestis et aliis servientibus,
in choro reposita fuit in capella cardinalis Spoletani. Interfuerunt undecim cardinales, videlicet Recanatensis, s. Clementis,
Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus, Alexandrinus, s. Crucis,
Agrigentinus, Senensis et Cesarinus, quorum quatuor, videlicet
Ursinus, Alexandrinus, s. Crucis, Agrigentinus [astiterunt] (?)
Capuano celebranti.
Eadem die, Rmus. D. cardinalis vice-cancellarius, qui Venetiis, in principio hujus mensis, a Yenetis consignatus fuit oratoribus regis Francorum (1), in Franciam ducendus, cum omnibus
protonotariis, abbatibus et prelatis secum nuper captis intravit
Mediolanum in rochetto et mantello de ciambelloto et capello
nigro, et post eum protonotarii, abbates et prelati predicti vilibus
equis insedentes, pedibus sub equis colligatis, successive unus
post alium equitantes^ a multis stipendariis regis Francie associati, ducti fuerunt ad castrum Mediolanense, deinde ad Franciam.
Feria tertia, 19 dicti mensis maii, Rmus. D. cardinalis
Medices qui ante plures menses recessit ex Urbe, iturus ad Alemaniam cum paucis ex suis octo vel circa, in habitu merca1. Etlenne de Vesc etPhilibert cle Clermont-Montoison. Voy. Sanuto, t. III, col. 259
et suiv. qui entre dans les plus grands details sur la mission des ambassadeurs franQais; Jean d'Auton, chap. xxxvni, p. 123; et dans Rosmini, StoiHa... di... Tri- vulzio, t. II, p. 287 la lettre de Giroiamo Morone a Girolamo Varadeo. I/orateur
florentin a Rome, Antonio Malegonnelle, ecrivait a la Seigneurie, a la date du
22 avril 1500. « ... II Papa hebbe da lui {Ascanio) lettere molto piatose, dove raccon- tava havere perso in tre giorni il fratello, lo Stato, lo honore, la roba et la Hberla
della persona : pregando S. Sanctila che in quel modo li paressi, si degnassi pensare
alla sua liberatione, subscrivendosi : infelix et afflictiis Ascanius. II Collegio ne ha
facto qualche parola, et il Papa tiene la cosa in collo, et dimonstrasi di questo caso
bene contento et mal contento, secondo il gusto della persona con chi parla : pure
non monstrando compassione. Lo adviso primo circa le cose successe contro Ascanio
fu dato da me, che subito mandai al Papa volando il Cancelliere mio, et tale adviso
li fu gratissimo per intenderlo, et arrivo sei hore dipoi il balestriere di Carlo
Orsino... » (Glas. X, dist. 2, filza 40, a c. 235).
42 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1500J
torum, visuriis mundum, ci plura passus est per viam ; rediit ad
Urbem salvus (1).
Dominica, 24 ejusdem mensis, proclamatum fuit per Urbem
conlra Corsos propler diversa damna que suis, peregrinis et aliis
inferel)ant :
« Per parte et commandamento del Reverendissimo in Christo
Padre e Signore Pietro arcivescovo di Regio, governatore
deiralma citta di Roma e suo distretto et vice camerlengo, si
bandisce e commanda a tutte e singole persone di qualunque
qualita, grado, stato et conditione si sia, per commissione et
special mandato fatto per oracolo et viva voce del Santissimo in
Christo Padre e Signore nostre signore Alessandro VI et per
ordine della camera apostolica, per le assidue et molteplice
querele appresso sua Santita esposte, de molti scelerati et flagitiosi Corsi, ladri et publici robatori, i qual per le terre di santa
Chiesa e suoi territorii, etiam facta conjuratione, tra loro discorrono in grave danno et giattura di esse terre, popoli et viatori,
a quelle massime in questo santo anno del giubileo venienti. Per
lanto, per oviare a tale morbo, di nuovo si bandisce e commanda oltre gfaltri banni sin qui banditi nella provincia del
patrimonio et altri luoghi di essa Chiesa, cioe :
« Che tutti e singoli Corsi deiruno e Faltro sesso, ancorche
non fussero nati di padre et madre Corsi, di qualunque stato,
grado et conditione, siano tanto ecclesiastici, quanto secolari, et
ancora che siano condotti alli stipendii di santa Chiesa o di qualunque altro a lei mediate o immediate suddito, che fra termine
di dieci di se gli concede per poter vendere le lore robbe, mobili e stabili, debbano della citta e tutti e singole provincie terre
e luochi, e territorii di essa santa Chiesa mediate et immediate
1. Le cardinal de Medicis et son cousin Julien, accompagnes de quelques amis,
visilerent successivement Venise, TAllemagne, la Flandre, et songeaient a passer en
Angleterre ; mais devant les dangers de ce nouveau voyage, ils abandonnerent leur
projet. Arretes en France, a Rouen, ils n'obtinrent leur liberte que sur les instances de Pierre de Medicis qui etait alors a Milan avec les troupes francaises. Ils parcoururent la France et s'embarquerent a Marseille pour Genes ou Jean de Medicis ren- contra son coUegue, Julien de Ja Rovere, qui avait fui les vengeances du pape. Le
cardinal de Medicis se rendit ensuite a Uome, ou le Saint-Pere lui fit bon accueil et
sembla rechercher son amitie. Voy. Ammirato, Ritratti d'huomini illustri di Casa Medici. T. III, p. 66.
[Mai 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARTT. 43
soggetti, partirsi personalmente et con tutte loro famiglie; altrimente, finito detto termine, incorrano le pene di confiscatione
di tutti loro boni alla camera apostolica e di rebellione et altre
pene capitali tanto della ragione quanto dalle constitutioni di
dette proYincie della santa Chiesa contro rebelli, alle quali pene
coloro che contrafaranno a quanto di sopra e detto ex nunc si
dichiaranno esser incorsi et trovandosi poi detto termine in
alcuno de luochi di detta santa Chiesa tali Corsi contro la forma
del presente bandimento, sia lecto a ciascuna persona etiam che
non sia officiale quelli pigliare et punire overo a qualunque officiale consignando punirsi di pena capitale di sopra. E li detti
piglianti o consignanti per ciascuno che pigliaranno o consignaranno, haverramo della camera predetta ducati sei de camera e
a gli Corsi, che fra lo termine di dieci di predetti fossero trovati
nelle macchie o in fragranti crimine o facinorosi non vaglia termine alcuno.
« Ancora, si commanda che nessuno barone overo domicello
0 qualcunque altra persona publica o privata, o ecclesiastica, o
seculare, di qual si voglia stato, grado o dignita ne communita,
overo officiale di qualsi sia luogo a santa Chiesa mediate o
immediate sogetto, ardischi ne presumi alcuno Corso sopradetto,
overo alcun altro grassatore, rubbatore, et assassino da strada
ricettare nelle loro terre et luoghi, ne a quelli, per se o per altri,
per qualsi sia modo, dare consiglio, ajuto o favore, sotte pena
di scommunicatione late sententie, nella quale ipso facto vi corrano contrafaciendo et i luoghi dove tal ricetto se gli dasse,
siano ipso facto sotto posti alFinterdetto ecclesiastico nelle quali
pene si dichiarano i contrafacienti ipso facto esser incorsi e
proibitione di tutti li privilegi, gratie e concessioni di feudi o
d'ogni altra ragione havessino della Santita predetta o della santa sede apostolica.
« Et oltra tali ricettanti incorrono alla pena di tre millia
ducati d'applicarsi alla camera apostolica, alla quale pena, non solo signori recettanti ma etiamdio i sudditi e vassalli loro siano
multati per la detta pena dove siano trovati. Et pro Fessecutione
di dette pene ex nunc si concedono generali ripresaglie contro
4i detti recettanti e loro sudditi per vigore di questi bandimenti,
44 JOHANNTS BURCHARDI, [Mai ISOO]
c (lassi fcicolla a qualcunque officiale per vigore di questo d^ese- quire sonz\altro mandalo.
« Dochiarandosi che se ad'alcun Corso per privilegio, indulto,
salvo condotlo, o altra licenza fosse concesso di potere entrare
0 stare in alcuna terra o luogho di detta santa Chiesa per qual
fusse superiore. ex nunc tali privileggi et quelli per Favvenire, si
concedessero, non se debbano osservare in modo alcuno al fine
che per nossuna cosa tali banditi habbiano a conservare per
detti luoghi di santa Chiesa, salvo che di espresso mandato di
sua Santita, non gli fusse per ravvenire concesso.
« Ancora si commanda che nessuno navigante da questo in
poi ardisca ne presuma alcuno di detti Corsi con loro navihi
condurre ad alcuna di dette terre e provincie di santa Chiesa,
sotto pena di scommunica late sententie e perdita di loro navihi
e di cento ducati per ciaschuno Corso, che conducessero, per
applicarsi alla predelta camera apostolica e oltre tali conducenti
incorrono alla pena di perpetuo esiglio da dette terre e provincie, salvo quelli che con loro vino et mercantie debbano per toto
lo primo di che ad'alcuno luogo di detta chiesa capitaranno pre- sentarsi airofficiali di detto luogho et da quella farsi notare, et
pigliar fede di detta presentatione et quella sia lecita restar solo
in fin che le loro mercantie siano finite, sotto le pene predette,
e se al tornare il detto naviglio non rappresenta quelli medesimi
Corsi al detto officiale, sia ritenuto il naviglio e tutti suoi compagni et quello confiscato come di sopra.
« De quale tutti e singoli boni, come de sopra, confiscati et pene
che s'incorrerano o la meta sia applicata alla camera apostolica
predetta, il quarto aH' accusatore, e faltro quarto alla communita
0 signor del luogo dove tali malifactori e inobbedienti si ritrovassero, commandando si a tutti e singoli barigelli o altri essecutori di
qualsi sia conditione che sopra alle cose predette, debbono sotto
pena di scommunicatione late sententie et privatione de loro
officii et deir arbitrio de loro superiori, far diligente essecutione
perche cosi h la volonta della pia Santita di nostro signore(1). »
« P. Urbis gubernator et vicecancellarius. »
1. Cette proclamation contre les Corses fut motivee en grande partie par ratlaque a
[Mai loOO] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 45
Feria quarta 27 dicti mensis maii, vigilia ascensionis Domini,
cardinalibus pontem s. Angeli pertranseuntibus, suspensi fuerunt
circa meridiem octodecim viri, videlicet novem a dexteris et
novem a sinistris, transeuntibus pontem versus s. Petrum euntibus : suspensi ceciderunt cum furcis supra pontem; fuerunt
tamen furce sine mora cum eis erecte, ita quod a cardinalibus
de palatio redeuntibus viderentur omnes suspensi. Horum octodecim fuit primus, medicus doctor, physicus et chirurgus hospitalis s. Johannis Lateranensis, qui singulis diebus bono mane
exibat in habitu brevi hospitale predictum cum balista et interficiebat quos poterat commode, et pecunias eorum auferebat.
Fuit autem dictum quod confessor dicti hospitahs, cum in confessione infirmus diceret se pecunias habere, nuntiabat medico
predicto, qui dabat ei recipementum ut expediret, et pecunias
inter se dividebant. Tredecim fuerunt ex illis viginti duobus qui
oratorem regis Francie, 12 hujus, inmonte Viterbiensi bonissuis
spoliaverant ; quatuor diversa mala perpetraverant.
Fuerunt vespere in capella majori palatii apud S. Petrum,
quibus Papa interfuit, et illis fmitis, oratione facta, cum sedem
parvam in qua portatur ascendisset, venitad capellam predictam
quedam comitissa Dalmata cum quindecim vel circa servitoribus,
quam per R. P. D. episcopum Ottoniensem ejus interpretem
audi"vit; nescio quid petierit, quia recessi.
Feria quinta sequenti, festo Ascensionis Domini, 28 dicti mensis
maii, Rmus. D. cardinalis s. Crucis celebravit missam solemnem
main armee dont avait ete victime pres de Viterbe, Fambassadeur frangais, Rene
d'Agrimont (voy. plus haut, pag. 39) ainsi qu'on le voit par le passage de la depeche suivante d'Antonio Malegonnelle a ]a Seigneurie de Florence : « ... Credo Ve Sig^" haranno inteso come la septimana passata, arrivando qui nel paese uno oratore del Re Cristianissimo, fu assalito intra Monte Fiascone et Viterbo da XXV Balestrieri ad Cavallo et altretanti fanti, et rubato di denari, robe et cavalli in conspectu
d'infmiti viandanti, a quali fu decto : « Voi Italiani non ci iiavete che fare, andate alia via vostra. » Questa cosa e stata atribuita a' fuorausciti di Todi, ad fuora usciti di Viterbo, a Corsi, a Colonnesi et non si parla determinatamente di alcuno. II perche il
Papa, intendo, e molto invelenito contro ad Corsi, et intendo, questa nocte ha spaciati molti Cavallari con brevi nelle terre sue, contenenti che tucti li Corsi sieno cac- ciati, perseguitati et presi. Dubitasi tal preda non sia stata per altro ordine che di Corsi, essendo stata guidata verso la banda del Tevere et non della Marina. Visitai
detto oratore : condolsimi et offersi, etc, et feci le cerimonie consuete... Rome,
XXIII maii 1500. S"^ Antonius de MalegonneUis Orator. » (Clas. X, dist. 2, filz. 40, aNC. 235.)
'46 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1300]
in basilira s. Pclri, ciii Papa inlcrfuit et venit ad eam sub regno
sivc Ihiara, cl anlcquam cxirei cameram papagalli, portare fecit
scdcm \)vo biMicncio v(Milris aptam ad parvam sacristiam prope
altarc majus basHicc s. Pclri, ad quam finita missa ivit antequam
exircl; deinde, osicnso vultu Domini, ascendit ad locum publice
benediciionis, ubi populum solemniter benedixit, sub thiara et
plenarias indulgentias non jubileum interessentibus concessit ; alia
more solito.
Post horam vespcrarum depositi sunt illi octodecim heri supra
ponlein suspensi ci positi supra quasdam carrettas, et a societate
Misericordie associati usque ad eorum capellam, et ibi sepulti,
eorum more sohto.
Feriasexta, 5 mensisjunii, Rmus. D. cardinaHs Ascanius recessit
de castro Mediolani in mula, iturusinFranciamassociatusaviginti
quatuor nobilibus et ahis equestribus.
His diebus, SS. D. noster ex causa imposuit vigesimam Hebreis
et decimam clero ad triennium singuH annispersolvendas, per Htteras apostohcas que die 4 februarii anno MD in vahis cancellarie
affixe fuerunt (1) ethinc inde per Urbem publicate, hujusmodi te- noris :
« Alexander episcopus , servus servorum Dei , ad futuram rei
memoriam. Quamvis ad amplianda ecclesiarum omnium commoda
nostre considerationis intuitum exiendamus ei pro universorum
Christi fidehum projectibus nostra semper aspiraverii et aspiret
intentio, sed tamen contra morem et proposiium nostrum calamitosa hujus iemporis condilio ei seva conira christicolas ingensque
perfidissimorum Turcarum Chrisii nominis hosiium persecuiio nos
ahquid innovare compellat, summus ei almus ille scrutaior cordium intuetur. Angimur stimuhs, et ecclesiasiicaspersonas etalios
Christi fideles quos ab oneribus hactenus relevare eorumque com1. (( . . . a di passati in Consistoro si pose le decime non solum ad tucti e Prelati et
Uficiali di Roma et per tucte le Terre della Chiesa, ma etiam per tucta Christianita,
le quali habbino ad inservire pro expeditione contra Turcum. La BoUa s'e publicata in Cancellaria, et ne sara per tucto mandato copia... » Rome, die IIIJ februarii MCCGCC.
Franciscus Cappellus, secrctarius. (Clas. X, dist. 4, filza 62 a c. 208). Dans une depeche du 30 janvier precedent (n° 201) Cappelio disait : « ... II Papa ha posto la De- cima per tutte le Terre della Chiesa, et al Gollegio di Cardinali et alli Ufficiah di Roma,
che al qualunque ne tochera la rata sua, per expeditione contre Thurcum. In somma
qui non si pensa se non per agni via a fare danari. »
[Mai 1500] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 47
modum et utilitatem procurare studuimus^ urgente reipublice
christiane necessitate et orthodoxe fidei defensione consulimus ac
opportunis auxihis et favoribus providemus, ita ipsi pro defensione
vere fidei que in sacri susceptione baptismatis sponteprofessi sunt,
et reipublice christiane necessitatibus sublevandis non modo libenter, sed prono et ardenti animo eorum impendant subsidia,
suasque extendant dexteras hberales. Gum itaque perfidissimi
Turce, Christi nominis hostes, christianum sanguinem quotidie
sitientes ac omni conatuchristianorum terras suetyrannidi ac spurcissime secte subjicere querentes, superiori et presenti annis vaHdissimam classemmaritimam, maximumque terrestrem exercitum
ad expugnandum statum, terras atque dominia dilectorum fihorum Augustini Barbadici, ducis, et dominii Yenetorum instruxerint, diversasque incursiones civitatum effecerint, et multa millia
animarum abduxerint, et in miserabilem servitutem redegerint,
villasque et loca plurima igne ferroque vastaverint, et tandem
Neopactum civitatem, ahqua oppida et loca maritima circumvicina, munitissima, vi et armis ceperint, christianis omnibus ,
etiam ecclesiis, et rehgiosis utriusque sexus, etiam pontificah dignitate preditis , et pregnantibus cum semivivis corpuscuhs inibi
repertis crudehssime cesis et interfectis , ac ahis in durissimam
servitutem redactis, temphs salvatoris nostri poUutis ac dirutis, ad
suum malum et iniquum propositum continuo ferventius prosequentes , et nihil ahud die noctuque querentes et excogitantes
quam omnium christianorum dominia sue tyrannidi et spurcissime
secte subjicere, et legem Christi nostri subvertere; denuo vahdiorem classem maritimam majoremque terrestrem exercitum instruant, ut omnia maritima loca atque portus christianorum occupent, pateatque eis deinde facihus ad Romane ecclesie terras, ac
presertim ad hanc almam Urbem nostram, in qua Petri sedes est
locata, etqua (quod Deus avertat!) expugnata, se totius orbis imperium facile occupare posse non dubitant accessus; et nisi celeriter occurratur, prout res expostulat, formidandum sit ne ipsi
perfidissimiTurce, victorie superbia elati, videntes cathohcos reges
et principes et potestates inter se dissidentes, privatis commodis
intentos, commune bonumneghgere, majoraet irreparabihadamna
inferant christianis, prout ita superioribus annis et in diversis locis
48 JOHANMS BURCHARDI, LMai 1300]
alqiie terris GermaMie, lliingane, Polonie, Croatie et aliis eis finilimis, ac carissimi in Chi isto tilii nostri Maximiliani Romanorum
regis Illmi. siihjnrlis iiifei re non cessaverunt, in maximam divine
majestalis e( calholicorum rcgum etprincipum aliorumque Ghristi
lidelium igiiominiam, dedecus et jacturam (1). Nos, llhus vices
gerenles in lerris qui, pro mundi salute, de summo celorum solio
ad ima descendens, carnem humanam assumere et mortem subire
non horruit, l epetcntes animo, non sine maxima cordis amaritudine, quod sacratissime patriarcales, metropohtane et cathedrales,
aheque insignes ecclesie pene innumere ac utriusque sexus regularium personarum monasteria, cenobia et pia loca profanata et
deformi ruine subjecta, quodque ornamenta, cruces et cahces,
ahaque divinis deputata ministeriis, conflata et destructa^ atque
(quod lamentabihus est) sanctorum veneranda corpora et ipsorum
sacre rehquie conculcate, ac quod innumeri sexus utriusque chris- tiani tideles ad damnatam mahometicam sectam sub dira servitute
compulsi fuerunt, et nisi per cathohcos reges et principes tante
insanie tantoque furori celeriter occurratur, majorain dies detrimenta verisimihter perventura; cupientesque pro ejusdem fidei
defensione et christianorum salute (2), non solum nostras et sedis
apostolice facultates nostre dispositioni (3) commissas exponere,
sed personaliter (proutjam ahquibus cathohcis regibus et principibus per diversas nostras htteras significavimus) si nobiscum ac- cedere voluerint una cum sacro venerabihum fratrum nostrorum
sancte Romane ecclesie cardinahum cohegio , qui se etiam ad id
pro eorum pia in christianam rehgionem devotione sponte obtulcrunt, in hac sacratissima et pernecessaria expeditione accedere,
et proprium sanguinem effundere, si opus fuerit; et quoniam ad
tantam rei molem perficiendam, nostre et ejusdem ecclesie non
suppctunt facultates, volentes pro viribus huic sanctissimo operi
(ne aha dominia, regna, provincias, civitates etlocachristianorum
1. Telle esL la leQon de Lous les inss., sauf le 1516 qui donne le LexLe de Rinaldi
«- ... in maximam divinac majestaLis ofTensam, nostram et CaLholicorum regum et prin- cipum aliorumque Christi fidelium ignominiosum dedecus et jacturam. » T. XXX,
p. 309.
2. Tel est le texte du mss. 1516, 13737 et de Rinaldi: le Chigi et le 150 donnent :
« cupientesque ejusdem fidei defensionem et Christianorum salutem. » 3. « dispensationi ». Mss. 5161, 5162.
[Mai 1500] RERUM URBANARUM COIVIMENTARII. 49
ipsi perfidissimi Turce diripiant ac sub lyramiide deducant ac continuis bellorum turbinibus affligant), quantum nobis ex alto permittitur, votive intendere, matura desuper deliberatione preliabita
de eorum sancte romane ecclesie cardinalium consilio pariter et
assensu, unamYcram et integram decimam omnium etsingulorum
fructuum et proventuum secundum verum valorem annuum ecclesiarum, monasteriorum et aliorum beneficiorum suorum et obventionum quarumlibet etiam ratione capelli ad eosdem cardinales
sic volentes ac consentientes provenientium per eos in romana
curia^ necnon omnium provinciarum, civitatum et terrarum ejusdem Romane ecclesie ac predicte Urbis, et ejusdem Romane curie
officiorum cujuscumque qualitatis etiam vicecancellarii ac patriarclialium et alias ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum, personalium administrationum, ofticiorum cardinalium etprebendarum
aliorumque cum cura et sine curabeneficiorum, ecclesiasticorum^
secularium et etiam s. Benedicti, s. Augustini, Cisterciensis, Avinacensis, Cartliusiensis, Camaldulensis, Montis Oliveti, Iiumiliatorum Premonstratensium Yallis Umbrose, Cruciferorum monachorum s. Hieronymi et aliorum quorumvis ordinum tam virorum
quam mulierum, etiam mendicantium ex privilegio^ vel alios certos
reditus Iiabentium, regulariumque militiarum, videlicet s. Jacobi
de Spatlia, de Calatrava^ de Alcantara, de Montesia, Jesu Cliristi,
de Avis, beate Marie Teutonicorum et aliorum, quorumque etiam
reditus ad hospitale deputati forent, per universum orbem consistentium officiorum, videlicet a legatis, vicecancellario , majori
penitentiario, gubernatoribus, rectoribus, capitaneis, potestatibus
et aliis quibuscumque officialibus nostris^ dictorumque romane
curie et Urbis redituum, vero et proventuum ecclesiasticorum ab
omnibus et singulis archiepiscopis, electis abbatibus, abbatissis,
prioribus, priorissis, prepositis, administratoribus , commendatariis, capitulis, conventibus, guardiariis celerisque personis ecclesiasticis , secularibus et regularibus^ ordinum et militiarum et
prioratuum, castellaniarum, bajulivarum ac preceptoriarum ac
militiarum, hujusmodi reditus ac proventus ecclesiasticos ubihbet
in dicto universo orbe percipientibus ac percepturis cujuscumque
preminentis dignitatis status, gradus, ordinis vel conditionis existant etiam exemptis et quarumcumque privilegiatis, persolvendam ,
50 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1500]
colligeiulam, levandam et exigeiidam infra terminum per legatos
sive iiuiilios el collectores per nos super omnes deputandos, eisdem prefigendiim, in premissum fidei tam commune, tam sanctum
laniqiie nccessarium opus , yidelicet contra ipsos perfidissimos
Tiircas et non in alios usus convertendos, apostolica auctoritate et
ex certa scientia nostra, tenore presentium per triennium a data
presentium computandum imponimus, et ut premissa metu pene
ab omnibus inviolabiliter observentur, contradictores, inobedientes
et rebelles aut scienter fraudantes et hujusmodi decimas integre
non solventes, cujuscumque status, gradus, ordinis et potentie, ut
prefertur , fuerint , patriarcali , archiepiscopali aut alia quavis
ccclesie prefulgeant dignitate, excommunicationis et privationis
ecclesiarum , monasteriorum aliorumque beneficiorum , et ut
vacantia impetrari et libere conferri possint^ sententias et penas
ipsas ipso facto incurrere declaramus; quibus sententiis venerabiles fratres nostri cardinales predicti huic sancto operi una nobiscum toto cordis affectu intente , sponte scripti se submittere
voluerunt; statuentes etiam ut omnes et singule persone que ob
non solutum sive defraudationem decimarum vel ahasquascumque
occasiones premissorum excommunicationis sententie innodate
fuerunt ab alionisiper Romanumpontificem,preterquamin mortis
articulo constitute , et nisi prius satisfacto de his que tenentur
absolvi nequeant neque absolutionem ipsam taminforo conscientie
quam contentioso, et impetrationibus beneficiorum, vel ahis quibuscumque gratiis obtinuisse censeantur et nisi de excommunicationis sententia hujusmodi, et ob quam causam eam incurrerint,
specificam et expressam fecerint mentionem, alioqilin absolutio et
httere apostolice ac quecumque concessiones beneficiorum et
gratie sub quavis verborum forma concesse nullatenils eis suffra^
gentur nulliusque sint roboris et momenti , volentes quoque et
decernentes quod si, auctore Domino, profligatis ho^tibus, fidei
victoriam cliristianus exercitus consequeretur , finis huic bello
impositus esset, si in IV vel IIP anno esse contigerit, tunc ab eo
tempore citra, expeditione cessante, decima liujusmodi amphus
non levetur nec exigatur. Circa vero collectionem et exactionem
tam decimarum quam pecuniarum quarumlibet et aliorum bonorum undecumque et quomodocumque ad hoc sanctum opus prove-
[MailSOO] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 51
nientium et modam illa exponendi per legatos vel nuntios et
collectores predictos, sub conditionibus, modis et formis ita curabitur ut omnes et plane intelligere et apte videre possint, pecunias
bujusmodi integre in hanc salutarem expeditionem et non in alios
usus erogari. Requirimus insuper et monemus omnes et singulos
prelatos predictos, eorumque vicarios et officiales, ac in virtute
sancte obedientie, et sub excommunicationis pena, ipsis districte
precipiendo mandamus quatenus quilibet eorum in solidum,
quamprimum presentes nostre littere seu earum transumpta manu
alicujus notarii publici et sigillo alicujus eorum aut legatorum
sive nuntiorum, et collectorum predictorum munita presentate
seu presentata fuerint, ipsas litteras ac omnia et singula in eis
contenta in suis ac aliis ecclesiis sive locis provinciarum , civitatum
diecesisque dominicis et festivis diebus, quando et quoties opportunum fuerit, solemniter publicent et exponant et per quos ad
hoc deputaverint, publicari et exponi faciant, et ut mehus et
clarius intelligatur ab omnibus (etiam si opus fuerit) sermone
vulgari, non obstantibus constitutionibus et ordinibus apostolicis,
et ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum, militiarum, hospitahum, ordinum et officiorum predictorum juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis ac
consuetudinibus, stabilimentis, usibus ac privilegiis et indultis
apostohcis eis forsan sub quibuscumque verborum formis et clausulis etiam derogatoriarum derogatoriis fortioribus, efficacioribus
et insolitis concessis, quibus etiam si de eis eorumque totis tenoribus pro illorum sufficienti derogatione specialis, specifica,
expressa, seu quevis aha expressio habenda foret, etin ilhs caveretur expresse, quod illis nunquam censeatur derogatum, nec
derogari posset, nisi sub certis inibi expressis modo et forma, ac
Verborum expressione, vel nullo modo tenores eorum ac si de
verbo ad verbum insererentur, presentibus pro sufficienter expressis et insertis habentes, iUisahas in suorobore permansuris. Hac
Vice, duntaxat, specialiter et expresse ex simihbus consiho, scien^
tia et auctoritate omnino derogamus et derogatum esse volumus
contrariis quibuscumque aut si eisdem cardinalibus, archiepiscopis, electis, archiministratoribus, abbatibus, abbatissis, prioribiis et priorissis, prepositis, magistris, castellanis, bajuhs, ordi-
52 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai ISOO]
nibus, mililiis et officialibus et personis aut quibusvis aliis
conjunclim vcl divisim ab cadcm sit scde indultum quod ad
solulioncm alicujus dccime lencantur, et ad id compclli, autquod
inlcrdici, suspendi vcl excommunicari, aut propterca privari non
possint pcr litteras apostolicas, non facicntes plcnam et expressam, ac dc vcrbo ad vcrbum de indulto hujusmodi mcntioncm et
quibus scilicet aliis privilegiis, indultis et litteris apostolicis,
generalibus vel specialibus, quorumcumque tcnorum existant, pcr
quc prcscntibus non expressa vcl totaliter non inserta cffectus
earum impediri non valeat quomodolibet vel differri, et de quibus
quorumcumque totis tcnoribus dc vcrbo ad verbum habenda, sit
in nostris litteris mcntio specialis, que quoad premissa cuique
volumus nullatenus sufifragari. Quod si quisquam, quod non
credimus, quominus decima hujusmodi persolvatur et exigatur ^
pcrsuadere faccre aut operari quovismodo, directe vel indirecte,
committere presumpserit, etiam cujuscumquc dignitatis, status,
gradus, ordinis vel preeminentie nobilitatisve fuerit, etiam si in
archicpiscopali vel alia quavis ecclesiastica vel mundana dignitate
prcfulgeat, excommunicationis sententiam eo ipso facto incurrisse
noscatur, a qua non si a nobis vcl successoribus nostris Romanis
pontificibus canonice intrantibus, preterquam in mortis articulo
constitutus et debita satisfactione premissa absolvi possit. Cete*
rum quia difficile foret presentes litteras ad singula qucque loca
in quibus expediens foret deferre, volumus ac auctoritate predicla
decernimus quod earumdem littcrarum transumptis et sigillo
alicujus ex collectoribus vel substitucndis et deputatis sub collectoribus ab eodem aut alicujus curie, ecclesie seu prelati aut alterius persone in ecclesia dignitate constitute munitis, ea prorsus
fidcs indubiain judicio et extra cum aut alias ubilibet in omnibus
et per omnia adhibeatur que prcsentibus adhiberetur si essent
exhibite vel ostense.
« NuIIi crgo omnino hominum liccat hanc paginam nostre impositionis, declarationis, statuti, requisitionis, monitionis, mandati, dcrogationis, voluntatis et decreti infringerc, velausutcmerario ei contraire. Si quis autem hoc attcmptare presumpserit,
indignationem Omnipotentis Dci et beatorum Petri etPauH apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome apud s. Petrum,
[Mai 1500] RERUM URBANABUM COMMENTARTI. 53
anno incarnationis dominice MD, Kal. junii, pontificatus nostri
anno octavo. »
« Aiexander episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei
memoriam. Si ecclesiasticos omnes in universo orbe consistentes
et incipientes a nobis ipsis, etiam venerabiles fratres noslros
s. Romane eccle^ie cardinales et quoslibet Romane curie officiales
ac subditos et eidem ecclesie subjectos quos aboneribus relevare
tenemur, urgente summa necessitate fidei catholiceet gravissimis
periculis christianorum imminentibus gravare cogimur, Judei
quoque ab ea impositione immunes esse non debent, cum inter
christianorum dominia constituti liberam ab eis ducere vitam,
in ritibussuis persistere, divitias adquirere, multisque aliis privilegiis gaudere permittantur, et sese denique ex commodis christianorum sustentare, ac hberos et eorum famihas alere dignoscantur, ipsique Judei, si christianis pressura obvenerit, quod Deus
pro sua clementia avertat, detrimentorum essent participes et
eorum periculo uti nostro res ageretur. Propterea ad evitanda
tanta pericula se cum suis facultatibus propositos convenit exhibere : cum itaque perfidissimi Turce christiani nominis hostes
christianum sanguinem continue sitientes ac omni conatu christianorum terras atque dominia sue tyrannidi ac spurcissime secte
subjicere querentes, superioriet presenti annovalidissimam classem maritimam, maximumque terrestrem exercitujn ad expugnandum statum, terras atque dominia dilectorum filiorum, nobilium virorum Augustini Rarbadico ducis et dominii Yenetiarum
instruxerint, diversasque incursiones effecerint, et mulla millia
animarum abduxerint ac in miserabilem statum redegerint villasque et loca plurima igne ferroque vastaverint ac tandem Naupactum civitatem aliaque oppida et loca maritima circumvicina
munitissima vi et armis ceperint, christianis omnibus, etiam
ecclesiasticis et religiosis utriusque sexus etiam pontificali dignitate preditis, ac pregnantibus cum semivivis corpusculis crudelissime cesis et interfectis, et aliis in durissimam servitutem
redactis, templis Salvatoris nostri pollutis et dirutis ac suum malum et iniquum propositum continue ferventius prosequentes,
et nihil ahud diu noctuque querentes quam omnia christianorum
dominia sue tyrannidi et spurcissime secte subjicere ac legem
54 JOHANNIS BURGHARDI, [Mai 1500]
Chrisli nostri subvertere ; denuo validiorem classem maritimam,
majorcmqiie terrestrcm excrcitum instruant ut omnia maritima
loca alqiic portus christianorum occupent; pateatque eis deinde
facilius ad Roman-e ecclesie terras et presertim ad hanc almam
Urbem nostram in qua Petri sedes collocata est et qua, quodDeus
avertat, expugnata se totius orbisimperium facile occupare posse
non dubitabunt, accessus; et nisi celeriter occurratur, proutres
expostulat, formidandum sit, ne ipsi perfidissimi Turce victorie
supcrbia clati, videntes catholicos reges, principes ac potentatus
inler se dissidentes, privatis commodisintentos, communebonum
negligere, majora et irreparabilia damna inferant christianis,
prout jam superioribus annis in diversis terris atque locis Germanie, Hungarie, Polonie, Croatie et ahis ejus fmitimis ac carissimo in Ghristo fiho, Maximihano, regi Romanorum Illmo.subjectis inferre non cessaverunt, in maximam divine majestatis offensam, nostram ad cathohcorum regum et principum ahorumque
Christi fidehum ignominiam, dedecus et jacturam, Nos Ilhus
vices gerentes in terris qui pro mundi salute, de summo celorum
solio ad ima descendens, carnem humanam assumere et mortem
subire non abnuit, repetentes animo, non sine maxima cordis amaritudine quod sacratissime patriarchales, metropolitane et cathedrales alique insignes ecclesie pene innumere, ac utriusque sexus
regularium personarum monasteria, cenobia et pia loca profanata ac deformi ruine subjecta, quodque ornamenta crucis et calices ahaque divinis deputata ministeriis, conflata et destructa, et,
quod lamentabilius est, sanctorum veneranda capita et ipsorum
sacre rehquie conculcata, et quodinnumeri sexus utriusque Christi
fideles ad damnatam mahometicam sectam sub dura servitute recipiendam compulsi fuerunt, et, nisi per cathohcos reges et principes
tanto furori celeriter occurratur, majora in dies detrimenta verisimihter proventura; cupientesque pro ejusdem fidei defensione et
christianorum salute non solum nostras et sedis apostolice facultates nostre dispositionicommissas exponere, sed personaliter prout
jam aliquibus per diversas nostras htteras significavimus, si nobiscum accedere voluerint, una cum sacro venerabihum fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinahum cohegio qui se eti am
ad id pro eorum in christianam rehgionem devotionese sponte ob-
[Mai 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 55
tulerunt in hac sanctissima et pernecessaria expeditione accedere
et proprium sanguinem, si opus fuerit, effundere, et quoniam ad
tantam rei molem perficiendam nostre et ejusdem Romane ecclesie
non suppetunt facultates, volentes provisionibus liuic sanctissimo
operi, ne alia dominia, regna, provincias et loca christianorum perfidissimi Turce diripiant, ac sub sua tyrannide deducant et continuis hellorum turhinibus affligant quantum nohis
ex Alto permittitur votive intendere, matura desuper deliberatione prehahita, de eorumdem sancte Romane ecclesie cardinahum consiHo pariter et assensu, ah universis et singuHs Judeis
in universo Christianorum orbe uhihhet constitutis, vigesimam
partem omnium honorum suorum, fructuum quoque, reddituum
et proventuum, ac pecuniarum quarumcumque, undecumque
et quomodocumque etiam per usuariam pravitatem ad eorum manus pervenientium per ipsos Judeos persolvendam et ah eis tollendam, levandam et exigendam infra terminum, per legatos sive
nuntios et collectores per nos desuper deputandos, eisdem prefigendum in premissum fidei tam commune, tam sanctum tamque
pernecessarium opus videHcet et non in aHos ususconvertendam,
auctoritate apostoHca et ex certa scientia, tenore presentium per
triennium, adatapresentium computandum, imponimus ; et ut prefati Judei impositam eis vigesimam predictam, sine aHqua fraude
in termino statuendo integre persolvant, si quando per eos fraudem committi contigerit aut lapso termino vigesimam hujusmodi
exhibere neglexerint, tunc ex eo casu decimam integram omnium
honorum suorum sine aHqua remissione persolvant, et etiam pro
quoHbet centenario florenorum quatuor florenos solvant inventori
et eorum fraudem relevanti, non ohstantibus privilegiis, gratiis et
indultis apostoHcis eisdem Judeis sub quacumque verhorum forma
et quavis auctoritate ingerere, vel in specie et cum quihuscumque
clausuHs etiam derogatoriarum derogatoriis, forlioribus et efficacioribus ac insoHtis concessis, statutis quoque et consuetudinihus
provinciarum, civitatum et locorum in quihus predicH Judei hahitant, etiamjuramento,confirmatione apostoHcavelquavis firmitate
aHa rohoratis, per que nuHum ipsis suffragium afferre posse decernimus et declaramus; ceterisque contrarns quihuscumque.
Verum cum difficile foret presentes litteras ad singula queque loca
56 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1500]
in qiiibiis expediens essel deferre ; voliimus etpredicta auctoritate
decernimus quod illarum transsumptis in annuali, cujus publici
notnrii inde rogati subscriptis et sigillo alicujus ex collectoribus
vel subslitiiendis et deputandis subcollectoribus ab eisdem, aut
alicujus curie ecclesiastice, seu prelati aut alterius persone in
ecclesia dignitate constitute munitis, ea prorsus indubia fide
adhibeatur in judicio et extra, et alias ubilibet in omnibus et per
omnia, que presentibus adliiberetur, si essent exhibite velostense.
NuIIi crgo liominum liceat Iianc paginam nostre impositionis, voluntatis et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire ; si
quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauh apostolorum ejus se noverit
incursurum. Datum Rome apud s. Petrum, anno incarnationis
dominice MD, kalendas junii, pontificatus nostri anno octavo.
(( AdRIANUS. ))
Taxa redituum romanorum DD. sancte Romane ecclesie cardinallum, ad cujus rationem est solvenda decimain expeditione contra
Turcas.
R™"-\ D. cardinahs Neapolitanus. . . . pro ducatis 10,000, ducatos 1,000 )) )) S.Petri ad Vincula
))
20,000 ))
)) 2,000 )) S.MarieinPorticu )) 15,000
))
)) 1,500 ))
))
12,000 )) )) 1,200 » Ulixbonensis ...
))
7,000 » 700 ))
)) Recanatensis . . . )) 11,000 »
)) 1,100 )) S. Clementis. . . . )) 10,000 ))
)) )) 1,000 Beneventanus . . .
))
10,000 )) 1,000 )) )) S. Praxedis .... )) 10,000
))
1,000 )) )) Montis Regalis . . )) 10,000
))
1,000 )) )) Ursinus )) 10,000 » 1,000 ))
))
Alexandrinus . . .
))
8,000 )) 800
)) ))
))
10,000 »
1,000 )) )) Gurcensis )) 10,000 »
» » 1,000 Agrigentinus . . .
))
2,000
))
200
))
)) ' Capuanus )) 10,000 »
1,000 )) )) Grimanus
))
7,000
))
)) 700 » Arborensis .... ))
2,000
))
200
[Mai 1500] RERUM URBANARUM GOMMENTARII.
0 1 producatis 2,000, ducatos 200
)) )) Cusentinus
))
3,000
))
300
)) )) Salernitanus . . .
))
3,000
» 300
)) )) Caputaquensis . . )) 2,000
))
200
)) )) Mutinensis
))
3,000
))
300
)) )) Senensis
))
9,000
))
900
• ))
)) S. Georgii » 18,000
))
)) 1,800 ))
))
3,000
» 300 )) )) Ascanius
))
30,000
))
)) )) 3,000 de Medicis ))
6,000
))
600
)) ))
S. Severini
))
13,000
))
)) )) 1,300
))
14,000
))
)> )) Cesarinus 1,400
))
2,000
» 200
)) )) Farnesius
))
2,000
» 200
)) )) )) 10,000
))
)) 1,000 )) Cornarius, qui nullos habet reditus.
))
nihil.
)) »
))
12,000 ))
1 ,200 )) » Cenomanensis. . ,
))
9,000
» 900
» )) Rotomagensis. . . ))
9,000
» 900
» )) »
2,000
» "
C\ f\f\ 200
)) )) SS. quatuor coronatorum 8,000
)) O AA
800 » )) Hispalensis » 14,000
))
1,400 )) ))
2,000
))
200
Hi qui in bello existunt
nihil solvunt.
» » Rhodianus
» » Polonus . .
» » Strigonius
Henricus, archiepiscopiis Tarentimis
sacri collegii clericus et secretarius, ac decimarum collector,
manu propria,
Camere apostohce vicecancellarius ducatos 50
» notarii » 40
» thesaurarius » 70
» notarius ejusdem » 30
» clerici ^> 300
» auditor fisci » 8
X » " computista 8
58 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1500J
Camere apostolice depositarius generalis ducatos 100
» clerici collegii » 40
» executor camere » 12
» secretarii » 1,200
Plumbi magistri » 150
)) collectores » 1,248
)) auditor generalis » 100
» notarii » 100
)) notarii. . . » 200
» procurator fisci » 8
» clerici collegii. » 60
Secretarie summator bullarum » 30
» plumbatores » 60
Palatii servientes armorum » 150
» magistri ostiarii » 64
» custodes porte ferree » 18
» magistri sacri palatii » 8
» scutiferihonoris » 60
Capelle sacrista » 4
» subdiaconi » 200
» magistri ceremoniarum » 30
» cantores , » 100
Cancellarie regens » 40
» custos » 40
» notarius » 40
» abbreviatores de parco majori » 300
» abbreviatores de parco minori » 812
» sollicitatores » »
» examinatores » »
Registri supplicationum clerici scriptores » 60
» salariati. » 60
Rote auditores » 600
» cursores » 100
» custodes cathedre » 4
» cubicularii » 20
» bibliothecarius » 10
» assistentes ' » 50
[Mai 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 59
Rote accolyti ducatos 40
» magistri capelle » 10
)) capellani )) 8
)) corrector » 60
» ostiarius » 20
» Bibliothecarii officium de consuetis. ... » 20
» protonotarii » 301
» scriptores apostolici » 2,000
» magistri » 24
» scriptores » 80
» notarii » 3()0
Audientie contradictarum auditores » 40
» procuratores » 140
» lectores » 24
» notarii » 12
Penitentiarie regentes » 25
» scriptores » 324
» penitentiarii minores » 10
» auditor » 20
» procuratores » 144
Urbis vicarius pape » 40
» auditor » 10
» capitaneus curie Sabellorum » 30
» auditor » 8
» soldanus curie » 15
Urbis senator » 100
» notarii » 24
» marescalcus. „ » 4
» notarii » 10
» barigellus » iOO
» capitaneus Turris None , » 5
Montium hospitale s. Jacobi, prope Coliseum. . » »
» hospitale s. Alberti )) »
Golumnehospitale s. Hieronymi de Sclavonibus. » 2
Campi Martis hospitale Britannorum » 4
Pontis hospitale s. Angeli » 6
» » s. Spiritus in Saxia » 400
60 JOHANNIS BURCHARDI, [Juin 15001
Ponlis hospilale Boliemorum ducatos 10
)) )) Portugallensium » 6
)) )) Flanclrorum » »
Parionis hospitale Teutonicorumcumcapellis. . )) 30
Ai"enule hospitale Anglicorum » 30
» » s. Eustachii » »
)> )) Francorum » 10
Transtiberim, hospitale sanctorum quadraginta » 6
)) )) Januensium » »
Sabbato, 6 junii, Yigilia pentecostes, mutatio capparum; fuerunt vespere in capella majori, Pape presente, qui voluit incipere
hymnum ; neque cantores eum inceperunt, sed dixerunt mentes
tuoriim visita per eorum errorem, quod Pape multum displicuit.
Die sequenti, fuit missa solemnis in s. Petro, quam celebravit
Rmus. D. cardinahs Recanatensis, Papa presente; sermonem fecit
D. Petrus de Yalente de Sancto Gemino, juris utriusque doctor,
olim servitor cardinalis Segobricensis, brevem.
Interim venit ad capellam Pape in s. Petro D. Bernardus de
Montefulco, scriptor apostoHcus, magister domus Rmi. D. cardinalis Recanatensis, et cum gubernatore Urbis ivit ad Papam,
et dixit ei quod Magdalenus civis Romanus, sponsus filie sue,
rapuisset eamdem filiam manu violenta in ecclesia b. Marie de
anima Iiospitahs Alemanorum et abduxisset. Papa subrisit; nescio quid respondit, nec fecit tunc aliquam demonstrationem
contra hujusmodi raptum. Non fuit dicta prosa, sed antequam
Papa descenderet ad faldistorium pro versu veni sancte Spiritus,
diaconus osculatus est ejus pedem et obtinuit a Pontifice benedictionem. Alia more solito. Deinde Papa circa spolium filie
D. Bernardi predicti taliter providit, quod ipsa fuit die sabbati
13 hujus, ante horam prandii, in equo predicti D. Bernardi ad
domum reducta, associata a duobus squadris gentium armorum.
Feria quinta, 11 mensis junii, dictum fuit per Urbem quemdam haraldum regis Francie Pisas venisse absque gente armorum, et arma regis ejusdem undique per Pisas affixisse, tanquam
eorum domini, cum clamore Francia, Francia ! et quod idem
haraldus fuit postea interemplus nonnullis apparentibus a Pisanis,
alii quod a Florentinis veriti sunt postea.
[JuinlSOO] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 51
Sabbato, vigilia Trinitatis, fuerunt vespere in capella majore,
13 dicti mensis junii, Papa presente, absque commemoratione
dominice ; et dominica sequenti, festo Trinitatis, 14 ejusdem
mensis, Rmus. D. cardinalis Beneventanus celebravit missam
solemnem in eadem capella, Papa etiam presente ; sermonem
fecit D. Mattheus Canarius capellanus Rmi. D. cardinalis Agrigentini. Finita missa, Papa commisitmihi quod facerem intimari
processionem festi Corporis Christi pro hora, inter undecimam
et decimam, per Yiam Novam usque ad domum Rmi. D. cardinaHs s. Clementis et inde per Yiam Sanctam ad basilicam s. Petri,
et quod cardinales ornarent viam pannis suis, more solito. Feci
propterea officialibus intimari processionem predictam per cedulas tenoris subsequentis :
« De mandato SS. D. N. Pape mandatur singuhs infrascriptis
officialibus quatenus die jovis 18 presentis mensis junii, festivitatis sacratissimi corporis Christi, sub pena quinque ducatorum
auri camere apostolice irremissibihter applicandorum debeant
inter horam nonam et decimam in palatio apostolico apud s. Petrum, intra primam portam, ibidem, in curia, cum singulis
intortitiis honestis, presentes esse et exinde processionahter ex
ordine procedere , prout R. D. gubernator Urbis ordinavit, ac
personahter sua intortitia deferre, et usque ad processionem
completam, in ea permanere sub eadem pena :
« Abbreviatoribus litterarum apostolicarum,
(( Magistris plumbi,
(( Notariis rote,
(( Notariis auditoris camere,
(( Procuratoribus,
(( Bullatoribus ;
(( Per gubernatorem Urbis et vicecancellarium.
(( De mandato SS. D. nostri Pape, mandatur singulis infrascriptis, quatenus sub pena ducatorum decem auri de camera,
camere apostolice irremissibiliter applicandorum, debeant per
totum presentem diem, 16 presentis mensis junii, dedisse in
scriptis D. Johanni Burchardo, magistro ceremoniarum capelle
Sanctitatis, sua nomina et cognomina omnium officiahum quibus
ipsi presunt, seu quorum ipsi officiales vel capellani existunt, ac
62 JOHANNIS BURCHARDI, [Juin 1500]
in marginc annolavisse si qui coriimdem ofricialiiim sunt ab Urbe
absentes vel infirmi, aut aliorum officiales officiorum :
« Rescribendario,
(( Gapellano collectorum plumbi,
(( Gapellano abbrcviatorum,
(( Syndico procuratorum,
(( Gapellano scriptorum sacre penitentiarie apostolice,
(( Gapellano sollicitatorum litterarum apostolicarum,
(( Thesaurario notariorum rote,
(( Gomputatori procuratorum penitentiarie. »
(( De mandato SS. D. nostri Pape intimatur locumtenenti D.
vicarii generalis Sanctitatis sue in alma Urbe et ejus districtu
quatenus die jovis, 18 presentis mensis junii, festivitatis sacratissimi corporis Ghristi, hora nona, processionem cleri Urbis a
basilica principis apostolorum, per eum ordinatam et paratam,
ad eamdem basihcam suo ordine immediate ante processionem
SS. D. nostri procedere faciat; mandatur etiam camerario cleri
predicti quatenus sub pena quinque ducatorum camere apostolice
irremissibiliter applicandorum processionem ejusdem cleri sollicitet et faciat premissa observari. »
Feria quarta, 17 dicti mensis junii, in vigilia corporis Ghristi,
antequam Papa exiret ad vesperas, dispostus in camera papagaUi,
cum videret ducem Valentinum in eadem camera, commendavit
se Pape et dixit se abiturum nisi haberet locum ante predictum
ducem. Papa respondit quod faceret pro voluntate sua et recessit
idem dispostus. Fuerunt vespere papales in capella majori, Papa
presente ; unus tantum diaconus interfuit preter assistentem^
videlicet Gesarinus qui stetit in banco presbyterorum cardinalium, post onmes presbyteros, et post eum, dux predictus. Quod
videns Ursinus dixit ducem stare debere intGr cardinales Gaptianum, ultimum presbyterorum, et Gesarinum. Ego, re nori aliter
cotlsiderata, locavi ducem int(3r duos Cardinales predictos. Quod
videns Papa vocavit me fet dixit milii untim cardinalem non facere
chorum ; propterea, cum unus tantum diaconus cardinalis interest preter assistentem, ille stat post ultimum presbyterorum et
non in banco diaconorum : propterea non debere ducem in illo
[Juin 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 63
loco esse, sed post Cesariniim, prout primo fiierat; non tamen
debere modo mutari, sed pro alia vice considerari.
Feria quinta, 18 dicti mensis junii, festo corporis Christi, in
mane, post horam decimam, incepta est processio que habita
est per viam rectam usque ad domum cardinalis s. Clementis et
inde per Viam Sanctam ad basilicam s. Petri; abbreviatores de
parco minori et prima visione et magistri amborum registrorum
non interfuerunt quia non fuerunt vocati. D. Alphonsus Ricenas,
advocatus consistoriahs, abbreviator de prima visione protestatus est coram gubernatore pro se et suis abbreviatoribus, quod
propter absentiam abbreviatorum non debeat officio suo seu collegio et illius personis ahquod prejudicium generari. Ahi omnes
incesserunt more sohto, videhcet collectores plumbi, deinde successive solhcitatores htterarum apostohcarum, notarh auditoris
camere , notarii auditorum rote , procuratores penitentiarie apostoHce, procuratorescontradictarum, scriptores apostohci, abbreviatoresde Parco majori, etcumeisD. Laurentius Puccius^ corrector,
in rocchetto et manteUo, et protonotharius apostohcus, et bene,
buUatores, magistri plumbi, secretarii et advocati, et ahi, more
sohto. Via recta non fuit scopata neque mundata; locus ornandus pannis qui Rmum. D. cardinalem s. Angeli contigerat fuit
in opposito ecclesie s. Catharine, in quo erecte fuerunt pertice;
et heri sero in eis panni extensi, et statim depositi, et reducti
ad domum ipsius cardinahs, nescio quare. Cum papa esset cum
sacramento ante altare majus, finxit syncopare : fecit tamen
Confessionem absque pluviah cum celebrante ; ascendit ad sohum,
libi sine mitra sedens accepit cardinales ad reverentiam; et per
totam missam fuit sine mitra ; mandavit missam celeriter expediri,
qilam cdebravit Rmils. D. cardinahs Capuanus, qui non interfuit prdc6ssioni. Cantores pdr me advisati vix dixerunt medietatem, et iii t^rra : firiita epistdla, omisso graduali, dixerunt
aheluia, cum suo versii, et ndn prosam; partem etiam abbreviarUnt in duabils partibus, vel circa^ simihter et aha; adeoqile
missa vlx duravit ad mediam hdram.
Dux Valentinus incepit stai*6 post cai^dinalem Cesarinilm in
flne banci presbyterorum cardinahum. Qui videns Papam adhuc
fingere syncopam ascendit sohum et ibi stetit usque ad finem
64 JOHANNIS BURCHARDI, [Juin 1500]
(1 |>(»sl (•aidiiialcm Senensem; ad elevationem sacramenti,
V\\\)[\ noii (lcsccndil ad faldistorium, sed socius meus portavit
scahclliiin < um russino ad solium, ubi in supcriori modico plano
gcniidcxil. Finila missa, data bcnedictione per Papam et indul-
<;cnlia scplem annorum, et celebrans illam pronunciavit seu
publicavit populo. Dcscendit deinde Papa de solio et sedit in
scde parva in qua accepit mitram et fuit portatus per mediam
ecclesiam, ubi circa portam vidit Yultum Domini,. depositamitra,
in sedc sedcns. Alia more solito.
1500年6月24日(水)
Feria quarta, 24 dicti mensis junii, festum s. Johannis, platea s. Petri fuit undique trabibus clausa ab angulo domus custodie palalii usque ad fontem Innocentii, inde ad angulum domus s. Marlinelli, et ambo introitus Vie Sancte ad dictam capellam; post prandium fuerunt ad claustrum hujusmodi quinque vel sex tauri ibidem gladiandi. Dux Valentinus equester traxit ad eos multos ictus et plures alii, quousque tandem animalia ipsa perierunt(1).
1. Voy. la relation de Capello, dans Sanuto, t. lll, col. 842 et suiv.
1500年6月27日(土)
Sabbato, 27 ejusdem mensis junii, in sero, Rmus D. cardinalis Gurcensis rediit ex legatione sua Perusina ad Urbem.
1500年6月28日(日)
Dominica, 28 predicti mensis, prime vespere festi apostolorum Petri et Pauli, que fuerunt celebrate in capella majori palatii apostolici, Papa presente; post vesperas et horam vigesimam quartam vel circa, Papa cum Rmo. D. cardinali Capuano supra logiam que est supra locum publice benedictionis euntibus, cecidit suprema pars unius ex quatuor lucibulis ferreis in quatuor angulis campanilis ecclesie s. Petri positis, ponderis triginta sex librarum, si mihi verum fuit relatum, ad pedes Pape et cardinalis et non lesit quemquam.
1500年6月29日(月)
Feria secunda, festo sequenti predicto, Rmus D. cardinalis Neapolitanus celebravit missam solemnem in basilica s. Petri, Papa presente, ad quam, antequam Papa veniret, D. Hieronymus, orator regis Neapolitani, dixit Pape, in camera papagalli, se et alias et sepius supplicasse pro conclusione cause a supplicatione in sententia contra reginam Hungarie per Sanctitatem suam nuper lata, que nundum esset signata ; propterea protestatus fuit, prout continebatur in quadam cedula, quam obtulit notario cause ibidem presenti. Quam cedulam Papa fecit dari Rmo. D. cardinali Alexandrino; et idem D. Hieronymus dedit aliam similem notario predicto . Finita missa, ostensus fuit vultus Domini qui heri non fuit ostensus, qui aliis singulis dominicis ostendi consuevit. Gardinales ascenderunt cum Papa usque ad curiam in qua consueverunt equos ascendere^ ubi stans D. Hieronymus orator et procurator regis Neapolitani obtulit SS. D. nostro equum album phaleratum, dicens in hujusmodi sententiam : (( Beatissime Pater, Serenissimus D. Fridericus, rex Sicilie et Hierusalem, Sanctitatis Yestre et hujus Sancte Sedis devotus fihus, tenetur singuhs annis in festo ss. apostolorum Petri et PauH pro dominio regni offerre Sanctitati Yestre unum parafrenum decenter ornatum, quem ego orator et procurator suus ad Iioc specialiter mandatum habens (quod D. Aloysius de Campania, notarius camere ibidem pubhce obtulit et ostendit) assigno, supplicans dignetur illum ad effectum predictum benigne suscipere. » Papa respondit : Accepimus juxta tenorem investiture regni concesse. » Ex tuncR. D. Robertus, episcopus Trecorensis, orator regis Francorum, dixit : (( Beatissime Pater, cum regnum Neapolitanum spectet de jure ad christianissimum regem Francie, supphco Sanctitatem Yestram quod hujusmodi acceptationem non veht juri christianissimi regis mei ad regnum predictum competenti in aliquo prejudicare, cujus nomine offero Sanctitati vestre, postquam fuerit in possessione dicti regni constitus, longe majus commodum Sanctitati vestre et sancte Romane ecclesie facturum. » Papa subrisit et nihil respondit; et orator Neapolitanus voluit nescio quid replicare, sed Papa manu et ore indixit ei silentium ; nec opus erat aliqua replicatione. Eadem die, post horam vesperarum circa vigesimam primam, venit tempus valde turbidum cum magna pluvia et grandinibus grossis, aliquibus grossis ad instar fabarum, et vehementissimo vento, ex cujus impetu cecidit maxirnum caminum multis cannis tectum super excedens, cujus casus fregit tectum, et cum tecto fregit duas trabes aule superioris pontificum, et illa omnia simul fregerunt unam trabem aule inferioris pontificum, in qua Papa sedebat in sede eminenti, supra quam quoddam pallium sive ^ T. 111. 5 66 JOHANNIS BURCHARDI, [Juillet 1500] siipcicclimi moro consiiolo orat oxlensiim. In aula superiori, lcsil rl iiilorrocil Iros porsonas, quo simul cum ruina ceciderunt in iiiilain inloriorem, quarum una adslalim mortua est, alie persono (hio morlue -sunt postoa. Cum Papa soli erant Rmus. D. rnrdinalis Cnpuanus et D. Gaspar Poto, cubicularius secretus ; (ini vidontes lempus adoo turbatum et Yontum frigidum cum pluvia por fonestras aulam ingredi, de commissione Pape iverunt versus duas fenestras, unus ad unam et alius ad aliam ut eas clauderent; vix erant in fenestris, et ecce ruina ; saltarunt in fenestras, in quibus salvati sunt : videntes autem ruinam Pontificis sedem circumdedisse, acclamarunt illis portam aule predicle custodientibus qui ad portam erant : Papa e ^iiortol Papa e morto! Dc (pio sine mora clamor venit ad Urbem; accederunt quamprimum ad sedem Pape, acclamantes : « Pater Sancte! » Papa non respondit, magis igitur timuerunt ; approximantes autom se Pape, reperierunt in sede sedentem, non mortuum, sed totum attonitum, vulneratum in capite duobus ictibus; ab uno loco pellis erat aperta; in alio loco conquassatio et tumor et in manu dextera, in digitio medio et annulari valde graviter, et oliam parum cum uno clavo in brachio dextero. Extraxerunt eum de sede predicta et duxerunt eum cum suis pedibus ambulantem ad cameram proximiorem ubi positus in sede bassa, annuentibus suis domesticis, adhibita sunt remedia opportuna; et nunciatum est ad Urbem cardinalibus et aliis Pape periculum aliquod non imminere. Salus autem Pape fuit quod trabes illa ultima que rupta est in medio, habebat in capite clavos extra murum infixos, qui illam partem supra sedem Pontifiicis existentem a capite in muro fortiter tenuerunt, ideoque trabes ipsa mansit in muro et ejus medium quod ruptum erat declinavit in terram et factum est Pape defensorium, ita quod omnia declinarent ad medium et non versus Papam (1). Laurentius, marchio de Chisis, qui ex casu predicto mortuus ost, fuit in mane sequenti a familia Rmi. D. cardinalis Senensis et aliis amicis ad basihcam s. Petri associatus et ibidem sepullus. Feria quinta^ 2 mensis julii, festo visitationis B. Marie Virgi1. Alexandre VI envoya un bref a son ambassadeur a Venise, Angelo Leonini, dans le(|ucl il lui donnc ious les delails de raccident auquel il avait echappe. Voy. SanuLo, [Juillet 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 67 nis, cantores et subdiaconi ac diaconus capelle, celebranie nescio quo, cantarunt missam solemnem ad laudem gloriose Yirginis Marie que SS. D. nostrum a periculo supradicto illesum preseryasset. Sabbato, 4 dicti mensis julii, SS. D. noster, vocatis circa horam (1)... ad se RRmis. DD. cardinalibus s. Praxedis, Montis Regalis, Alexandrino, Agrigentino et Capuano, de eorum consiiio providit ecciesie Valentie per obitum cardinaiis Rorgie, pastoris soiatio destitute D. Ludovico Rorgie, miiiti ordinis s. Joiiannis Hierosoiymitani, fratri dicti cardinaiis defuncti. Feria quinta, 9 ejusdem mensis, in mane, in castro s. Angeli, obiit D. Jacobus de Sermoneta, sedis apostoiice protonotarius, qui hora vesperarum diei predicti portatus fuit de dicto castro, positus in veste nigra qua uti consueverat super cataiectum, paiiio coopertus, associatus a familia Rmi. D. cardinalis de Farnesio, ad ecciesiam s. Rartholomei in saia, ubi discoopertus fuit a matre et sororibus et aiiis visus ; deinde in eadem ecciesia sepuitus : requiescat in pace ! Rmus. D. cardinaiis Uiixbonensis qui die martis, 23 junii proxime preteriti in mane equitaverat ad paiatium, prandium facturus cum Rmo. D. cardinali s. Praxedis; et post prandium, liora vigesima, habiturus audientiam a SS. D. nostro, hujusmodi quoddam accidens supervenerat propter quod non poterat se de sede in qua erat movere; et Papa, hoc inteiiecto, per cameras magistri domus sue transiens, ad eum venerat et, data ei audientia, Sanctitas sua pastoraiem mutaverat, in qua ipse cardinahs Uiixboiiensis se fecerat portari ad domum suam (2). Die jovis, videiicet 9 presentis mensis, infirmum et vaide debilem se sentiens, suppiicari fecit SS. D. nostrum pro iicentia testandi, quam SS. D. noster concedere negavit; quo non obstante, idem Uhxbonensis testatus est eadem die et ordinavit executores test. 111, col. 477-9; Jean d'Auton, chap. xl, p. 127, et a Tappendice n'J i, la curieuse relation de Francesco Gapelio, a la Seigneurie de Florence. 1. En blanc dans tous les mss.. 2. Telle est la lecon du mss. 11909 suivi ici ; letexte dans tous les auLres mss. etant evidemment tronque : « ... et Papa, hoc intellecto, per cameras magistri domus sue transiens, ad eum venerat, in qua Rmus, D. cardinalis Ulixbonensis se fecerat ad domum suam portari. » 68 JOHANNIS BURGHARDI, [JuiUet 1500 J lcim(3iili siii URmos. DD. cardinales s. Praxedis et s. Criicis et omiiiii hoiia sua vel quasi donavit libera donaiione inter vivos, inter alia duodecim millia ducatorum, videlicet sex millia piis locis, ecclcsie Lateranensi sex millia totidem basilice s. Petri, ecclesie b. Marie de Populo mille, b. Marie Minerve duo millia, societati Annunciate pro maritandis puellis scuta mille et servientibus suis sex mille, et omnia vasa argentea et pannos de rascia, et alia inter eosdem distribuit et voluit quod quilibet sibi datum asportaret. Die veneris,. 10 julii predicti, in sero circa horam vigesimam tertiam, Rmi. DD. cardinales s. Praxedis et s. Crucis, et Capuanus non simul, sed singulariter equitarunt ad domum predicti Ulixbonensis, et eum visitaverunt in domo simul omnes, sabbato H ejusdem mensis. Reliquit eum febris illa gravior, que ultra continuam illum magis turbaverat. Incepit propterea melius se habere et die lune, 13 ejusdem, rehquit eum in totum omnis febris et hberatus est liomo pro hac vice. Laus Deo! Feria quarta, 15 mensis julii predicti, circa primam horam noctis, lllmus. D. Alphonsus de Aragonia dux, maritus D. Lucretie fihe Pape, supra planum scalarum basilice s. Petri, ante primum introitum, versus basilicam predictam, per plures personas agressus fuit, et in capite ac brachio dextro ac crure graviter vulneratus; invasores aufugerunt per scalas s. Petri, ubi circiter quadraginta equites eos expectabant, cum quibus equitarunt extra Portam Pertusam (1). 1. (( ... J'oraLore (diNapoli) disse del caso del principe di Salerno, duca diBisceglia, nepoLe de) re Federico; e narro come fu feriLo, a tre hore di notLe presso il palazzo, dal duca Valentino suo cognato ; e il principe corse dal papa dicendo : sono stato ferito ; e gli disse da chi; e madonna Lucrezia figlia del Papa, sua moglie, cli'era in camera col papa, cadde in angoscia. Ora il detto duca di Bisceglia (che sta appresso il palazzo di San Piero, nella casa del cardinale di Santa Maria in Portico, e per dubbio avea mandato a torre medici a Napoli) stette trentatre di ammalato; e il cardinal di Capua lo confesso, e la moglie e la sorella, che e moglie del principe di Squillace, altro figlio del papa, stavano con lui e gh cucinavano in una pignatella pcr dubbio di veleno, per 1'odio che gli aveva il duca Valentino. E il papa lo faceva custodire da sedici per- sone, per dubbio che il duca non fammazzasse. E quando il papa lo visitava, il duca non vi andava; se non una volLa, che disse : Quello che non si e fatto a clesinare si fnrd a cena. E avendo ForaLore parlato col papa di questo, il papa gh disse : il cluca dlce di non lo aver ferito; ma se Vavesse ferlto lo meriteria, ec. Ora un giorno (fu ai 17 di AgosLo) enLro in camera, che era gia sollevaLo, e fece uscire la moglie e la sorella, e Dou Michele chiamato strangolo il detto giovane; e la notte fu sepolto. Caso [Juillet 1500] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 69 Sabbato, 25 dicti mensis, festo s. Jacobi apostoli, SS. D. iioster fecit se portare ad ecclesiam b. Marie de Populo in sede sua solita per parafrenarios, scutiferos et duos cubibularios pro qualibet muta, et fuerunt ordinate viginti quatuor mute per viam, et quilibet cardinalium deputavit duos parafrenarios ex suis qui juvarent portare Papam. Equitando fuit servatus ordo consuetus usque ad crucem, quam sequebantur cardinales bini et bini, quia sic Papa voluit; deinde dux cum multis capitibus squadrorum et magna gente armata; post Papam et multos armatos equitabant prelati. Portatus fuit via recta ad pontem s. Angeli, inde ante domum olim cardinalis Parmensis, hospitale s. Hieronymi Sclavorum, et recta via inde ad Populum, in plano ante ecclesiam fratres expectaverunt Papam ; quo adveniente, inceperunt Te Deum laudamus; Papa in introitu ecclesie non est osculatus crucem neque accepit aquam sanctam, sed continuo portatus est ante altare majus, ubi parato faldistorio genuflexit ; quo genuflexo, fratres cessarunt a cantu suo, et cantores capelle nostre cantarunt quoddam canticum ineptum et non bene sonans, nimis longum, cum longis repetitionibus, quod fuit omnibus molestum. Quo finito, prior dicti conventus, pluviali pretioso indutus, stans in cornu epistole altaris, dextera sua altari et sinistra Pape, cantavit versus et orationes sequentes, cantoribus respondentibus : )t . Salvum fac servum tuum^ Domine^ j^. Deus yneus, sperantem in te. . Cantemus Domino nostrOy j^. Gioriose enim magnificatus est in nohis. . Fortitudo et laus mea, Dominus, Et factus est mihi in salutem. ^ . Nihil proficiat inimicus in eo, Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. % Mitte ei auxilium de Sancto^ Et de Sion tuere eum. molto pietoso ; si che tutta Roma ne parlo ; ma non si osava parlare apertamente per paura : e il duca ebbe a dire di averlo fatto ammazzare, perche tramava di ammazzar lui, e di questo faria il processo, e lo volea mandare alla Signoria. Tuttavia mai non venne... » Relation de Capello dans Alberi, Relazioni degliambas. Veneti al Senato, t. III (2« serie), p. 8-9 et dans Sanuto, t. III, col. 842. Voy. Alvisi, p. U3 et les notes 1 et 2, et a Fappendice les n°s 2, 3, 4, 5, 6 et 7. 70 JOHANNIS BURCHARDI, [Juillet 1500] y. Orapro luthn, mncta Bei gemtrix, \k. Ut dif/ni efficiamiir promissionilnis Christi. f. J)omine, exaucli orationem ^neam,, ' Et clamor meus ad te veniat. ^jj . Dominus vohiscum. i"^. Et cum spiritu tuo. - Oremus. — Concede nos famulos tuos, quesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriose b. Marie semper virginis intercessione a presenti tristitia liherari et eterna perfrui letitia.' NovA ORATio PRO GRATiARUM ACTiONE. — Graticis tihi^ Domiue , letantes referimus, qui in te sperantes non deseris, et in conspectu nosiro famidum tuum Alexandrum quem pastorem ecclesie tue preesse voluisti, a pericido liherasti, tihi humiliter supplicantes ut, sicut leti ad tuam ecclesiam convenimus, ita pervenire ad gaudia eterna valeamus. Per Christum Dominum nostrum. Nescio a quo premissa fuerunt composita et ordinata; quod, me ignorante, factum est. Quibus dictis, surrexit Pontifex, ascendit ad altare, osculatus est illud in medio et obtulit b. Marie yirgini unum calicem inauratum, satis magnum et pulchrum, in quo erant ducati trecenti vel circa in auro, quos Rmus. D. cardinalis Senensis de calice versit super altare, ut ab omnibus viderentur; quod credo Pape non displicuisse. Non dedit benedictionem, sed rediit in sedem suam, in qua est ad s. Petrum reportatus per eamdem viam, per quam venerat. Nihil datum pauperibus per ^'iam eleemosynam petentibus : tibicines sonarunt sepe per viam eundo et redeundo ; duo tamburini iverunt post cardinales omnes ante ducem qui continue sonabant suos tamburros. Papa habuit barbam, quia post ruinam trabium non fuit tonsus. Postquam cardinales transiverunt pontem ante castrum s. Angeli, Papa dedit eis licentiam redeundi ad suas domos, quod fecerunt. Interfuerunt quindecim cardinales, videlicet Neapolitanus, Recanatensis episcopi; s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus, Alexandrinus, s. Crucis, Gurconsis, Agrigentinus, Capuanus presbyteri; Senensis, Medices, Cesarinus et Farnesius diaconi. Feriii secunda, 27 dicti mensis julii, R. D. Johannes, episco- [AoutiSOO] RERUM URBANARUM COMMENTARTT. 71 pus Ragiisiniis, celebravit missam publicam anniversarii obitus Innocentii pape VIII, in capella majori, Papa absente; et in fine absolvit, more solito. Interfuerunt duodecim cardinales, videlicet Recanatensis, s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus, Alexandrinus, s. Grucis, Gurcensis, Agrigentinus, Capuanus, Senensis, Medices, et octo vel novem prelati, D. Yasinus subdiaconus, D. Achilles de Grassis, auditor, D. Johannes Baptista et Marcellus accolyti apostolici, nullus clericus camere nec magister palatii ; nullus cubicularius neque aliquis scutifer Pape interfuit. Feria quarta, 29 ejusdem mensis, fuit consistorium secretum in quo D. Ludovicus Borgia, miles s. Joliannis Hierosolomitani, frater bone memorie cardinalis Borgie fuit prefectus ecclesie Valentine, et eidem ecclesie de persona D. Ludovici provisum, etRmus. D. cardinalis Ursinus renunciavit legationi Marchie et pronunciatus legatus Bononiensis (1), et finito consistorio preter solitum, ab omnibus cardinalibus de consistorio ad domum habilationis sue associatus, et equitavit inter duos seniores diaconos cardinales in ultimo loco, more solito. Sabbato, 1 mensis augusti, in conventu Minerve obiit venerabihs Pater frater Joachimus Venetus, magister generalis ordinis predicatorum, Veneths, cujus anima requiescat in pace. Sabbato, 8 dicti mensis augusti;, supervenit quidam casus^ gravis et repentinum accidens Rmo. D. cardinali Capuano, ex quo de ejus morte fuit valde dubitatum. Dominica, 9 ejusdem mensis augusti, incepta est magna processio cum imagine gloriose virginis Marie que est in ecclesia s. Laurentii in Damaso ad quatuor ecclesias pro jubileo consequendo ordinatas. Si recte memini, procedebant primo quindecim viri vel circa, singuli singulas faculas vel intortitia manu 1 . « Hiermattina in Consistoro ii Rev^^^ fcardinale Orsino fu facto Legato di Bolo- gna; et la Legatione della Marcha si dice il Papa la riserva et voralla dare ad Capua. Fu etiam conferito lo Archiepiscopato di Valenza in persona del Nipote del Papa, fratello di Borges, che al presente si truova ad Spuletto : et comprendo che finito il Consistoro, il Papa inter alia disse a' Cardinali che haveva inteso lo accordo intra el Cristianissimo et lo Tmperadore essere concluso ; ma non intro in altri particulari Rome, uUima Julii Mgcgcg, TTumilis Servitor, Franciscus Capellus Mandat,. » (Clas. X, dist. 2, filza 45, a c. 208). 72 JOHANNIS BURCHARDI, [AoM 1500 j j)orlanles, doinclc clcrus societatis dicte ecclesie, post eum imago predicta quc in quatuor baculis portabatur per quatuor laicos societatis predicte; imaginem sequebantur multitudo mulierum numero quindecim mille ^el circa, etiam singule singulas candelas manu portantes; ut dictum fuit SS. D. nostrum singulis dicte ])roccssioni interessentibus jubileum concessisse. Eadem die, in meridie pro prima vice, pulsatum est in omnibus ecclesiis parochialibus Urbis Pater Noster et Ave Maria dicendum contra Turcas, prout tempore felicis recordationis Calixti Pape III fuit institutum, et ex parte SS. D. nostri, ut intellexi, mandatum pulsari hujusmodi in meridie singulis anni diebus, perpetuis futuris diebus debere observari. Feria tertia, 11 predicti mensis augusti, Rmus D. cardinahs Agrigentinus celebravit missam solemnem in capella majore palatii de Spiritu sancto, more solito in anniversario assumptionis SS. D. N. Pape Alexandri VI, ipso Papa absente. Interfuerunt septem alii cardinales preter celebrantem : Neapolitanus, s. Praxedis, Alexandrinus, s. Crucis, Gurcensis, Senensis et Medices, quatuor cubicularii, duo scutiferi Pape et ahi officiales et prelati; more solito, post Agnus Dei, SS. D. noster misit ad capellam D. Gasparem Poto cubicularium suum secretum cum indulgentiis septem annorum et totidem quadragenarum per celebrantem populo pronunciandis. Eodem sero, portatum fuit ad Urbem cadaver D. Dominici de Capranica clerici camere apostolice de civitate Cornetana, in qua, dominica proxime preterita, 9 hujus, cum febre pestilentiah defunctus erat (requiescat in pace), et die mercurii, 12 hujus, capsa ac si esset in ea cadaver predictum cum palho et aliis ornatibus, precedentibus quadraginta intortitiis, et subsequentibus et prelatis ac aliis, more solito, de domo sua ad dictam ecclesiam associantibus, portatum.
1500年8月18日(火)
Feria tertia, 18 dicti mensis augusti, Illmus. D. Alphonsus de Aragonia, dux Biselliarum et princeps Salernitanus, qui in sero diei xv mensis julii proxime preteriti graviter fuit vulneratus ac deinde ad turrim Novam supra cantinam communem Pape in horto majori palatii apud s. Petrum portatus et diligenter custoditus, cum non vellet ex hujusmodi vulneribus sibi datis mori, in lecto suo fuit strangulatus circa horam nonam decimam, et in sero, circa primam horam noctis, portatum fuit cadaver ad basilicam s. Petri et ibidem in capella b. Marie de Febribus depositum. R. D. Franciscus Borgia, archiepiscopus Cusentinus, thesaurarius Pape, cum sua familia associavit cadaver predictum. Capti fuerunt et ad castrum s. Angeli transportati medici dicti defuncti et quidam gibbosus qui ejus curam habere consueverat, et contra eos inquisitio facta; liberati postea fuerunt(1),
1. Telle est la lecon de tous les mss., sauf le 151 qui donne : « ... liberati fuerunt non parum post. »
cum essent immunes; quod mandantibus capi erat optime notum(2).
2. « ... el ducha di Bexaie, marito di madona Lugrecia, qual era marito, et ozi e morto, perche tratava di occider il ducha, quando andava nel zardim, con una balestra ; et il ducha Tha fato far per alcuni arzieri et allo fato taiar a pezi, fmo il la sua camera. E il ducha dice, esso morto suo cognato, dice havia scrito a' colonesi veniseno con zente, col qual havia praticha in castello, e taieriano li Orssini a pezi. » Sanuto, t. III, col. 671. Capello, qui avait envoye ces details a la Seigneurie, en vit bientot la faussete, car il ne les reproduit pas dans sa relation. Voy. plus haut, pag. 68, note 1.
Eadem die et hora vel quasi, D. Lucas de Dulcibus, camerarius Rmi. D. cardinalis s. Clementis, magister registri bullarum, mule sue insidens ante domum Dominici de Maximis, civis Romani, lethaliter fuit vulneratus et membrum abscissum a quodam Reatino cujus uxorem tenuerat in concubinam; portatus in domum predicti Dominici inde infra tres vel quatuor horas, vita functus; inde in sero latus ad ecclesiam b. Marie Transpontine, et in mane sequenti, mercurii 19 dicti mensis, ejus cadaver portatum ad ecclesiam b. Marie de Populo, associatum a familia predicti Rmi. D. cardinalis sui et magna alia comitiva. Requiescat in pace !
1500年12月25日(金)
Anno a nativitate Domini 1501, die veneris 25, mensis decembris, festo nativitatis Salvatoris nostri Jesu Christi, Rmus. D, cardinalis Neapolitanus celebravit missam solemnem in basilica s. Petri, Papa absente (1) :
1. « Da Roma di l'Oralor, di 26. Come el Pontifice el di di Nadal, non fo in capelia, o fosse per dubito, per non vi esser el ducha et le sue gente in Roma, e per le diferentie di colonesi e Orssini, et esser spirate la trevie et per esser venuti molti contadini colonesi li in Roma. Et il papa monstro esser amalato, Etiam, fe perche mal volentiera celebra; et disse la messa el cardinal di Napoli, e il vesporo el cardinal Rechanati... » Sanuto, t. III, col. 1247.
interfuerunt RRmi. DD. cardinales Ragusinensis, s. Clementis, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus, Alexandrinus, s. Crucis, Capuanus, Arborensis, Cusenlinus, Salernitanus, Caputaquensis , Mutinensis, Senensis, Cesarinus et Farnesius. Vultus Domini fuit ostensus in principio misse; et, missa finita, cardinales iverunt ad navem Salvatoris, ubi viderunt vultum Domini. Misse hujusmodi interfuit Gaudentius, comes in Meath (2),
2. Lecon du 5522,4, f. 173. v. et du 13737. f. 166. v. Meath, comte d'Irlande. Meosth, 11909, f. 77. Mathith, dans le Chigi; en blanc dans Eccard, col. 2126.
qui habuit locum in gradu solii Pape, non fuerunt publicate indulgentie quia Papa nullas concessit, ex eo quod non habuit tempus preascendendi ad palatium et eas a Papa petendi. Non fuit ex hoc ortum scandalum ; neminem enim audivi de hoc conqueri. Alia more solito.
1501年4月26日(月)
Feria secunda, 26 dicti mensis aprilis, in sero , hora tarda , venerunt ad Urbem nova quod capta esset civitas Faentina per concordiam cum domino Faentino factam ad hoc compulso, quod duo conestabiles sive capitanei gentium suarum proditorie secum agentes noluerunt pro eo pugnam subire ; addictam fuisse libertatem ipsi domino cum bonis suis et non servatam , qui ductus fuit Romam , et in castro s . Angeli detentus, quanquam etatis erat septemdecim annorum vel circiter idem dominus et pulcherrime persone et aspectus.
La défense de Faenza ľut des plus glorieuses et ne fut souillée par aucune trahison : (Voy . à l'app . n. 11 , la relation du commissaire florentin Aloysio de Stufa à la Seigneurie. ) Ce n'est qu'après avoir épuisé tous les moyens de résistance que la ville se décida à envoyer une députation au camp de César pour lui faire sa soumission, à la condition que la vie et les biens des habitants et de leur Seigneur seraient respectés . Ce traité fut signé le 25 avril , et le lendemain les Anciens juraient fidélité à César Borgia. ( Voy. Alvisi , p . 174 et doc . 29, et à l'app . n° 12 et 13 , les dépêches d’Aloysio de Stufa .) Au mépris de l'article 2 du traité qui accordait au jeune Astorre la liberté d'aller où bon lui semblerait, César l'envoya prisonnier à Rome, où il devait périr misérablement l'année suivante. Voy. Burchard, à la date du jeudi 9 juin 1502.
Circa secundam horam et mediam noctis , et etiam in mane , tracti sunt multi sclopeti in castro s . Angeli . Princeps Squillaci, frater ducis Valentini , et Carolus Ursinus equitaverunt per Urbem per magnam partem noctis , a mulla gente associati cum intorticiis et clamantes Duca , duca , Urso, Urso. Facti sunt multi ignes per Burgum .
1501年4月27日(火)
Die vero martis sequenti , proclamatum per Urbem quod fierent ubique ignes propter hujusmodi victoriam habitam . In quo sero pulsata est major campana Capitolii ; factus ignis in platea Capitolii; posite candele per fenestras palatiorum senatoris et conservatorum ; facti ignes ante domus cardinalium Montis Regalis, Capuani , Regiensis et multorum Romanorum , et in campo Flore, majores quam in festo apostolorum Petri el Pauli fieri consueverunt.
Le pape nomma son fils duc de Romagne et lui envoya la rose d'or. « ... La Sanctità del Papa ha mandato al Duca Valentinese il titolo di Duca di Romagnia con la berretta et spada et etiam li ha mandato la rosa di questo anno , quale il Papa non diè questa quarexima, ma riservossela in camera... » Lettre du 17 mai 1501 de Francesco Pepi à la Seigneurie. ( Clas. X, dist . 4 , blza 65 , a c. 176.)
1501年4月20日(火)
Anniversarius Urbis condite dies est 20 aprilis
Sic, dans tous les mss. , par erreur de Burchard ou des copistes : on sait en effet que la fondation de Rome eut lieu le 21 avril . Faisant allusion au premier anniversaire de la fondation de Rome qui avait été célébré sur le Quirinal le 20 avril 1483, Raphaël de Volterra déclare que cette solennité fut « le commencement de la destruction de Ja foi. » Raph. Volaterr , anthropol. , XXI, p. 492. Voy. aussi le diarium de Jacob de Volterra dans Muratori, Script . Rer. Ital . , t. XXIII, p. 144 : Infessura , col . 1163 ; Platina, vie de Paul II ; Tiraboschi, etc.
consuevit singulis annis a paetis Urbis celebrari ; quod, si recte memini, Pomponius Letus paeta laureatus, primus a paucis annis citra introduxit . Non fuit dicta die celebrata , quia comedia ordinata non potuit debite perfici et res pro ea necessarias parari ; propterea in diem dominicam, 2 mensis Maii , translata , qua R. P. D. Franciscus, episcopus Ferentinus, celebravit missam solemnem in altari majore ecclesie conventus b. Marie Araceli de sanctis Victore et Fortunato , martyribus , quorum festum cadem die 20 celebratur. Cantores Pape cantarunt missam. Interfuerunt gubernator Urbis qui stetit in choro fratrum, in superiori parte primus ; post eum , senator, prothonotarius , orator magni ducis Lithuanie, orator Florentinorum, conservatores camere Urbis et alii Romani qui continuarunt etiam in inferioribus sedibus et in plano ex opposito et alio choro ; in superioribus qui sederunt episcopi , usque ad viginti , vel circa ; in inferioribus , D. Bernardinus Gambara, subdiaconus apostolicus , quatuor auditores rote et alii curiales qui continuarunt etiam in plano, ad incensum et pacem (an cum osculo vel cum instrumento ?) , servari ordinem capelle nostre ; orationem post missam fecit quidam juvenis Romanus in veste sua quotidiana, valde laudabilem ; qui , missa finita accessit ad altare majus, ubi genuflexus dixit Pater Noster, vel quod magis placuit ; et absque petitione quia non videbatur hujusmodi orationem profano convenire, accessit oraturus ad pulpitum positum in capite lateris chori, in quo stabant prelati in oppositum gubernatoris . Finita oratione , pronunciavit officiales societatis litterarum . Inde ivimus ad palatium conservatorum, ubi invitati fecerunt prandium in quadam logia quadrangulari in qua parate fuerunt due mense longe , juxta duos muros, quorum duo capita conjungebantur ; una extendebat se illuc alia ita quod faceret triangulum. Caput erat versus aperturam sive fenestram logie , in qua sedit D. Franciscus Trochia, camerarius secretus Pape, in medio ; in capite, in angulo juxta murum gubernator Urbis : post eum senator, protonotarius, orator magni ducis Lithuanie , orator Florentinorum , D. Hieronymus Porcius episcopus Andriensis , D. Andreas de Valle , episcopus Cotroniensis, D. Franciscus episcopus Ferentinus , D. Johannes Sapieha , miles , orator archiepiscopi Chiomensis ( 1 ) ,
1. Sie, dans tous les mss. , autre forme de Kioviensis .
Achilles de Grassis , auditor, Marius Mellinus et Petrus Mattuccius, cancellarius Urbis , prior capitum regionum, ego , Camillus Benimbene, assessor senatoris , Jacobus de Amelio , quidam alius , in fine tres conservatores. Prandium fuit satis feriale et sine bono vino . Post prandium fuit recitata quedam comedia in curia palatii predicti, in tanta populi pressura , quod [propter] malum ordinem nemo poterat videre bene. Non fuerunt servata loca invitatis vel nobilibus, sed omnia in confuso ; propterea recessi ; nescio quo modo res ulterius acta fuerit .
1501年5月5日(水)
Feria quarta, 5 mensis maii , predicta in ecclesia b. Marie de
Populo habite sunt exequie bone memorie cardinalis s . Clementis
quas heri intimari feci per cedulam cursoribus Pape datam, hujusmodi tenoris :
་ « Intimetur ex parte RRmorum. DD . cardinalium Neapolitani
et Capuani, et aliorum executorum testamenti bone memorie cardinalis s . Clementis , singulis DD. cardinalibus ac familie SS.
D. N. Pape, oratoribus regum et principum ac prelatis romanam
curiam sequentibus et auditoribus rote , quod, crastina die, que
erit mercurii, 5 hujus mensis maii , circa horam vigesimam primam, fient exequie dicti Rmi . D. cardinalis s . Clementis, in ecclesia b. Marie de Populo . Rmus. D. cardinalis Capuanus faciel
officium et frater Petrus Hispanus, orationem . »
Castrum doloris positum fuit ad locum convenientem , circa medium ecclesie ; fuit longum palmorum triginta quatuor, largum
viginti duo, altum palmorum tredecim et supra columnas similiter
tredecim . Fuit bene dispositum, sed strictum ; non potuit ampliari
propter ecclesiam ; lectica alta palmorum quinque , longa sex, larga
octo . Posita fuerunt super portas ecclesie intortitia sex ; sub quolibet arcu, quorum sunt quatuor a quolibet latere ecclesie , posita
fuerunt intortitia sex ; sub arcubus juxta altare majus , hinc inde ,
sub quolibet intorticia octo ; non fuerunt accensa ; et retro altare ,
sub arcu , intorticia novem ; juxta castrum doloris duodecim hinc
et totidem illinc ; de quibus omnibus et aliis infrascriptis dedi
cedulam distributionis cere .
Ultra intortitia supradicta, numero...................... CM
Supra castrum doloris.......................................... IX
A capite et ad pedes castri.................................... II
Pro sepultura defuncti.......................................... II
Pro elevatione sacramenti in missis bassis.......... IV
Oraturo, intortitium.............................................. I
Sacriste Pape........................................................ I
Regenti cancellarie............................................... I
Custodi cancellarie............................................... I
Servientibus armorum.......................................... I
Omnia supradicta intorticia quatuor librarum pro quolibet.
Ejusdem facule................ XXV ) unius libre quelibet
Cantoribus Pape............... XXIV ) unius libre quelibet
Magistris ostiariis............ XVI ) unius libre quelibet
Cursoribus Pape............... XIX ) unius libre quelibet
Custodibus porte ferree.... I ) medie libre
Custodibus prime porte.... III ) medie libre
Custodibus horti secreti.... II ) medie libre
Cuilibet parafrenario SS . D. N. Pape et cardinalium..... III
Pro quolibet cardinali faculam unam medie libre , que possunt
dari decano eorum pro omnibus. Data ergo fuit die 29 aprilis
preteriti, in domo R. D. archiepiscopi Ragusini et eo presente ,
per me cedula aromatario tenoris sequentis :
Intortitia sex librarum pro altaribus , credentia et cardinalibus ,
numero XXVIII libre................................................................................ CLXVIII
facularum duarum librarum, numero ccc , libre............ DC
>> unius libre >> >> >> ........................................... CCC
>> medie libre numero D, >> .................................... CCL
>> quinque unciarum vel ultra >> MD, >> ................ C
Candele de xx pro libra , >> ........................... XXV
Et quod fierent centum arma in certis muris applicanda.
Dedi etiam cedulam preposito Lausanensi de his que ex sacristia Pape portanda erant populo.
Paramenta omnia pro celebrante diacono et subdiacono .
Pluvialia nigra tria et tres stole nigre .
Thuribulum cum navicula et cochleari .
Vas aque sancte cum aspersorio .
Candelabra argentea VII.
Libri missalis , evangelistarum et epistolarum .
Faldistorium cum suo pallio sive cooperta.
Ex domo defuncti quatuor scabella pro absolventibus.
Et quod pulpitum pro oraturo ponatur ad locum suum.
Una libra thuris pro thuribulo .
Et ordinavi quod familia defuncti in vestibus funebribus iret ad
ecclesiam, bini et bini , singuli sibi caudas deferentes ; digniores
primo, deinde alii quos cursores precederent et associarent, et
quod essent in ecclesia, hora vigesima prima. Ordinavi chorum
pro cardinalibus in cornu evangelii altaris , prout inferius designabo.
Omnibus ordinatis , incepta fuit missa circa horam duodecimam,
quam celebravit Rmus. D. cardinalis Capuanus. Interfuerunt
quatuordecim alii cardinales qui sederunt omnes, prout nominabuntur, in uno banco triangulari, et post ultimum, dispositus ;
Ulissiponensis, Beneventanus , s . Praxedis , Ursinus, Alexandrinus ,
s . Crucis, Agrigentinus , Cusentinus, Caputaquensis , Mutinensis ,
Senensis, Medices, s . Severini et Farnesius. Multi ex prelatis non
habuerunt candelas propter tumultum, ob quem non fuit aditus
ad capellam secundam, ad sinistram intrantis ecclesiam, in qua
cera conservabatur ; neque ministri altaris neque nos ceremoniarum habuimus , nec multi alii funestorum, honesti viri ; fuerunt
in ecclesia centum et quinquaginta unus et in domo remanserunt
circiter decem et novem necessitatibus providentes ; qui vero
interfuerunt sederunt inter secundum, tertium et quartum arcum
ecclesie ; primi duo arcus ecclesie fuerunt liberi et non impediti ,
et scamna que transversabant, de prima columna ad dextram
intrantis et intra hoc transversum, fuerunt posite quinque alie
linee scamnorum transversalium pro funestis. Frater Petrus, cum
finita missa orationem suam perfecisset , abstraxit violenter publice telam nigram cum armis defuncti pulpitum circumdantem
et eam secum deportavit ( 1 ) .
1. Voy. t. II , p . 354, note 1 .
Alia more solito . Pro majori intelligentia designavi in latere sequenti partem ecclesie ad hoc officium occupatam (2) .
2. On voit que Burchard avait dessiné le plan de l'intérieur de l'église.
1501年5月7日(金)
Feria sexta, 7 predicti mensis maii, in civitate Patavina obiit
Rmus. D. Cardinalis s . Marie in Porticu , cujus anima requiescat
in pace, amen. De quo venerunt certa nova ad Urbem ; tunc 10
ejusdem provisum fuit per SS. D. nostrum de archipresbyteratu
basilice s . Petri per obitum predicti cardinalis vacante Rmo. D.
cardinali Capuano qui accepit possessionem ejus , martis 11 maii
predicti . Veneris sequentis , 14 ejusdem mensis maii fuit consistorium secretum in quo Rmus. D. cardinalis Ulissiponensis , episcopus
Albanensis , fuit translatus ad Tusculanensem de Albanense per
obitum cardinalis s . Marie in Porticu , pastore carentem ; et cardianlis Beneventanus fuit pronunciatus episcopus cardinalis ecclesie Albanensis et consistorio finito , a RRmis. DD. cardinalibus
collegialiter more solito associatus ad domum suam, palatium s .
Marci . Equitavimus per Parionem. Interfuerunt undecim alii cardinales, videlicet s . Praxedis, Alexandrinus , s . Crucis, Arborensis ,
Cusentinus, Caputaquensis, Mutinensis , s . Severini , Farnesius ,
Senensis et Medices, inter quos medius equitavit Beneventanus ,
Alia more solito .
Idem cardinalis s . Marie in porticu dicitur fecisse testamentum
ex facultate per summos Pontifices sibi data vel concessa , legasse
valorem viginti quinque millia ducatorum vel circa ad pios usus,
medietatem residui bonorum suorum summo Pontifici seu Romane ecclesie et dominio Venetorum, in usum ( 1 )
1. In usum manque dans les mss . Chigi et 5522-4.
duntaxat contra
Turcas centum millia ducatorum ; et quod Papa scripsit dominio
predicto se revocasse facultatem testandi predicto cardinali defuncto concessam : propterea testamentum non valere et omnia
bona per defunctum relicta ad Sanctitatem suam pertinere ; propterea mandasse sub excommunicationis late sententie pena omnibus bona predicta detinentibus quod infra certum tempus Sanctitati sue consignarent bona ipsa . Quod secutum sit , nescio.
Credo tamen Papam in hujusmodi re nihil perdidisse .
Idem cardinalis defunctus cum alias haberet quemdam Anconitanum camerarium ad omnem voluntatem suam sibi servientem,
quem propterea singulariter diligebat, misit duo forzeria in quibus
inter alia erant viginti millia ducatorum largorum in auro Anconam, ad quoddam monasterium monialium in depositum seu
custodiam , ad finem quod in eventum obitus ipsius cardinalis ,
caderent predicto Anconitano camerario suo ; sed idem Anconitanus mortuus est ante cardinalem in servitio ejusdem cardinalis.
Nihilominus vel immemor hujusmodi pecunie , vel alias , de ea
non aliter disposuit ; Papa de hujusmodi forzeriis certior factus
misit pro eis Anconam et habuit ea cum pecuniis supradictis .
1501年5月18日(火)
Feria tertia , 18 dicti mensis maii , prime vespere s . Ivonis confessoris, advocati pauperum, R. P. D. Petrus episcopus Calmensis celebravit vesperas in ecclesia ejusdem sancti , hospitalis Britannorum ; RRmis. DD. s . Praxedis, Alexandrino, Cusentino , Caputaquense, Senense, s . Severini et Farnesio presentibus. Vocatus veni in tertio psalmo vesperorum et reperi omnia sine ordine . Celebrans paratus erat stola super rocchettum et desuper pluviali albo, chirolecis, annulo pontificali et mitra pretiosa , sedens in faldistorio posito in principio tribuni , facie altari versa, dextera populo et sinistra tribuno, et cardinalibus ibidem sedentibus . Versum caput cardinalium erat sub eodem tribuno ad sinistram celebrantis, et sequebantur omnes cardinales successive , prout sunt superius nominati . Nolui aliquid permutare vel perturbare, sed dimisi omnia sicut inveni ; debebat autem celebrans sedisse, facie tribuno et cardinalibus in ea sedentibus et renibus populo ac dextera altari versis , prout fit in ecclesia s . Marci in Urbe , cardinales fecisse duo capita, unum a cornu evangelii altaris a capite tribuni , versus ejus medium ; presbyteri et diaconi ab alio capite tribuni a cornu epistole , etiam versus medium tribuni . Vespere alias dicte sunt more solito .
1501年5月19日(水)
Mercurii sequentis, 19 dicti mensis, festo ejusdem sancti, episcopus celebravit missam solemnem in eadem ecclesia , absque
alicujus cardinalis presentia, presentibus D. episcopo Trecorense ,
oratore regis Francie qui stetit a cornu evangelii a choro inferiori
et, post eum , videlicet circa, alii curiales et, in ejus opposito ,
videlicet a cornu epistole , archiepiscopo Ragusino, et Cortonense ,
Volaterrano et Castelli Maris episcopis et electo Caballicense . Festum hujus sancti non fuit hodie per conservatores et advocatos
in basilica s . Petri celebratum sed in aliam diem translatum ,
ejusdem auditoribus et advocatis allegantibus cardinales non
debere his diebus equitare , et hodie essent vespere papales,
ergo, etc. Sed non erat conveniens hec translatio, nec auditorum
et advocatorum allegatio , cum cardinales in die jovis sancta ,
veneris sancta , festo omnium Sanctorum, et vigilia Nativitatis
Dominice, quando venit in dominica, et alias quando occurrit,
equitent bis ad palatium.
Eadem die, vigilia Ascensionis Domini , fuerunt vespere solemnes in capella majore palatii , Papa presente, quibus etiam cum
aliis oratoribus interfuerunt magnificus D. Johannes Coviez , miles , magister requestarum et orator Illmi . Philippi , archiducis
Austrie, Burgundie , et, ducis qui precessit extunc, et proxime ac
aliis sequentibus diebus et temporibus, quamdiu fuit in Urbe,
oratorem Venetorum, qui se non opposuit vel aliquod minimum
verbum contradixit.
1501年5月20日(木)
Jovis sequentis, 20 maii , festo Ascensionis, Rmus. D. cardinalis s. Crucis celebravit missam solemnem in eadem predicta capella , Papa presente, et non fuit sermo quia Papa noluit ; facta celebratione sacramenti , Papa commisit nunciari canonicis basilice s . Petri, quod ostenderent populo Vultum Domini, quod factum est. Missa finita , Papa descendit ad locum publice benedictionis el benedixit populo , more solito , cardinalibus in eorum cappis et prelatis sibi assistentibus. Medices pronunciavit populo indulgentias latine , et s . Severini in vulgari.
1501年5月27日(木)
Feria quinta 27 mensis maii predicti, proclamatum et bannitum fuit publice per Urbem, quod, dominica Pentecostes proxima, Papa veniret ad basilicam s . Petri ad missam processionaliter, et post ostendetur vultus Domini et ferrum lancee Christi
et Papa dabit solemnem benedictionem in loco solito et plenariam
indulgentiam interessentibus processioni que die lune Pentecostes
fieri solet ad sanctum Spiritum ; et concessit eamdem indulgentiam euntibus cum processione dicta die Pentecostes de s.
Petro ad s . Spiritum quam consecuti fuissent alias more solito
processionem hujusmodi sequendo ; quodque in eadem missa
publicabitur fedus initum inter Papam et regem Ungarie et dominum Venetorum contra Turcas , et quod in sero illius diei
debeant fieri per Urbem ignes et per turres luminaria in signum
gaudii et letitie .
His diebus , fratres predicatorum celebraverunt capitulum
generale Rome in conventu Minerve pro electione novi magistri
in locum defuncti , et electus est frater Vincentius de Castro
Novo, Rmo. D. cardinali Neapolitano, protectore dicti ordinis,
sic volente et ordinante. Sabbato, vigilia Pentecostes, 29 dicti
mensis maii , mutatio capparum , fuerunt vespere solemnes in
capella majore palatii , Papa presente , quem cum in camera papagalli paramenta reciperet, interrogavi quid die crastina fieri
statuisset, dignaretur mihi significare , ut possem Sanctitati sue
pro voluntate servire ; respondit mihi esse ordinandam processionem a camera paramenti ad basilicam s . Petri et quod essem
cum cardinali Senensi, et cum eo concluderem singula, et post
vesperas Sanctitati referrem. Fui cum D. Senense de hac re
locutus , interim quod iremus ad capellam et concordaremus
quod processio fieret in paramentis rubeis a camera paramenti
ad altare majus basilice s. Petri , ubi, depositis paramentis, cardinales facerent reverentiam solitam, diceretur missa et fierent
alia prout Sanctitas sua ordinaret. Retuli hoc Sanctitati sue,
cum orasset in faldistorio, que mihi respondit cardinales debere
facere reverentiam in paramentis et tam ipsos quam prelatos, per
totam missam stare paratos : replicavi Sanctitati sue id nullo
modo nec misse nec actui convenire, nisi Sanctitate sua personaliter celebrante. Facta per cardinales pro vesperis reverentia ,
Sanctitas sua vocavit me et dixit quod in die cene Domini, ubi
ipse non celebraret, cardinales fecerant ei reverentiam in paramentis. Respondi id fieri quia sibi prius non esset facta reverentia
et in principio illius singularis actus in publico , in quo conveniret
cardinales et prelatos paratos sibi assistere, et simul cum eo
anathematizare , et quod in paramentis in missa cardinalibus et
prelatis conveniret locum, Sanctitate sua celebrante , non alio .
Recessi iterum a Sanctitate sua , que rem maturius consideravit ;
et cum ad hymnum descendisset ad faldistorium, dixit mihi me
bene dixisse et vesperis finitis conclusit mecum quod in mane
crastino fieret processio ad altare majus basilice s . Petri in paramentis, quibus ibidem depositis , fieret reverentia per cardinales
in cappis more solito et quod , Sanctitate sua in dicta basilica
existente, processio cleri veniret usque ad cancellum altaris majoris , inde diverteret per Vaticanum et iret ad s. Spiritum, ordine
dato. Rmus. D. cardinalis Senensis processiones dixit aliquando
factas esse per altare majus ; respondi non meo tempore et me
nunquam vidisse , nisi in die s . Marci, in illius ecclesia . Papa
approbavit dictum meum, subjungens etiam se nunquam vidisse
processionem venire ad altare majus dicte basilice , Papa presente . Omnia in his vesperis acta sunt more solito.
1501年5月30日(日)
Dominica Pentecostes , 30 maii , Papa venit ad basilicam s.
Petri processionaliter sub baldachino cum thiara extra cancellum,
omnes prelati deposuerunt paramenta et acceperunt cappas ; idem
fecerunt cardinales in locis suis , facta confessione per Papam cum
celebrante ; Papa ascendit solium et facta est ei reverentia per
cardinales in cappis , more solito ; Rmus. D. cardinalis s . Praxedis
missam celebravit ; et licet Papa heri sero ordinasset processionem
cleri debere extra cancellum preterire , tamen quia hoc mane cardinalis Neapolitanus dixerat Pape quod tempore electionis ejusdem
magistri ordinis Predicatorum et alterius cujuscumque ordinis
Minorum, vivente Sixto Papa quarto, processionem ordinis cum
generali magistro electo intrasse ad altare majus, Papa admisit
quod etiam hoc mane sic fieret . Incepta igitur epistola , processio
aliorum qui ordinem predictum antecedunt, pertransiverat cancellum et diverterat per Vaticanum , viam suam ; et processio
dictorum fratrum intravit cancellum et circuit altare majus pertranseundo inter cardinalem celebrantem et alios episcopos et
presbyteros cardinales ; exibant portam lateralem versus Vaticanum . Multi ex fratribus inter altare et Papam prosternebant se in
terram versus Papam et more Turcarum osculabantur terram ;
quod cum non convenire mihi videretur, prohibui ne ceteri id
facerent ; Pape displicuit hujusmodi mea prohibitio et voluit quod
permitterem eos terram deosculari , quod feci . Magister generalis
electus cum pluribus fratribus provincialibus sui ordinis ascendit
ad Pontificem , et cum eis cardinalis Neapolitanus rem gestam
Pape commendans, omnes illi fratres osculati sunt pedem Pape ;
deinde secuti processionem suam, residuum processionis post
magistrum ordinis predicti non intravit cancellum sed ab extra
divertit ad Vaticanum. Non fuit sermo ordinarius in missa propter
processionem, sed ea finita, antequam Papa daret benedictionem,
cardinalis s . Praxedis celebrans, depositis apud faldistorium paramentis sacris , accepit cappam et venit ad locum suum inter alios
cardinales .
Interim R. D. Petrus de Vicentia, auditor camere et episcopus
Cesenatensis accepit pluviale rubeum et mitram simplicem intra
cancellum ac illius portam, et altare ascendit ad Papam et osculatus est genua illius , et , omissa petitione benedictionis, petiit
indulgentias et Papa concessit interessentibus et plenarias ; quibus
habitis , descendit ad pulpitum predictum et fecit orationem denunciatoriam federis inter Papam, regem Ungarie et dominium
Venetorum initi contra Turcas , et non venit ad specificationem
capitulorum, nec lecta sunt capitula. Finita oratione , pronunciavit
sine mora indulgentias habitas a Papa, qui adstatim stans in solio
sine mitra incepit intelligibili voce Te Deum laudamus quod
cantores prosecuti sunt ad finem . Quo finito , Papa adhuc in solio.
stans dixit Pater noster et versiculos ac duas orationes que habentur in ceremoniali in publicatione federis initi contra infideles ( 1 ) ;
1. « Eadem confirmat Petrus Delphinus in litteris ad abbatem s . Jucundæ missis . Pet. Del. , 1. VI, ep . LXXIX . » Raynaldi, t. XXX, p. 334. Sur cette alliance entre le pape, le roi de Hongrie et la Seigneurie de Venise contre les Turcs , voy. Sanuto, t . IV, col . 41 .
quibus dictis , dedit benedictionem populo more solito, descendit, et facta oratione ante altare , accepit thiaram, exivit cancellum , vidit ferrum lancee Christi, deinde vultum ipsius Domini et rediit ad palatium more consueto . In sero pulsata est campana major Capitolii , et facti per Urbem ignes. Proclamatum sive bannitum fuit de mandato SS . D. N. Pape publice per Urbem, die jovis 3 seu veneris 4 mensis junii , quod omnes banditi seu proscripti per homicidia vel furta aut quecumque alia delicta possent libere et impune ad Urbem venire .
1501年6月5日(土)
Sabbato , 5 mensis junii , vigilia Trinitatis , fuerunt vespere papales in capella majore palatii , Papa presente . Circa horam quartam noctis sequentis, gubernator Urbis cum gente sua intravit monasterium... ( 2)
2. Le nom du monastère est en blanc dans tous les mss .
de mandato Pape cui a quodam significatum fuerat duodecim apostolos argenteos inauratos et multa alia bona Rmi. D. Cardinalis Ascanii conservari in monasterio predicto , prout Pape fuerat nunciatum, et tanta, quod ab illa hora usque ad octavam horam noctis caretterii non cessarunt bona hujuscemodi de monasterio portare ad palatium Pape . Dominica sequenti , festo Trinitatis , fuit missa solemnis in capella supradicta quam celebravit Rmus. D. cardinalis Arborensis , Papa presente ; sermonem fecit quidam Franciscus Calaritanus , dicti Rmi. D. cardinalis consanguineus. Interrogavi Papam ante missam de via et hora pro festo processionis corporis Christi officialibus intimandis, qui mihi dixit de hora decima, et quod dicerem cardinalibus quod ornarent more solito stratam pannis , via recta usque ad oppositum domus cardinalis s . Clementis , et per transversum ad eam, et inde circa Viam sanctam usque ad basilicam s . Petri , quod et feci . Omnia in hac missa observata sunt more solito .
1501年6月6日(日)
Eadem dominica, dictum fuit per Urbem pacem esse conclusam inter regem Francorum et regem Hispaniarum et quod regi Hispaniarum deberet cedere dominium Calabrie et Apulie ac civitatum Florentinorum , Januentium ( 1 ) , etc...
1. Il avait été décidé entre les rois de France et d'Espagne que ce traité de partage demeurerait secret jusqu'à ce que l'armée que Louis s destinait à cette expédition fût arrivée à Rome. On ne manqua pas de part et d'autre, pour expliquer ce partage, de mettre en avant l'intérêt de la chrétienté et la protection de l'Italie contre les attaques des Turcs . Ce traité ne laissa pas d'effrayer le pape qui craignait qu'il ne fût en réalité dirigé contre lui . Voy. Guicciardini , liv. V : « ... Questa mattina il Papa in consistorio ha publicato esser facta legha infra il Re Christianissimo , quel d'Hispagna et S. Sanctità , affermando essere per contro al Turcho et ad salute et benefitio della Christianità , et per la impresa di Napoli et utile d'Italia , ornando la causa sua con ringratiare Dio che due cotali re si sieno excitati et habbino voluto S. Santà con loro in questa conjunctione... et cerchando il judicio dei Cardinali singulatim, tucti dixono come lui et etiam quello di Napoli che fu il primo, .. Non si vede nel Papa molta contentezza, en manco nei suoi continui proximi et fidati . Et del continuo fa provisioni et il nome è per la sua persona et custodia propria... ex Urbe , die VIJ Junii MDI. Franciscus de Pepis , doctor, orator. » ( Clas . X, dist . 4 , filza 65, a c. 270.) « ... Il Papa adtende ad fortificare il Castello quanto può, et infra dua o tre di mecterà tucti e mantelleti ad le difese, et havvi tirato artigleria più non vi era : et chosi anchora ad furia facto fare palle, et hier sera l'altra fece fare la mostra della sua ghuardia che non è pocha, et ogni cosa sua tende ad dimonstratione di paura... ex Urbe, die XIJ Junii MDI. F. de Pepis, doctor. Orator » . ( Id. a c . 276. )
1. Le pape et son fils luttaient de magnificence pour recevoir la députation ferraraise qui venait chercher Lucrèce Borgia, au nom de son nouvel époux. « ...Et ognuno la intende a proposito et fare danari per le spese grandi che ne occorre tucto di che e cosa inaudita quello si ordina fare qui in queste feste; et per una minore si fanno li Staffieri del Duca le scarpe di Broccato d'oro, et cosi li Palafrenieri del Papa : et Lui et il duca gareggiano in fare cose piu magne, più nove et più da spesa. Et, che è peggio, qualunque lauda et commenda o per trarne, o per paura. Et patirebbe molto peggio et piu... Rome, xvj decembris MDI. Servitor Franciscus de Pepis, doctor. » (Arch, Florent. Glas, X, dist. ii, filza 51, a c. 275.)
1501年12月23日(木)
Feria quinta, 23 predicti mensis, SS. D. N. nunciare fecit RRmo.
DD. cardinali Estensi ad Urbem venienti, quod, hodie, hora
decima octava, deberet esse cum omni comitiva sua ad introitum
paratus, et ipse expectare extra pontem Milvium, super muriculum prope turrim ponti proximiorem, quod fecit idem cardinalis,
Omnes cardinales venerunt extra portam de Populo, ubi postquam in mulis ad unam integram horam vel circa expectarunt,
intrarunt portam et descendentes ex mulis intrarunt ecclesiam de Populo in qua expectarunt per unam aliam horam vel circa.
Interim venit gubernator Urbis et ordinavit salmas cardinalis
venientis et ejus familiam, ut procederent, quod fecerunt circa
horam vigesimam secundam. Intravimus seu pertransivimus pontem Milvium, ubi extra pontem versus Urbem
R. D. Hieronymus Porcius, Andriensis, et Andreas de Valle Cotronensis episcopi,
canonici s. Petri, nomine capituli ejusdem basilice cujus cardinalis est archipresbyter, receperunt ipsum cardinalem. Ante eos
receperant eum, etiam intra seu citra pontem, versus Urbem,
episcopus Segoviensis, magister domus, cum familia Montis Regalis, nomine ejusdem cardinalis infirmi. Idem fecerunt successive familia RRmorum. DD. cardinalium Recanatensis, Ulissiponensis et s. Angeli. Non longe ab eodem ponte, gubernator Urbis
cum senatore et conservatoribus camere Urbis similiter receperunt cardinalem venientem, et post eos arcliiepiscopus Ragusinus,
regens cancellarie cum protonotariis participantibus et abbreviatoribus de parco majori ; tum D. Alexander de Ruccabellis, vice
rescribendarius, cum scriptoribus apostolicis separatim a regente
et illis de parco majore, post eos quinque auditores rote, videlicet
D. Petrus de accolytis decanus, Achilles de Grassis, Antonius de
Monte et Johannes Vanulius, et cum eis D. Burgundus Leolus,
advocatus consistorialis, qui cardinali venienti reverentiam facientes nihil dixerunt. Tandem prope vineam cardinalis Senensis
venit dux Valentinus cum magna pompa, equestribus circiter
ducentis cum suo conestabili equestre eos precedentibus, et pedestribus stafferiis, allabardis cum una divisa nova vestitis circiter
centum, tibicinis sexdecim, et ibi accepit cardinalem. Cum se
mutuo viderunt, ad tractum lapidis, detexerunt capita et approximati se mutuo sunt osculati. Dux equitavit ad sinistram, cardinalis ad dexteram ; cum duce venerunt omnes referendarii et prelati palatii numero viginti vel circa, cubicularii et scutiferi Pape,
et orator laicus regis Francie et orator regis Hispanie ; cum cardinale autem venerunt duo fratres sui germani, Ferdinandus et
Sigismundus, duo episcopi et unus protonotarius et quidam consiliarius ducis Ferrarie. Ordinavimus igitur ex speciali mandato Pape,
socio meo idreferente, introitum hujusmodi, a retro, hoc modo.
Post cardinalem et ducem, equitarunt duo fratres simul, post
eos oratores predicti regis Francie a dextris, et regis Hispanie a
sinistris ; episcopus Andriensis qui cum cardinale Estense venerat,
a dextris et gubernator Urbis, a sinistris ; episcopus Comacliensis,
qui etiam cum eadem cardinali venerat, a dexteris, et episcopus Wigorniensis, orator regis Anglie a sinistris ; Franciscus Niger,
protonotarius, qui cum eodem cardinale venerat, a dextris, et
orator Philippi archiducis Austrie a sinistris ; quidam consiliarius
ducis Ferrariensis qui etiam, ut prefertur, venerat, a dexteris, et
orator Venetorum a sinistris primi palatini prelati, et post eos
prelati palatini, et alii, bini et bini, suo ordine.
Extra portam de Populo erant decem et novem cardinales
introitum ejusmodi expectantes, omnes in uno latere ; primus fuit
Neapolitanus, stans in capite versus venientem ad sinistram
intrantis portam cardinalis Estensis, dimisso duce, qui se firmavit
ac sic ad Neapolitanum, capite detecto, porrexit manum dexteram
et se mutuo sunt deosculati. Idem factum est per eum cum
singulis aliis, more solito. Facta hujusmodi receptione, processerunt
cardinales hoc ordine. Neapolitanus a dexteris, Beneventanus a
sinistris ; deinde s. Praxedis et Ursinus, Alexandrinus et s. Crucis,
Agrigentinus et Grimanus, Arborensis et Cusentinus, Salernitanus
et Caputaquensis, Mutinensis medius inter Senensem et Medices,
s. Severini et Cesarinus, Farnesius et Borgia. Post hos
conestabilis stafferiorum ducis equester, quem sequuti pedites ducis,
cum allabardis centum vel circa, et illos dux cum cardinale Estensi ; et alii ut supra ordinati tubicines sexdecim ducis, et alii
quatuor cardinalium, Estensis et fratrum suorum, et fistulatores
sex vel circa, equitaverunt ante nostros servientes armorum
quorum erant viginti vel circa, et equitabant in locis suis, immediate
ante cardinales ; non cessarunt continue sonare usque ad
palatium. Equitavimus ad s. Mariam in Via Lata per domum de
Maximis ad campum Flore, inde recta via ad palatium. Cum essemus
in ponte s. Angeli, emisse sunt bombarde ex omnibus turribus
cum magno strepitu et sonitu. In platea s. Petri, ante ascensum,
ad portam palatii, ad sinistram intrantis, firmavit se cardinalis Neapolitanus et cum eo omnes alii cardinales, quibus omnibus et
singulis cardinalis Estensis egit gratias, more solito. Neapolitanus
fecit caput versus portam palatii, peractis gratiis. Cardinales Romam venire volentes recesserunt versus Urbem. Alii intrarunt
palatium ordine, quo usque illuc equitaverunt, et post eos dux cum
cardinale Estense. Ego recessi cum cardinalibus ; quid secutum
sit nescio. Inter cardinales supradictos, Neapolitanus,
Beneventanus, Ursinus, s. Crucis, Senensis, Medices, s. Severini,
habuerunt cappas violaceas ; alii omnes de rosato ; quomodo fuerunt
hospitate he gentes, vide infra(1).
1. A la relation précise mais une peu sèche de Burchard, il convient de joindre le
sommaire d'une lettre écrlte de Rome sur cette entrée, la plus magnifique et la plus
brillante de tout le pontificat d'Alexandre VI. « Come hessendo alozato el cardinal
(di Ferara) con la compagnia, a uno castelo dil papa, nominato Monte Rosso, lontan
di Roma 15 miglia, al pontifice mandò uno trombeta el cardinal, dimapdando per qual
porta voleva sua santità, che se intrasse in Roma. Li mandò a dir venisse per la
porta di Santa Maria dil Populo, che cussì hera l'ordine dato. E cussì, ritornato el
trombeta, l'altra matina si meseno in camino, fo a dì
27 dezembrio, et pian piano
arivono a uno ponte, si chiama Ponte Mole, mia do lontan di Roma, et lì se afirmono,
perchè cussì era l'hordine, et lì disnono. Et a hore 20 sentino trombe, tamburi, pifari
e altri instrumenti assai, con una bela brigata. Questi era lo governador di Roma, lo
senator e lo barisello con assa' gente a cavallo e pedoni, zercha 2000; erano quelli a
cavallo; e, siando dismontati, fatosi ciera, montono tutti a cavalo. E il senator si
acompagnò col cardinal, el governator con tre fioli del ducha di Ferara, e passo
cavalchavano ; e vene el ducha Valentino con una bellissima compagnia, da zercha 4000, da
cavalo e da piedi. E prima vestiti a una foza, e sutte le arme a una foza, da poi
vegniva li cavali lizieri, a do a do, vestiti pur a una foza, e drieto li era altratanti
quanti dinanzi. EI ducha jera in mezo di le zente, zoè do a milia davanti et do milia
da driedo. El ducha era sopra una cavalla grasissima e bella, pareva havesse alle,
vestito richa e superbamente ; e fo stimato le vestimente e il fornimento di ditta cavala
ducali X milia, perchè non si vedeva altro se non oro, perle e altre zoie. E, arivato a
li nostri, dismontò da cavalo, e cussì fece el cardinal e il resto, e li se abrazono. Po
montono a cavalo; el ducha si acompagnò col cardinal e li soi baroni con li altri, e si
aviono a la porta nominata di sopra, dove li era 19 cardinali che li aspetavano, e con
molte cerimonie se abrazono; e non era cardinal che non avesse 200 cavali per uno,
vestiti sumptuosamente. Da poi fate le cerimonie, che durono più di due hore, se
aviono per Campo di Fior, e veneno a referir a Castel Santo Anzolo; e fu trato tante
bbmbarde che non se podeva odir e li cavalli erano spaventati, che non voleva intrar
sopra el ponte, ma pur passono e arivono al palazo dil papa. E, montati su le schale,
arivati a la camera dil papa e in la segonda camera, soa santità ussi fuora con 12
cardinali, et abrazoe el cardinal di Ferara, don Ferante, don Sigismondo, lo vescovo de
Ari e li altri da conto, e li acetono con gran alegreza e festa. Da poi andono a visitar
madona Lugrecia, la sposa di don Alfonxo, al suo palazo, qual li fece una colazione
belissima, e poi e la donò molti presenti a li nostri, zoè taze, pironi, bazili, bronzini
d'arzento, zoie assai, etc.
« Da poi tornono al palazo dil papa, dove era aparechiato lo alozamento, per il
cardinal e don Ferante e lo vescovo d'Ari, li altri alozorno a Belveder, in el palazo, e
fatoli le spese con gran abondantia e assaissimi confeti. Sonno ben visti da tutta la
corte; e non sano quando dieno partir; ma si dice si partiranò el dì de anno nuovo,
e farano la via di la Marcha, etc. Scrita per Zuan Batista Scabalino, etc. » Sanuto,
t. IV, col. 195-6. Sur ce quatrième mariage de la fille du pape avec Alfonse d'Este,
voy. Gregorovius, Lucrèce Borgia, t. I, chap. xix-xxii, et les documents y relatifs,
t. II, n° 31-40. L'orateur florentin, après avoir rapporté l'entrée pompeuse des
ambassadeurs ferrarais, et la réception que leur fit le pape dans la chambre du Papegai,
ajoute : «... et chi ha observato il Papa, non li pare sià di bono animo come doverria
in una festa et bonaccia come e questa, e crede nasca che le nuove di Francia non li
piaccino molto, come Id liberatione di Monsign. Ascanio, benche sua Sanctita dica
che non e vero, ma che ha chiesto di gratia al Re di potere andare ad visitare l'Archiduca... Rome,
xxiiij dedembris MCCCCCJ, Franciscus Cappellus. » (Clas, X, dist. 2, filza 51, a c. 250.)
1501年12月24日(金)
Feria sexta, 24 decembris, vigilia nativitatis D. N. Jesu Christi, proclamatum fuit per Urbem ad sonum tibicinarum quod die crastina ostenderetur Vultus Domini et Papa esset daturus plenarias indulgentias. Fuerunt vespere papales solemnes in basilica s. Petri, in paramentis. Cardinalis Recanatensis fuit assistens, quia Neapolitanus non interfuit. Primum autem hymnum et antiphonam ad magnificat intonavit Papa, secundum cardinalis Medices, tertium cardinalis Recanatensis, quartum s. Praxedis, quintum s. Severini ; alia more solito. In matutinis Papa non fuit, nec ego ; cardinalis Cusentinus fecit officium ; interfuerunt sex alii cardinales, videlicet Arborensis, Mutinensis, Estensis, Cesarinus, Farnesius et Borgia ; D. Honofrius Cole, subdiaconus capelle, dixit secundam missam.
1501年12月25日(土)
Anno a nativitate Domini MCII, die sabbati, 25 decembris,
festo nativitatis Salvatoris D. N. J. Christi, Sanctitas D. nostri
venit processionaliter ad basilicam s. Petri in qua celebravit mis
sam solemnem. Cardinalis Neapolitanus fuit assistens; Senensis
dixit epistolam latinam et Lucentius de Cosciariis epistolam grecam, si recte memini, D. Alexius, episcopus Gallipolitanus, evangelium grecum. D. Ferdinandus Ponzettus, clericus camere,
portavit ensem eundo et redeundo ante acolytos, thuriferario ac
ceroferariis ante crucem incedentibus. Primam aquam manibus
Pape dedit orator regis Hispaniarum, secundam D. Sigismundus,
frater cardinalis Estensis, tertiam D. Ferdinandus, frater ejusdem, quartam dux Valentinus.
Heri, ante horam vesperorum, SS. D. noster commisit dari
locum in primo gradu solii Ferdinando, et in proximo sequenti
D. Sigismundo, fratribus cardinalis Estensis et voluit eos incensari et eis dari pacem ante assistentes et alios prelatos ; quod et factum est.
D. Annibal Bentivolus, Nicolaus de Corrigia et filius suus et plures alii usque ad numerum sex vel circa habuerunt locum
usque ad inferiorem gradum solii Pape ante senatorem et conservatores Urbis, de expresso mandato Pape. Dicto evaiigelio,
socius meus dedit locum D. Nicolao, episcopo Adrieiisi, qui cum
Rmo. D. cardinale Estensi ad Urbem venit inter alios assistentes,
de mandato Sanctitatis sue. Finita missa, cardinalis Neapolitanus
noluit publicare plenarias indulgentias, sed D. Senensis publicavit eas : alia more solito.
1502年2月18日(金)
Feria sexta, 18 februarii predicti, Papa, facto prandio, equitavit Cerveterem (1), quem sequuti sunt dux et omnes cardinales et alii predicti, et pernoctavit ibi et omnes, Papa in arce, alii hinc et inde.
1. Le mss. de Florence donne à tort, Civitatem veterem, après avoir donné précédemment Velletri où le duc de Valentinois s'était arrêté. Burchard dit d'ailleurs que le pape et sa suite ne prirent la mer que pour se rendre de Corneto à Piombino. Dans la dépêche qu'il adressait ce même jour à la Seigneurie de Florence, Cappello indique pourtant Cività-Vecchia comme première étape du pape. «... Il Papa sarà stasera ad Civita-Vecchia : domani andrà a Corneto doue vuole domenica mattina la messa : et perchè il tempo è stato molto brusco et contrario, le galee non sono uscite di fiume et si stima il Papa et il duca non se ne potranno servire : et così volendo andare più avanti, saranno constrecti andare per terra. Et si stima non saranno, prima che venerdì che viene, ad Piombino. Dove, per havere portato secoil baldacchino di brocchato d'oro fatto di nuovo, si crede S. Sanctità enterrà (sic) con pompa et honoratamente. » (Clas. X, dist. 2 filza 50, a c. 86.)
1502年2月19日(土)
Sabbato, peracto prandio, Papa equitavit Cornetani, et cum eo
dux, cardinales et omnes alii supradicti. Papa hospitatus est in
palatio patriarche, quidam cum eo, et alii hinc et inde; permansit
ibidem in diem sequentem, adprandium peractum.
Dominica secunda quadragesime, 20 dicti mensis februarii,
[altare] paratum fuit solemniter cum quatuor apostolis (1), candelabris argenteis, in aula seu camera paramenti palatii patriarche
supradicto in quo Papa erat hospitatus ubi D. Bernardinus Gutterii, magister ceremoniarum, socius meus, celebravit missam
publicam in cantu, ministrantibus sibi diacono et subdiacono
capelle in paramentis violaceis de broccato, cui Papa interfuit in
rochetto et cardinales duo, \idelicet s. Praxedis et Ursinus, priores
popuh Cornetani et alii qui volebant.
Rome autem, in capella majore palatii, celebravit missam pubhcam R. P. D. Johannes, archiepiscopus Ragusinus, assistens
Pape : sermonem fecit procurator ejusdem ordinis. Interfuerunt
quatuordecim cardinales hujusmodi officio, videlicet : Neapolitanus, Recanatensis, Beneventanus, Alexandrinus, s. Crucis, Agrigentinus, Grimanus, Arborensis, Salernitanus, Caputaquensis,
Mutinensis, Medices, Cesarinus et Farnesius. Missa et sermo
hujusmodi fuerunt intimati per cursores heri, ex parte SS. D. N<
pape,-more solito, ex commissione Rmi. D. cardinalis Mutinensis.
quia Papa, ante recessum, sic fieri debere voluit etmandavit.
Eadem die, in Corneto, Papa commisit Bernardino, socio meo
predicto , quod celeri equitatu veniret Plumbinum cum famiha
Sanctitatis sue, pro quibus ipsi D. Bernardino de pecuniis providit
pro illorum expensis. Recessit igitur D. Bernardinus, eadem die,
de Corneto, et cum eo familia Pape ; equestres numero centum el
indique pourtant Civita-Vecchia comme premiere etape du pape. «... II Papa sara stasera ad Civita-Veccliia : domani andra a Corneto doue vuole domenica mattina
la messa : et perche il tempo e stato molto brusco et contrario, le galee non sono
uscite di fiume et si stima il Papa et il duca non se ne potranno servire : et cosi volendo andare piu avanti, saranno constrecti andare per terra. Et si stima non saranno,
prima che venerdi che viene, ad Piombino. Dove, per havere portato secoil baldacchino
di brocchiato d'oro fatto di nuovo, si crede S. Sanctita enterra (sic) con pompa et honoratamente. » (Clas. X, dist. 2 filza 50, a c. 86.)
^ 1. Le hvre des quatre evangiles, le Nouveau Testament.
T. nr. / — - 13
194 JOHANNIS BURCHARDI, [F6vrier 1502]
viginti novem equitarimt, cum quibus venit Plumbinum, jovis 24
februarii, circa horam vesperarum, et parum ante eum, Rmus.
D. cardinalis Cusentinus cum familia sua, personis circiter triginta. Eadem die dominica, post horam vesperarum, Papa et cum eo
quinque cardinales, videlicet s. Praxedis, Ursinus, s. Severini,
Estensis, et Borgia intraverunt unam galeam, perventuri Plumbinum, quo venerunt lune 21 februarii, circa meridiem : cum Papa,
in galea, fuerunt centum vel circa.
Feria sexta, 25 februarii predicti, SS. D. noster cum sex cardinalibus supradictis et duce, intravit galeam, et transfretavit ad
insulam Elbe ubi mansit usque ad sabbatum, 26 februarii, quo in
sero rediit Plumbinum.
Dominica, 27 predicti mensis, paratum fuit altare majus in
ecclesia conventus s. Augustini, cum quatuor apostolis et cruce
pretiosa ubi Rmus. D. cardinalis Cusentinus, paratus paramentis
violaceis pretiosis, ministrantibus sibi diacono et subdiacono
capelle nostre, more solito celebravit missam, cui SS. D. noster,
paratus paramentis consuetis et pluviali et mitra pretiosis, interfuit cum quinque aliis cardinalibus supradictis quorum tres, videlicet s. Severini a dextris et Estensis a sinistris ac s. Praxedis,
tanquam presbyteri cardinales astiterunt sibi ; ahi duo, videlicet
Ursinus, Borgia et dux sederunt in banco ordinato. Omnes cardinales interfuerunt in suis cappis : in qua missa, prout socius meus
mihi retulit, omnia fuerunt more solito.
Rome autem, eadem dominica, R. P. D. Ferdinandus, episcopus Balneoregiensis pro R. D. Henrico Bruno, archiepiscopo Tarentino assistente, celebravit missam publicam, in capella majore
palatii : sermonem fecitprocurator ordinis heremitarum s. Augustini, brevem et bonum. Interfuerunt quindecim cardinales, videlicet : Neapolitanus, Recanatensis, Beneventanus, Alexandrinus,
s. Crucis, Agrigentinus , Grimanus, Arborensis, Salernitanus ,
Caputaquensis, Capuanus, Mutinensis, Senensis, Medices et Cesarinus. Missa et sermo hujusmodi fuerunt intimata de mandato
Pape, prout superius.
Feria secunda, ultima mensis februarii, SS- D. noster remisit
familiam suam et equttaturas numero centum vel circa^ quibus
LMarsl502] RERQM URBANARUM COMMENTARII. 195
prefecit episcopum Narniensem versus Cornetum quo venerunt,
die veneris 4 mensis martii predicti.
Die martis, 1 mensis martii, in mane, SS. D. noster intravit
galeam et cum eo sex cardinales et sacrista et residuum et familie
Sanctitatis sue et cardinalium predictorum : dux, cum gente sua,
intravit aliam galeam. Yoluerunt navigare solatio; supervenit
tempus contrarium ex quo non potuerunt secure navigare, nec
volueruntredire Plumbinum. Manseruntpropterea in galeis omnes
usque in diem veneris, 4 martii, qua in mane^ ante diem, arripuerunt [iter versus Portum Herculis, in quo sinu erat pulcherrima
navis Anglicana, quam Papa vidit ab extra; sed noluit in eam
ascendere, et mansit ibidem illa nocte.
Sabbato^ 5 martii predicti, licet mari et tempore turbatis, ambe
galee prosequute sunt iter suum versus Cornetum, ad cujus conspectum applicaverunt ; dux, majus periculum suspicatus, circa
horam prandii descendit de galea ad barchettam in qua venit in
terram, et misit pro equis Cornetum, post quorum adventum equitavit Cornetum. Papa vero cum galea sua non potuit attingere portum, ex quo omnes in galea perterriti et ex turbatione maris commoti, hinc inde in galea sunt prostrati solo, Papa dempto qui in
sede sua, in puppi firmiter et intrepide sedens prospexit omnia;
et cum mare versus galeam fortiter seviret, dicebat Papa : Jesus!
et signo crucis se signabat. Interpellavit sepe nautas, ut cibum
pararent pro prandio, qui, propter maris perturbationem et venti
continuationem ignem tieri non posse excusabant. Tandem mari
aliquantulum pacificato, frixerunt certos pisces quos Papa comedit. In sero ejusdem sabbati, Papa in galea sua cum omni comitiva, rediit ad Portum Herculis, et illa nocte misit Cornetum pro
equitaturis que in dominica sequenti venerunt.
Dominica quarta quadragesime, Gmartii predicti, SS. D. noster
cum cardinahbus audivit missam rectoris parochie Portus Herculis in quadam ecclesiola sive sacello, ubi eam legit.
Rome autem, Rmus. D. cardinaHs Arborensis celebravit missam
publicam in capella majori palatii, sine rosa; sermonem fecit quidam frater ordinis carmelitarum ; aha more solito. Interfuerunt
Xllll cardinales, videlicet : Neapolitanus, Ulissiponensis, Recanatensis, Beneventanus, Alexandrinus, s. Crucis, Agrigentinus, Gri-
m JOHANNIS BURCHARDI, [Mars 1502]
maiius, Salemitanus, Capuiaquensis, Mulinensis, Senensis, Medices et Cesarinus. Intimatio misse et sermonis fuit facta de
mandato Pape, prout in duabus precedentibus dominicis, et quia
SS. D. noster, ante recessum suum ab Urbe, non concessit indulgentias interessentibus missis publicis in capella predicta duabus
precedentibus et presenti dominica dicendas, Rmus. D. cardinalis
Alexandrinus signavit super hujusmodi indulgentiam concessam,
quam illiqui singulis diebus dominicis hujusmodi sermonem fecerunt, publicarunt, more solito : erat cedula tenoris sequentis :
(( Motu proprio omnibus et singulis Christi fidehbus qui officiis
missarum pubhcarum que Rome in capella majore palatii nostri
apud S. Petrum, 2,3,4,5 dominicis preteritis quadragesime celebrantur, interfuerint, septem annos et totidem quadragenas de
vera indulgenlia in forma Ecciesie consueta concedimus et elargimur, mandantes indulgentias hujusmodi interessentibus , more
solito, nunciari, in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscumque concessis, motu proprio, in presentia D. N. pape :
Johannes, cardinalis Alexandrinus, et presentium soia signatiira
sufficiat. ))
Feria secunda, circa tertiam horam noctis, SS. D. Noster cum
cardinaiibus et familia sua, venit Cornetum, ubi permansit per
lotam diem sequentem; [die] mercurii proxima recessit inde et
venit Civitatem Yetereni ubi pernoctavit cum omnibus sex cardinahbus predictis ac omnifamilia et duce; die jovis sequenti, venit
ad Palum, ubi simiiiter pernoctavit (1).
Veneris, 11 marth supradicti, circahoram XXIIII, intravit pala1. «... Qui s'intende che il Papa et Duca, sendo sabato in cammino per tornare ad Roma per mare, hebono tempo sinistro et contrario. Et il Duca che era in su uno
galeone, che megho si difese delle onde del mare, benche, passato il Monte Argentorio havessi della fatiche, tamen, come piu animoso, passo avanli et arrivo Dome- nica sera a Corneto, ma non sanza pericolo di se et paura grande che il Papa non
fussi capitato male. Le galee dove era il Papa et li Cardinali, non potendo resistere
ad tale fortuna, dopo qualche dibattito et di manera che non che al Papa ma ai
marinai parve essere in qualche pericolo, non sanza lachrime, che comprendo non vi
fu Cardinale non piagnessi et etiam vomitassi insino alle curate, presono per parlito
per salute loro, cedere alla fortuna, et sanza andare piu avanti, si ridussono in Povlo
Hercule, donde per terra se ne sono tornati ad Corneto, et domani a sera saranno ad
Givitavecchia... » Rome viij martii 1501. Servitor, Franciscus Cappellus mandata- rius. )) (Clas. X, dist. ii, filza 50, a c. 130.) Le pape rentra le 10 mars a Rome. «... Ad hora xxnij e entrato il Papa in Roma con bonissima cera et molto Heto...» (Id.ac. 174.)
[Mars 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 197
tium suam apud s. Petrum^ per portam horli sui, extra portam
Viridarii, cum sex cardinalibus supradictis et omni familia,
demptis illis qui obierunt et per viam infirmi permanserunt ; et
Tiemo venit ei obviam. Intellexi veredica relatione quod in Plumbino, Papa fecit fieri publice in platea ante palatium suum choream per omnes pulchras mulieres et puellas que in castro erant
ad plures horas (1), et quod major pars eorum qui cum Papa ibidem fuerunt, comederunt carnes similiter eundo etredeundo, in
omnibus locis.
Feria secunda, 7 dicti mensis martii, festo s. Thome de Aquino,
R. P. D. Josue, episcopus Asculanus, celebravit missam solemnem
in ecclesia beate Marie Minerve; dixit Gloria, unam orationem
tantum, Credo, et prefationem communem : post evangelium,
dixit orationem laudatam Camillus Porcarius, nobilis Romanus.
Alia more solito. Interfuerunt sexdecim cardinales, videlicet :
Neapolitanus, Beneventanus, s. Praxedis, Ursinus, Alexandrinus,
s. Crucis, Agrigentinus, Grimanus, Cusentinus, Salernitanus, Caputaquensis, Senensis, Medices, s. Severini et Cesarinus; qui,
finita missa, omnes venerunt ad capellam cardinalis Neapolitani
predicti : chorus et aha parata fuerunt, prout superioribus annis.
Dominica quinta quadragesime, 13 mensis martii, SS. D. noster
vocavit ad se omnes cardinales in cameram audientie, et nos clericos ceremoniarum post eos, et dixit se cras in publico consistorio
recepturum Rmum. D. cardinalem de Ahbreto, et propterea
audire ex nobis quid agendum. Recitavimus omnia que Sanctitati
sue placuerunt et voluit ea sic fieri, subjiciens quodventuri essent
ad capellam D. Phihppus, Monsignor de Ravestani, D. Jacobus,
infans Navarre, et D. Johannes Stuart, dux Albanie in regno
Scotie, quibus mandavit locum dari in plano superiori solii sui
ordine quo sunt superius nominati. Exivit cameram predictam^ et
acceptis paramentis solitis, venit ad capellam, et interfuit misse
' 1. Le pape, qui prenait le pfus vif plaisir dans la societe des femmes, aimait particu- culierement les voir danser. Giustiiiiani, dans ses depeches, temoigne de ce gout du
Saint Pere : u ogni giorno fa ballar putte, et altre feste, nelle qual sempre intravie-
■neno damiselle. » Dispacci di A. Guistiniani, t, I, p. 118. (18 sept. 1502). ((... fu a cena in Palazzo con la Beatitudine Sua, dove slette fui appresso zorno nelli consueti
splazzi del Pontefice, intravegnendove dame, senza le qual in questo Palazzo al
tempo presente non se ne fa festa che diletti... » elc, t, I, p. 295. (30 dec. 1502.)
i98 JOHANNIS BURCHARDI, [Mars 1502]
qiiam rclebravit R. D. Orlandus, episcopus Nolanus^ assislens
Pape. Scrmonem fccii procurator orclinis servorum [b. Marie].
Vencrunt ad capellam hujusmodi supradicti nominati, antequam
dicerentur orationes misse, quibus dedi locum proutPapa mandavit. Cum diceretur epistola, dedi locum inter assistentes Pape,
de mandato Sanctitatis sue, R. D. Adriano Castellensi de Corneto,
episcopo Herefordensi, Sanctitatis sue secretario et thesaurario
generali et camere apostolice clerico. Alia omnia more solito.
Eadem die, circa horam vigesimam quartam, per portam de
Populo, intravit Urbem Rmus. D. cardinalis de Alibretto, cui venerunt obviam usque ad pontem Milvium R. D. episcopus Trecorensis, et socius suus laicus, oratores regis Francie, qui equitarunl
juxta eum, hinc et inde usque ad gradum ecclesie beate Marie de
Populo ubi, eo dimisso, recesserunt circa mediam viam, inter
pontem Milvium et portam predictam. Exuimus cardinalem predictum venientem mantello de ciambellotto cremesino et capucino
violaceo, et induimus euux cappa cardinali : mantellum et capuccinum custodivimus, more solito.
Feria secunda, 14 mensis martii, parato bono mane loco capitulari de Populo vix in tempore, quia forrerii Pape non miserunt
pannos et tapetes que tandem, nescio unde, apportata sunt, venerunt in eumdem locum solitum cardinales Neapolitanus, s. Crucis
et Senensis, item Ursinus et Medices, item Ulissiponensis et Recanatensis ; tunc s. Praxedis, Alexandrinus, Agrigentinus, Arborensis, Cusentinus, Salernitanus, Caputaquensis, Mutinensis, Estensis
et Borgia ; tandem Grimanus, s. Severini et Cesarinus. Ascenderunt mulas omnes, et per viam solitam, juxta flumen, equitavimus
ad palatium. Ultimi tres presbyteri equitarunt simul, et novus
inter Senensem et de Medicis in ultimo loco, more consueto. Non
premisi duos diaconos assistentes ad Papam, quia existimavi eum
tardius exiturum ad consistorium. In parva capella manserunt
Senensis, qui sic voluit, et Borgia : quamprimum ahi cardinales
venerunt ad cameram Papagalli ; Papa exivit dicens se diu expectasse et debuisse pervenire duos cardinales^ juxta consuetudinem :
€xcusavi quod cogitavi eum tardius exiturum. Papa venit ad publicum consistorium in tertia aula paratum, in quo proposite fuerunt
quatuor commissiones. Primam proposuit D, Paulus de Planca,
Mars 1502] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 199
Papiensis canonicatus et prebende ; secundam , Hildesemensis
heresis, proposuit D. Justinus de Corosis, post cujus medium
venit cardinalis (1) de consistorio ad parvam capellam ad novum
cardinalem ; et cardinalis Borgia intravit consistorium, fecit reverentiam Pape et sedit in loco suo ; tertiam commissionem Pataviensis incarcerationis proposuit D. Alphonsus Ricenas, post cujus
medium intravit consistorium novus cardinalis cum Senense et de
Medicis : Senensis precessit ad sohum Pape, et obhvione non fecit
ei reverentiam debitam ; Medices non ascendit. Novus fuit receptus
a Papa et omnibus cardinalibus et sedit inter Cesarinum et Borgiam, super quo Papa habuit muUa verba mecum de precedentia
inter Borgiam et de Ahbretto. Dixi Sanctitati sue fuisse simul
creatos, Hispalensem, D. de Ahbretto, et Borgiam, et cum ahis
novem super pubhcatis, et in buha creationis hujusmodi de Alibretto esse ante Borgiam nominatum ; de qua fidem fecit D. cardinalis Mutinensis qui dixit buham hujusmodi adliuc apud se
habere. Finita commissione tertia, D. Antonius de Leonibus proposuit quartam Terdonensis prepositure ; post cujus finem redierunt ad Papam Senensis, Medices et novus, cujus famiha venit ad
osculum pedis Pape qui deinde rediit ad cameram ubi, dimissis
paramentis, intravit de secreta sua, et cardinales associaverunt
novum ad domum vicecancellarii, Papa sic volente, licet fuisset
ordinatum quod novusmaneret in palatio, in cameris capitani preordinatis, demptis tribus cardinalibus, videhcet, Uhssiponense,
Cusentino et Caputaquense qui non associarunt hunc novum sed
remanserunt cum pontifice : aha more solito. Idem cardinalis
novus incepit visitare cardinales extra palatium die jovis (et incepit a Neapohtano), ahos sine ordine et sine ahquo ex nobis.
Dominica Palmarum sexta quadragesime, 20 marth, SS. D.
noster benedixit palmas etiam ahorum in et extra capeham, et
distribuit eas, more solito. Palmas Pape tenuerunt senator a dextris et primus conservatorum a sinistris, et inter Papam et senatorem^ sletit ahus infans Navarre, nou ihe qui dominica preterita
interfuit, Papa sic volente. Orator ducis Ferrariensis dedit aquam
manibus Pape, post distributionem palmarum : missam celebravit
Rmus. D. cardinalis Agrigentinus. Papa ivit in processione sine
M . Sic dans tous les mss. II faut vraisemblablement lire « cardinalis Senensis . »
200 JOHANNIS BURCHARDI, [xMars 1502]
haldachino, quia forrerii illum non paraverant : ante processionem misi pro eis, similiter et socius meus ; et Papa misit parafrenarium suum ; et non sunt inventi. D. Martinus, diaconus, et duo
cantores capelle cantarunt simul diversis vocibus in paramentis
violaceis ; alia more solito. Missa finita, interrogavi Papam in
quo habitu vellet venire ad matutinas, qui respondit in cappa ; et
commemoravi diaconis cardinalibus distributionem lectionis sive
interpretationem bulle jovis sancte, decantationis evangeliorum ad
lotionem pedum, eadem die et in missa diei Pasche.
Feria quarta hebdomade sancte, 23 martii, circa horam vigesimam secundam, Papa sine cruce venit ad capellam majorem,
cappa indutus, in sede portatus, cardinahbus sequentibus, more
solito, et eodem modo rediit ad cameram. In matutinis omnia acta
sunt more solito.
Feria quinta cene Domini, 24 marth, Papa venit ad capellam
majorem in qua interfuit misse solemni quam celebravit Rmus.
D. cardinalis Cusentiiius. Qua finita^ ministravit cahcem sacramenti Pape in capella minore, et accepit illum ab eo et reposuit
in capsam ordinatam. Papa noluit accipere pluviale rubeum pretiosum in parva capella, sed accepit illud in loco publice benedictionis, ante reverentiam per cardinales sibi factam. Bullam
processus anathemationis legit D. Bernardus Gambara junior et
ejus interpretationem Rmus. D. cardinalis Cesarinus qui etiam
publicavit indulgentias plenarias populo, vulgari sermone ; et
Rmus. D. cardinalis Farnesius dixit evangehum ad mandatum, cui
interfuerunt omnes cardinales qui processibus interfuerunt, et
prelati Pape assistentes retinuerunt cappas post lotionem pedum.
Ihustrissimus D. Johannes de Aragonia, marchio Liseti, nepos
Rmi. D. cardinalis Senensis ex illustrissimo quondam D. Antonio,
duce Amalfitensi genitus, dedit aquam manibus Pape, qui habuit
locum in capella de mandato Pape in ejus solio, post D. Jacobum
infantem Navarre ante senatorem ; aha more solito.
In sero, hora vigesima secunda vel circa^ Papa indutus cappa,
portatus in sede, venit ad capellam ubi interfuit matutinis tenebrarum, in quibus observata sunt omnia more solito. In hac
missa servivit primum pro Honofrio Cole defuncto, subdiacono
capelle, D. Alphonsus de Troja/ clericus.
[Mars 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 201
Feria sexta, veneris sancte, 25 mensis martii predicti, SS. D.
noster, post horam quindecimam, paratus cappa et mitra simplice,
podatus in sede, yenit ad capellam in qua interfuit officio publico
quod celebravit Rmus. D. cardinalis Gusentinus. Passionem cantarunt D. Martinus, diaconus, et duo alii cantores papelle nostre in
paramentis nigris. Sermonem sive orationem fecit D. Bernardus
Panus, prothonotarius apostohcus Venetus. In adoratione crucis,
post omnes episcopos, adoraverunt frater Augustinus, sacrista ca--
pelle et confessor Pape, a dextris, et prothonotarius, orator ducis
Ferrariensis, a sinistris; simul post eos, oratores laici Yenetiarum
et ejusdem ducis Ferrariensis. Cusentinus celebrans venit ad parvam capellam pro sacramento cum Papa, cui ante altare ejusdem
capelle illud reaccepit ab eo. Parata fuerunt duntaxat ante sacramentum decem intorticia, non duodecim; alia more solito. Offer^
torium fuit in ducatis in auro sexaginta tribus, et uno alphonsino,
et ducatis octodecim vel circa de carlenis : habui in partem meam
ducatos in auro duodecim et carlenos quatuor vel eorum valorem.
hi sero, inter vigesimam unam et vigesimam secundam horam,
Papa, indutus cappa, venit ad capellam majorem predictam, in
sede porlatus, in qua interfuit matutinis, in quibus observata sunt
omnia more solito.
Sabbato sancto, 26 martii, Rmus. D. cardinalis s. Crucis celebravit missam pubHcam in capella supradicta, Papa presente, in
qua observata sunt omnia prout in ordinario. Finita missa, SS. D.
noster vocavit ad se Rmum. D. cardinalem s. Praxedis, et me
interrogans an nobis videretur nobis omitti debere [die] martis
proxima missam ordinariam in capella predicta et peragi officium
annunciationis beate Marie virginis in Minerva et ilH interesse;
cardinalis s. Praxedis remisit se sententie Sanctitatis sue. Ego
respondi quod, postquam festum predictum erat preteritum et
propterea extra diem suum peragendum in hebdomade paschali,
sed feria secunda post hebdomadem predictam, secundum omnes
rubricas ; verum si festum predictum occurreret dicta die martis
vel infra hebdomadem predictam, posset facihus tolerari quod sua
die perageretur. Tum fecit etiam vocari Sanctitas sua cardinalem
Neapolitanum, in cujus presentia nolui dictum meum rephcare,
sed reliqui arbitrio SS, D. nostri, qui ordinavit quod sive Sanctitas
202 . JOHANNIS BURCHARDI, [Mars 1302J
sua posset venire ad iMinervam sive non, officium annuncialionis
perageretur dicta die in Minerva, in RRmorum. DD. cardinalium
presentia.
Dominica Pasche, 27 mensis martii, circahoram quindecimam,
SS. D. noster venit processionaliter ad basilicam s. Petri in qua
celebravit missam solemnem Rmus. D. cardinalis Neapolitanus :
fuit assistens Medices ; cantavit evangelium latinum D. Alexius,
episcopus Gallipolitanus, epistolam latinam D. Bernardinus Gambarajunior, grecam D. Demetrius. Primam aquam manibus Pape
dedit orator Venetus, secundam senator, tertiam Jacobus, infans
Navarre, quartam dux Valentinensis qui non venit ad communionem et voluit idem dux quod quidam nobilis suus ordinis s. Johannis Hierosolymitani staret ad gradus sohi Pape, et ille, ne de
religione ei opponeretur, deposuit crucem seu indutus est veste
sine cruce. Ego intelligens voluntatem ducis et quod non negavit
religionem, permisi eum stare inter nobiles et gradus predictos.
Papa, ante inchoationem tertiarum accepit cardinales et prelatos
ad reverentiam in regno, per inadvertentiam socii mei qui cum eo
erat, me circa nescio que impedito. Baculus crucis qui portatur
ante Papam hodie fractus est per riiedium, itaque non potuit commode portari. Papa, in fractione hostie imposuit particulam sanguinis in cahcem antequam diceret Pax Dommi^ me vidente :
non contradixi, quia non fuit remedium ; et cum diaconus et subdiaconus communicarent se de residuo sanguinis in altari, non
fuit reperta particula in cahce quam nec Papa potuit per fistulam sumpsisse : non potui propterea imaginari quid de ea actum
esset, de quo ne exinde scandalum oriretur^ nuUum verbum feci.
Data benedictione post missam per Papam, accepto regno, retento
paUio, ostensum est bis ferrum lancee et ter vultus domini ; et
Papa processionahter ascendit ad locum pubhce benedictionis,
ubi, data benedictione solemni, concessit plenarias indulgentias
populo quas Medices latine et s. Severini cardinales vulgariter
denuntiaverunt.
Feria secunda Pasche, 28 mensis martii, Rmus. D. cardinalis
s. Praxedis celebravit missam majorem in capella majore, Papa
presente : qua finita, interrogavi SS. D. nostrum an vellet die
crastina venire ad Minervam et interesse officio, qui mihi respon-
[Marsl502] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 203
dit quod non ; et quod dicerem cardinalibus quod omnes illuc
irent similiter et cantoribus capelle Sanctitatis sue, et forreriis
quod pararent chorum Minerve, ac si Sanctitas sua vellet interesse, sola sede papali dempta, quam nolebat illuc portari ; et ita
fuit omnibus intimatum. Alia more solito.
Feria tertia Pasche, 29 mensis martii, D. Josue, episcopus Asculanus, celebravit missam de annunciatione beate Marie virginis
cum oratione lantum de ipsa beata virgine et prefatione de eadem
et non de Pascha, in ecclesia Minerve. Interfuerunt octodecim
cardinales, videlicet : Neapohtanus, UHssiponensis, Recanatensis,
s. Praxedis, Alexandrinus, s. Crucis, Agrigentinus, Grimanus,
Arborensis, Cusentinus, Salernitanus, Caputaquensis , Medices,
s. Severini, Cesarinus, Farnesius, de Albretto et Borgia. Missa
finita, non fuerunt publicate indulgentie, quia Neapohtanus dixit
esse plenarias per bullam ; quod licet ego non crederem, cum
bulla non extendebat hujusmodi indulgentias ad diem translationis
officii; nolui tamen contra NeapoHtanum repHcare. Posui faldistorium celebrantis in summo plano altaris ante cornu epistole, videlicet super predellam in quo sedit celebrans omnibus paramentis
missahbus indutus, cum mitra in capite. Yenerunt duo servitores
societatis Annunciate cum duobus bacilibus, qui se firmarunt ante
inferiorem gradum altaris ante episcopum^ ad quos accesserunt
confratres societatis predicte, pro more offerentes ; quod a principio non potui impedire ; sed postquam viginti vel circa obtulerunt, cum inteUigerent a me offertorium hujusmodi a dignioribus
esse inchoandum, assenserunt. Duxi unum ex servitoribus predictis cum prioribus societatis ad D. Adrianum, electum Herefordensem, secretarium et thesaurarium Pape, qui, nominepontificis,
obtuHt ducatos triginta largos de cuneo Pape et centum et triginta
carlenos, ut ipse retuht : duxi eosdem, servitorem et priores ad
bancum presbyterorum et ahum cum alio bacih et duos de societate predicta ad bancum diaconorum cardinahum qui etiam inde
iverunt ad scamna prelatorum, et singuh obtulerunt arbitrio suo.
Finita oblatione prelatorum, accessit camerarius societatis predicte, cum uno bacih in quo erant sexdecim burse, cum pecuniis
pro maritandis sexdecim puehis, ordinate ad episcopum celebrantem et ad ejus sinistram ; ego ad dexteram, et post iUum sexdecim
204 JOHANNIS BURCHARDI, [Mars 1502]
puellc marilande diicte a matronis deputatis : que puelle genuflexe
reccperunt de ejus manu dextera singule singulas bursas et ejus
manum sunt osculate. Quo facto, recesserunt omnes, visitata prius
per omnes cardinales simul cardinalis Neapolitani capella. Chorus
fuit paratus pannis aureis Pape et scamna cardinalium et prelatorum aliis pannis et bancalibus convenienter, et tapetes per terram
strati per totum chorum. Inter cardinales tantum senator sedit
solus in banco transversali ante cancellum chori in fine bancorum
prelatorum, quia quod ab aho latere, post bancum presbyterorum
cardinahum consuevi ponere, non potuit ibi stare propter scamna
presbyterorum cardinahum usque illuc posita. Omnes prelati fuerunt cappis [parati], similiter et duo apostolici qui interfueruntj
videlicetD. Bonifacius de Castro Oterio et D. Bernardinus Gambara
junior, qui sederunt in secundo gradu altaris, in cornu evangehi ;
cantores Pape steterunt retro altare majus, cantantes sine superpellicns : alio more solito.
Feria quarta, 30 mensis marth predicti, Ludovicus Muscha,
miles, civis Romanus, scriptor litterarum penitentiarie apostohce,
capitaneus unius galee SS. D. nostri Pape, qui heri circa horam
tertiam vitam finivit, indutus novo diploide broccati auri et desuper veste de velluto violaceo nova, ensem pulchram tenens super
pectus et calcaria inaurata in pedibus et quatuor anulos aureos in
digitis, precedentibus quadraginta intorticiis et sequentibus multis funestis, portatus est de domo sua juxta Zeccham sitam in
parrochia s. Stephani de Piscinola in regione ad Campum Flore
et in ilhus capite versus domum de Capo de Ferro et inde per Arenulam via recta ad dictam ecclesiam s. Stephani, parrochiam
suam, in qua cum diploide, veste, ense, et calcaribus predictis ac
uno anulo, tribus ahis anulis sibi extractis, est sepultus. Associatus fuit magna comitiva honorifice, plus quam aliquis Romanus in
multis annis. Hic fecit, die lune proxime preterite 28 hujus, testamentum de consensu patris et matris suorum, in quo inter alia
ordinavit debere sepeliri in habitu et vestibus supradictis et portari
ante eum intorticia supradicta; et testamento hujusmodi condito,
fecit venire coram se vellutum violaceum de grano et de eo abscindi cannas quatuor pro veste supradicta et petiam unam broccati
auri et de eo abscindi unam cannam pro diploide supradicto, in
fMai 1502j RKRUM URBANARUM COMMEiNTARlI. 30%
quibus volebat sepeliri, et fuit iu eis sepultus. Multa alia dicta
fuerunt de hoc honiine ; inter aHa quod fecit capi per tabernas et
plateas Urbis yiolenter circiter trecentos homines et ad triremem
suam duci et in eavi detineri.
Sabbato in albis, 2 mensis aprihs, festo s. Marci apostoh, R. D.
Marcus, episcopus Murensis celebravit missam solemnem in ecclesia s. Marci de Urbe ; dixit prefationem de apostohs : aha more
solito. Interfuerunt decem cardinales preter Beneventanum, videhcet, UhssiponensiSj s. Praxedis, Alexandrinus, s. Crucis, Arborensis, Cusentinus, Caputaquensis, Mutinensis, Medices et Farnesius post quem, in eodem banco, sedit Beneventanus et accepit
pacem celebrantis. Caput cardinalium fuit versus sedem pontiticalem, non versus altare, et bene, si illa sedes fuit parata, ahter
male. Interfuerunt eham duo oratores scihcet Venetorum et ducis
Ferrariensis qui sederunt in banco solito post diaconos cardinales
et Beneventanum. Post elevationem sacramenti venit clerus s.
Petri, et post eum clerus hospitalis s. Spiritus. Post communionem
celebrantis, incepit ordinaria processio. Senator cum conservatoribus et eorum comitiva, venit circa medium processionis : crucem
rectorum et capelle ecclesiarum parrochiahum portavit quidam
puer tredecim vel quatuordecim annorum in gunnellino brevi,
lacerato, et credo sine caligis : in transversum vertebat enim
unum brachium crucifixi ad se, aliud ad populum sive clerum ante
se, cum magna nota et ignominia cleri. In processione fuerunt
primi fratres s. Honufrii, deinde Minimi, successive alii, more
solito. In prandio cum Rmo. D. cardinale Beneventano, fuerunt
RRmi. DD. cardinales s. Praxedis in capite, Medices ex latere,
post eum Beneventanum^ in unamensa : in alia, in opposita prime,
prelati omnes sine rochettis, et male, videlicet in capite archiepiscopus Ragusinus, post eum Cortonensis, Guardiensis, Murensis,
Melphitensis, Adriacensis et ego.
Feria quarta, 4 maii, vigiha ascensionis Domini, fuerunt dicte
vespere in capella majori, Papa presente ; die jovis sequentis,
missa solemnis in basilica s. Petri quam celebravit Rmus. D. cardinalis Alexandrinus, Papa presente : sermonem fecit Cantalicius,
preceptor cardinalis Borgie, et bene dixit de beho contra regem
Persarum. Finitamissa, fuit ostensum ferrum lancee Christi serael
206 JOHANNIS BURCHARDI, [Mai 1502J
sine baldachino, more solito ; dum diceretur, voluit [Papa] (1)
quod veniret et baldachinum, sub quo venit, missa finita, ab altari
majore usque ad locum publice benedictionis, ad quem cardinales
et prelati venerunt in cappis, et omnia alia acta sunt more solito.
Papa hodie non est usus regno, sed mitra tantum sub qua benedixil
solemniter populo. Dux Valentinensis interfuit misse et pubhce
benedictioni.
Sabbato, vigiha Pentecostes, J4 maii, mutatio capparum, dicte
sunt vespere solemnes in capeha majore, Papa presente, qui
noluit incipere hymmum.
Dominica sequenti, festo Pentecostes, Rmus. D. cardinalis Beneventanus celebravit missam solemnem in basilica s. Petri, Papa
presente, et dux Valentinensis etiam interfuit. Sermonem fecit
quidam Hispanus, ohm cardinalis Capuani capellanus : aha omnia
more solito.
Sabbato, 21 maii, vigiha Trinitatis, fuerunt dicte vespere solemnes in capella majore, Papa presente.
Dominica sequenli, festo Trinitatis, Rmus. D. cardinalis Arborensis celebravit missam solemnem in eadem capeha, Papa etiam
presente : sermonem fecit quidam frater ordinis minorum, bene.
Non fuit facta commemoratio neque in vesperis neque in missa.
Interrogavi Papam de hora et strata processionis festi corporis
Christi, qui mihi respondit quod intimari facerem hujusmodi processionem officiahbus et religiosis et clero pro hora, inter nonam
et decimam, per viam sohtam usque ad domum s. Clementis et
inde ad s. Petrum faciendam, et quod cardinales ornarent viam
more consueto. Feci super hoc tria mandata in forma prout annis
superioribus factum est, et dedi eo cursoribus exequenda ; quod
fecerunt.
Feria quarta, 25 dicti mensis maii, vigiha corporis Christi, fuerunt dicte vespere solemnes in capella majore, Papa presente, qui,
finitis vesperis, dixit cardinalibus quod venirent pro processione
cras, mane, inter nonam et decimam horam ad palatium. In mane
dicti festi corporis Christi, SS. D. nosterfuit paratus, horadecima,
exire ad processionem ; sed cardinales nondum venerant, qui venerunt circa undecimam horam ; parum post undecimam Papa venit
1. Papa, estpasse dans tous les mss.
[Mai 4502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 207
ad processionem, que facta est prout fuerat intimata. Cursores
dederunt relationem de examine trium mandatorum per eos pro
hujusmodi processione executorum heri D. gubernatori Urbis :
abbreviatores de prima \isione et parco minori et magister registrorum bullarum et supplicationum non interfuerunt nec fuerunt
vocati, propter contentionem annorum superiorum. Via fuit ornata
per cardinales prout annis superioribus. Post omnes cardinales,
incesserunt mimi tympana sonantes quorum unus fuit (1) super
planelhs suis circiter decem ducatorum, et post eos dux Yalentinus
cum nobihbus suis, deinde Papa, post quem gentes armorum que
etiam iverunt juxta processionem hinc et inde, ab ilhus principio :
cardinalis Caputaquensis celebraturus missam non venit ad processionem sed associavit solum in paramentis Papam de camera
PapagaUi usque ad parvam capeUam ubi post recessum Pape, depositis paramentis, accepit cappam et venit ad altare majus basihce
s. Petri ubi indutus est paramentis missahbus consuetis. Post adventum Pape, incepta est missa et aha omnia acta sunt more solito.
Non dicta est prosa, quia Papa mandavit cantoribus quod abbreviarent cantum suum, quod fecerunt.
Sabbato, 28 dicti mensis maii, post horam vesperarum, ducta
fuerunt de ripa per Campum Flore ad castrum s. Angeh arteheria
ohm Federici, regis Neapohtani, que habuit in Ischia et Papa emit
a rege tredecim mihia ducatorum : estimabantur esse valoris decem
mihia. Fuerunt carruce octoginta, quarum singule trahebantur
quedam per unum equum, quedam per duos bubalos, ahe per tres,
ahe per sex mulos : in prima et secunda carruca erant sclopetti
pro bancis et etiam manuales ; in sequenti, in quahbet, tres vel
quatuor aut sex bombardehe, successive in aliis singuhs carrucis
Usque ad viginti duas carrucas ; fuerunt una vel due bombarde in
vigesima secunda carretta, et successive in singuhs usque ad vigesimam quintam carretam fuerunt una bombarda magna, et plures
ex eis pulcherrime et fortis compositionis : sequebantur pedites
numero duo mihia vel circa ordinate et septem in quohbet membro incedentes cum lanceis, aUabardis, sclopettis, post iUos viginti
septem carruce paUotis ferreis onerate deinde cum tribus bariI l/Legon de Chigi, f. 397, v° et du, 5522-4* Le mss* 151 donne « ... incesserunt
buffones tamburrino sonantes, quorum unus ivit... » ^ ^
208 JOHANNfS BURCHARDI, [Juia 1502!
libus pulverum, tandem quinque alie cum salnitro, telis et pallotis
mixlim, que omnia Papa stans in castro s. Angeli vidit conduci.
Feria quarta, 1 mensis junii, in mane anle diem, Rmus. D. cardinalis Senensis recessit ex Urbe iturus Hetruriam, patriam suam.
Eadem die, caplus fuit circa horam vesperarum Hieronymus ji
Hermelin, clericus Basiliensis diecesis, et ductus ad carcerem curie
s. Crucis, inde ad domum auditoris camere, et de illa ad carceres
Turris None, et ibidem in presentia D. episcopi Gesenatensis, auditoris, torture expositus, ob quam confessus estnimium de signaturis multarum suppiicationum promovendi ad sacros ordines per
eum factarum.
Feria quinta, 2 dicti mensis, intravit Urbem post horam vigesimam, per portam Viridarii, [magnificus D. Justinianus] (1), orator
ducis et dominii Yenetorum qui a familiis SS. D. nostri et cardinahum receptus et usque ad domum pro habitatione sua ordinatam associatus.
Feria quinta, 9 dicti mensis junii, reperti sunt in Tyberi suffocati
ac mortui Dominus Faventie, juvenis octodecim annorum vel circa
adeo pulchre forme et stature quod inter mille coetaneos suos vix
potuisset sibi simihs reperiri, cum baHsta ad collum ; et duo juvenes
per brachia simul ligati, unus quindecim annorum, alius viginti
quinque vel circa et prope eos quedam femina et ahi multi (2).
Feria sexta, 10 junii, nunciatum est ad Urbem civitatem Pisauriensem duci Yalentinensi se subdidisse et ejus vexilla per diversa
loca civitatis erexisse ; quod tamen verum non fuit.
Feria secunda, 13 mensis junii, recessit ab Urbe Lucas de Renaldis, secretarius et orator serenissimi regis Romanorum, qui die
veneris 13 mensis maii Romam venerat.
Sabbato, 18 ejusdem mensis, dicfum est per Urbem Yitellotium
Yitelhum qui nuper civitatem Aretinam, dominio Florentinorum
1. Le nom de Forateur venitien est laisse en blanc dans les mss.
On doit a M. Villari Ja precieuse publicati.on des depeches de Giustinani pendani
son ambassade a Rome, du 2 juin 1502 au 26 avril 1505. (Florence, 1876, 3vol. in-12.)
2. Giucciardini donne a entendre qu'avant de faire mourir Astor, Cesar Borgia lui aurait fait subir les derniers outrages (ann. 1502, ch. v). Suivant Vettori, Cesar
Taurait fait perir par les mains de Bianchino dePise, « il quale adoperava perministro
in simili crudelta. » II Sacco di Roma, p. 45i. Voy. la depeche du 6 juin de Giusli- niani, t. I, p. 18,
[Mai 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 209
prius subjectam, sibi subegerat, heri citadellam ejusdem civitatis
et totum ejus comitatum acquisivisse et sil)i subdidisse.
Feria tertia, 21 dicti mensis junii, in sero, intrarunt barcam
in ripa eis paratam, si recte intellexi, Rmus. D. cardinalis de
Alibretto, D. Franciscus Trocliia, secretarius Pape et dux Valentinensis, et cum eis due pulclire cortesane Itale, Thomasina et
Magdalena, ituri in galea per mare ad regem Francorum se fmgentes ; aliis post paucos dies aliter sentientibus, de quo infra(1).
Feria sexta, 24 mensis junii predicti, festo s. Johannis Baptiste, nunciatum est Pape ducem Valenlinensem subjugasse sibi
Urbinum, quod hoc modo accidit : dux Urbinatensis requisitus
per ducem Valentinensem, mutavit bombardas suas Yitellotio
Yitello ituro tunc contra Florentinos et gentes suas similiter eidem
concessit. Deinde dux Yalentinus fingens se iturum contra dominum Gamerini, rogavit ducem Urbinatensem quod mandaret gentibus suis in Eugubio certa die prandium sive refectionem quod
fecit dux Urbini, et nemo venit. Elapsis diebus octo vel circa,
dux Valentinensis venit prope Urbinum ad milliaria decem vel
circa, et rogavit per litteras seu nuntium suum ducem Urbini
quod dignaretur venire ad eum sine mora. Dux Urbini suspicatus
de subordinatione, videns se esse sine bombardis et gente, vocavit ad se fideles suos, quibus commisit Urbinum et statum suum,
et ipse clam incognitus recessit et equitavit Mantuam. Fideles
predicti, videntes non posse potentie ducis Valentinensis resistere, subdiderimt Urbinum et totum ducis Urbinatensis dominium
duci Yalentinensi (2). Subjungebant alii cardinalem de Alibretto
cum Trochia, 21 hujus, ad hoc ex Urbe missos; quod cum essent
1. « Quoique le Journal de Burchard, imprinie, conlienne une multitude de traits
qui peignent les exces etles desordres d'A]exandre VI, le manuscrit du Roi enfournit
encore de nouveaux. Je les epargne a mes lecteurs; j'observerai seuleraent que c'est toujours avec plus de naivete que de maligniLe, que Burchard les raconte. La corruption des moeurs devoit etre a son comble a la cour d'un Pape qui bravoit toute decence ;
aussi voit-on dans le Journal manuscrit de Burchard, des cardinaux s'embarquer
publiquement avec des courtisanes pour les mener en France, d'autres avouer sans
honte qu'ils etoient attaques de ce mal que Burchard nomme le mal Francois, et que nous nommons avec aussi peu de fondement le mal de Naples : ils Falleguoient sans
■detOur pour excuse, Iorsqu'iI les empechoit de remplir leurs fonctions... » De Bre- quigny, Notices cles manuscrits du Roi, t. I, p. 3. Voy. Ugo!ini, Storia dei conti e duchi cVUrbino, t. II, p. 89; Giustiniani, t. I, p. 32 et suiv.
T. ui. 14
210 JOHANNIS BURCHARDI, [Juillet 1502]
l)rope SaAonam, ubi Hmus. D. cardinalis s. Petri ad Yincula
rosidebal, quidam eidem Rmo. D. cardinali s. Petri ad Yincula
oplime notus, qui cis ad hoc Rome adjunctus fuerat, descenderet
de galea per schifum et predicto Rmo. D. cardinali s. Petri ad
Yincula adventum cardinalis de Alibretto et Trochie predictorum
nunciaret ac ipsum induceret ad veniendum in barca obviam cardinali AHbretto et Trochie eisdem ; . quod si idem cardinalis s.
Petri ad Yincula faceret, cum esset in galea, retinerent eum et
velocius quo possent ducerent Romam et presentarent Pape ne
posset ipse cardinalis s. Petri ad Yincula duci Urbini, affini suo,
consulere, et ei pro recuperatione sui status apud regem Francie
favores impetrare ac alias designationi pontificis et filii sui
obesse.
Feria tertia, 28 ejusdem mensis, vigilia apostolorum Petri et
Pauli, Papa, antequam exiret in publicum, vocavit ad se cardinales et pubhcavit R. D. Johannem Stephanum Ferrerium, episcopum Bononiensem, quem die 28 mensis septembris cum aliis duodecim creavit cardinalem et dedit ei titulum s. Yitalis ; deinde
venit ad vesperas que dicte sunt in capella majore.
In mane sequenti, Rmus. D. cardinalis Neapolitanus celebravit
missam solemnem in basilica s. Petri, Papa presente: non fuit
ostensa veronica nec ferrum lancee ; alia observata sunt more
consueto.
Dominica, 3 mensis julii, extensa fuit quedam corda grossa in
curia palatii apostolici apud s. Petrum ubi cardinales solent ex
equis seu mulis descendere, in altitudine quatuor aut quinque
cannarum a terra ad longitudinem decem aut duodecim camiarum super qua ambulavit quidam servitor illustrissimi D. Alphonsi
Estensis, primogeniti ducis Ferrariensis, mariti domine Lucretie,
filie Pape, armatus, quemdam puerum portans super humeris
suis et plures alios actus fecit tales fieri solitos, adstantibus Papa
cum multis cardinalibus, prelatis et aliis videntibus.
Eadem dominica, circa horam vigesimam secundam, in conventu Minerve, obiit quidam frater Georgius Alemanus de Styria
vel Carinthia(1) aut circa natus, tertii ordinis seu conventus ordinis predicatorum, etatis annorum centum vel circa, de cujus
1. K De partibus Styrie vel Carinthie. » Mss. 151.
[Juillet 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 211
laudabili et religiosa vita fratres dicti conventus testabantur plurimum ; et asserentes eum beatum, posuerunt eum super fcretrum
mortuorum in habitu suo ante altare majus ecclcsie dicti conventiis in quo jacebat totus extensus ; sed tamen cum viveret, ambulabat dorso et valde curvatus(1). Stetit in loco predicto, diebus
lune et martis sequentibus usque ad horam vesperarum qua fuit
positus super altare predictum cum feretro. Maximus fuit ad eum
popuh concursus et maxima pressura gentium : multi fratres
stabant juxta eum super et juxta altare defendentes pressuram
ne unus ahum supprimeret. Ego etiam vidi eum ; pulcher erat et
non fetebat. Multa dicebantur per eum miracula facta de claudis
et aliis infirmis sanitati restitutis ; ego tamen nihil potui vere
concipere. SS. D. noster, rem intelligens, mandavit eum in nocte
dictum diem martis sequentem sepeliri ; quod in presentia barigelh Urbis factum est.
Feria quarta, 6 predicti mensis juhi, in mane, circa horam
duodecimam, positus fuit super scalam ligneam appodiatam columne benedictionis in loco scalarum s. Petri ante locum audientie, mitratus Hieronymus, clericus Basiliensis diecesis qui confessus fuit se undecim supplicationes sub nomine cardinahum s.
Praxedis et Alexandrini signasse et datasse, a tergo posuisse
« registrata » et quo libro et folio pro promovendis ad sacros ordines, et in eis nomen clerici camere apposuisse ac si essent per
eum ad ordines ipsos admissi prout auditor camere, eodem mane,
mihi et multis aliis retulit. Positus fuit ad pedes ejus, in eadem
capeUa, quidam ahus rusticus, testis falsus etiam mitratus, et steterunt usque ad finem consistorii et audientie ; quod fuit horis
quinque vel circa.
Feria sexta, 8 mensis juhi, nunciatum est Pape Yitellotium Vilellium de Civitate Castelh, burgum s. Sepulchri, oppidum Florentinorum, nomine ducis Valentinensis occupasse et acquisivisse (2).
1. Phenomene physiologique bien connu. On sait qu'apres la mort, la devialion de Tepine dorsale ou du sternum disparait et que le corps redevient droit.
2. « Viteilozzo ha preso Borgo San Sepolchro ed altri castelli : cio proverebbe che
Francia non e, come dicevasi, inciinatissima a Firenze. Questa e in tumulto, e v' e chi vuol rimetter i Medice. Gionon piace al Papa, perche i Medici son parenti degli Orsini,
che^se ne avvantaggerebbero e si farebbero forti. Percio tenta di metter in sospetto ai Veneziani la calata del Re in Italia. » Giustiniani, t. I, p. 50. ^
212 JOHANNIS BURCHARDI, [JuiUct 1502]
Fcria lcrlia, i2 dicli mciisis julii, llmiis. D. cardinalis Ursinus
pcfiil aiidicnliam a SS. D. nostro in qua inlendcbat pelerc licenliain (Mmdi Mediolanum ad regem Francie ibi existentem ; et SS.
D. nostcr ncgavit darc audientiam eidcm cardinali, qui, in nocte
sequenti, rccessii ex Urbe iturus Mediolanum ad regem prediclum, absque Pape liccntia.
Eadcm die martis^ 12 julii, redierunt ad Urbem secreto, prout
ctiam recesserant, cardinalis de Alibrctto et Franciscus Trocliia
cum meretricibus suis, qui commissionem cis datam non fuerunt
exequuti, Rmum. cardinalem s. Petri ad Vincula de manibus impiorum Domino preservante.
Feria quarta, 20 dicti mensis, circa horam duodecimam, Rmus.
D. Johannes Raptista de Ferrariis, cardinalis Mutinensis et Gapuanus, in palatio apostohco, apud s. Petrum et cameris sue habitationis spiritum reddidit Orci janitori(1). Hic infirmatus est die
dominica, 3 presentis mensis, et ab eadem die usque ad obitum,
noluit minuere sanguinemnecuticlysterhs nec rccipere syruppos,
pillulas aut medicinam aliquam, sed quarta vel quinta die infirmitatis sue, fecit sibi fieri suppam panis in chiato(2) vini corsici
optimi quam comedit, et bibit vinum.
Dominica, 10 hujus, confessus est, et die lune sequenti, 11
hujus (3) accepit eucharistie sacramentum ; et iha die cessavit
una febris et gravior ex duabus tertianis quas habebat, cum continua usquc ad diem sabbati, 16 ejusdem mensis, qua rediit febris
que cessaverat. Habuit plures valentes medicos, qui eum continuo
visitabant ; non tamen potuerunt eum aliqua ratione vincere ut
medicinis juvarctur, usque ad diem dominicam 17 hujus, qua de
medicina sibi ordinata acce|)it sextam vel octavam partem que
1. Teile esl la lecon du mss. 5522, 4. f. 423, v. et du Chigi, L. I, 14, f. 407, v. Le 151 donne « reddidU Creatori. »
2. Telle est la legon du mss. Chigi. L. L 14, f. 407, v. Le 5522.4, f. 42t donne :
« in cyatlio » ; le 150 in bicherio. »
3. Ce meme jour, Tambassadeur venitien mandait a la Seig-neurie : u II cardinale di Modena giace malato con poca speranza di guarigione : si dubita di veleno. « Disp.
di Giustiniani, t. I, p. 54. Le lendemain, 12 juillet, Fambassadeur ecrivait : « El
rcverendissimo Modena ozi sta meglio alquanto che heri; pur non e senza gran pericolo, per el judicio de' medici : el parosismo de questa notte fara far piu vero judicio della salute o morte sua. Se dio esaudisse i preghi universali di tutta questa terra,
non se leveria de letto, ch' el saria portato alla sepoltura. » Id., p. 55.
[Jiimet 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 2i3
sibi magis obfuit quam profuit. Noluii testari aut sepuliuram sibi
eligere vel servitoribus suis aliquid de boiiis legare aut donare.
In mane, anle obitum suum, forte in extasi constitutus, conquerebatur quemdam qui cum eo pro quadam supplicatione composuerat, eum in decem ducatis decepisse. Erant ibi duo fratres
rem considerantes ; eum excitaruni et ostendentes ei crucifixum,
dixerunt : « non sini vobis, reverendissime Domine, compositiones
cure ; sed ad hunc confugite, huic vos commendate, qui vos ab
omni fraude et decepiione liberabii. » Osculatus esi crucitixum,
et manu dextera super labium percutiens, signum coniritionis
ostendit ; parum posi emisit spiritum. Requiescat in pace ! (1).
Eodem mane, fuii consisiorium secretum in quo SS. D. nosier
commendavii ecclesiam Capuanam per obitum predicti Muiinensis
vacantem, Rmo. D. cardinali Estensi ; et ecclesie Mutinensi, ut
preferiur, vacanii prefecit D. Franciscum de Ferrariis, hominem
rusiicum et laicum, predicti cardinalis defuncti frairem germanum,
qui, die lune 18 hujus, depredicti cardinalis fratris sui infirmitate
1. Giustiniani ecrivait a la Seigneurie, h la date du 19 juillet : « Essendo el reverendissimo Modena pervenuto all' estremo ponto della vita, desperato da tutti li
medici, con opinione ch' el tondo della luna, che sara la notte futura, lo abbi a portar
via, Nostro Signore 1' e stato a visitar, e ha ordinato che le esequie siano onorate con tutte le cerimonie cardinalesche. Non volse pero partirse da lui senza ordine che si
facesse inventario de tutte le robbe che erano in casa, e sta molto intento alla utiUta
che la spera dalla morte di questo cardinale, el qual se judica abbi buona summa de
danari contanti, oltra il mobile che e assai. Questa cupidita di questo guadagno pre- sentaneo U fa tollerar facilmente el futuro danno della persona di questo cardinale,
che e attissimo instrumento a recuperar denari, e tal che e opinione de molti che Sua
Santita non sia per ritrovarne piu un altro sufficiente a simil esercizio. E questo e
stato causa che io non ho avuto commodo d'aver audientia da Sua Beatitudine . » Dispacci, pag. 59: «... questa mattina, a ore 12 (el reverendissimo Modena) emisit spiri' tum, con gran satisfazion de tutla questa corte; e beato colui che ora ne puol dir
pezo! Subito da poi morto, se redusse el Goncistorio, e sono stati dispensati tutti
i suoi beneficii in questo modo : Tarcivescovato di Capua al cardinale da Este ; el
vescovato de Modena ad un fratello del ditto cardinale defunto; el resto tra alcuni sui
nepoti e resto della famiglia. La mighor parte ha avuto Sebastian Pinzon cremonese,
suo secretario, e colui che era le dehzie del cardinal; et e fama publica che li abbi
avuLi in premium sanguinis, peroche per molti evidenti segni se tien ch' el cardinale sia morto ex veneno, e che questo Sebastian era stato el manigoldo : ha avuto el
canonicato de Padova, e la prepositura de Sant' Agata de Cremona con do altri bene- ficii, uno qui in Roma e raltro in Mantoana per la summa de ducati 500 : el Papa lo
ha recevuto inter familiares. Dei denari ritrovati a questo cardinale se parla varianei^te, tutti pero per arbitrio; ma io credo pero aver inteso la verita che sono stati ducati 14,000 de contadi, oltra ii mobile, che e buona summa; e il tutto e pervenuto
in mano del Pontefice » (20juillet 1502), p. 60-1. ^ ^
214 JOHANNIS BURCHARDI, [JuiUet 1502]
cci lioF' niclus ad Urbem vcnerat ; et ut ecclesiam hujusmodi acquireret quam cardinalis defunctus habebat in Urbe, ad aliorum
persuasionem et ante cardinalem sua propria pecunia emerat ;
et omnibus bonis per fratrem derelictis renunciaverat. Idem electus ad statim, finito consistorio, indutus est vestibus clericalibus,
in quibus nobis monstrum videbatur. Ego, ut ei qui prius notus
fuerat gratificarem, porrexi sibi manum quam ille suscipiens,
volebat eam deosculari, nisi retrahendo ipsam prohibuissem. SS.
D. noster dedit curam socio meo et voluitquod pro funere defuncti
omniafierent sicut factum est pro aho cardinale Capuano, die 15
mensis augusti precedentis anni defuncto (1). Ordinavimus in ejus
anticamera lectum super que-m posuimus defunctum, omnibus
paramentis pontificahbus novis ex taffetta violaceo pro eo factis
indutum circa horam vigesimam unam, et juxta eum sex inlorticia ab una parte, totidem ab alia, ubi jacuit usque ad horam post
vigesimam quartam. Gardinales non fuerunt vocati ad palatium
neque eorum famihe, neque ahqui rehgiosi ; clerus s. Petri expectavit sub porticu basilice^ eorum cum cruce ; beneticiati ejusdem
basilice portaverunt defunctum de camera sua usque ad sepulturam precedentibus triginta intorticns. In medio basihce, juxla
corpus, dictum est responsorium, more solito ; deinde portatum
ad capellam beate Marie de Febribus in qua debebat sepehri.
Deportata fuerunt omnia intorticia ; vix retinui unum ut videretur
sepeliri. Irruit in defunctum unus ex familiaribus suis qui extraxit ei anulum qui duobus carlenis ab eo emptus erat, et chirotecas
antiquas, vix duobus carlenis valentes, quas idem familiaris de
sacristia Pape receperat et promiserat illas restituere ; et sic
positus fuit sine illis in capsa et sepultura. Gapsa erat aliquantulum stricta ; propterea hgnarius ascendit cum genibus super
defunctum ut eum in capsam intruderet. Sepultus fuit vix a duobus palmis sub terra juxta mu-rum sive pilastrum ab extra inter
altare b. Marie de Febribus et altare pape Galhxti III : ad plures
dies post sepulturam non fuit factum ahquod signum sepulture
neque posita desuper intorticia, prout cardinahbus fieri solet ;
1. Voy. precedemment page 158. Bnrchard fait une legere erreur. Le cardinal de
Capoue etait mort Je 5 aout 1501 et ses obseques eurent lieu regulierement le 15 du meme mois.
[JuiUet 1502] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. 215
quod tandem factum [fuit] a.beneficiatis s. Petri. Ut eum portarent, fuerunt ex pacto soluti carleni quinquaginta vel circa; sepultura defuncti per plures dies fuit facta in modum depositi, et
per quosdam emulos super eam sculpte due furce sive duo patibula,
et super unum cui erat sculpta corda appensa, scripta sive sculpta
hec verba : « Dominus requiret supplicationes de manibus tuis et
reddes rationem ; si non reddideris, supplicio perpetuo cruciaberis. » Et quia ergapauperes severus fuit et nimis crudelis, et, ut
plurimum, erga omnes durissimus, et beneficia et officiacarius quo
potuit vendidit ut Pape gratificaretur, acquisivit omnium indignationem et blasphemiam. Fuerunt propterea facta a diversis epitaphia in ejus ignominiosam memoriam, quorum sequentia ad
manus meas pervenerunt :
Sub lapide hoc Miitinensis hahet Ferrariiis ossa,
Quo suadente Petri navis avara fuit.
Ad Styga qui tendis^ multo valde ere gravatus^
Hujus consilio navita avarus erit,
Ahud:
Ferrarii hic tumulus quem sic sitis ussithahendi^
Ut tumulus dici possit avaritie.
Tantaleam patitur penam^ et quia parva fuisset^
Impendent avidis aurea poma lahris.
Ahud:
Hic Baptista tegor^ medici qiiern culpa peremit :
Naturam fuerat nescius ille meam.
Herharum mihi pro succis dare dehuit aurum ;
Sola erat apta meis hec medicina malis.
Ahud :
Injice^ qui transis, terram rursus injice^ ne que
Hic tegitur pestis^ proferat atra caput.
Ahud :
Hic situs estBaptista, Bovem qui reddere pinguem;
Dum studet^ amisit corpus^ opes^ animam.
Ahud :
^ hiter pastorem et pecudes cnmponere suetus
Janus Parcarum est munere compositus. ^ — ^ .
216 JOHANNIS BURCHARDT, [Juillet 1502]
Aliiid :
Mo7ite siih hoc lapidum tegitur Baptista sepultus ;
Securas, virtus anxia, carpe vias (1)
Aliud :
Hic Baptista jacet^ cujus potuere cadaver
Sub terra heredes condere^ non scelera.
Quis jaceat queris ? 7iosci queat ipse sepultus :
Causa, pudor sortem hanc, qui male vivit, habet.
Aliud :
Hac Janus Baptista jacet Ferrarius urna^
Terra habuit corpus, Bos bona^ Styx animam.
Aliud :
Non jacet hic corpus, petiit nec spiritus astra
Bex superum in Stygios mersit utrumque lacus.
Aliud:
Immiti laniata lupo, transfixaque ferro
Sanari urtica, credula Boma putas ?
Aliud:
Confecit te, Boma, lupus., se ferrea cuspis,
Scilicet urticam, qua medearis, habes[^).
Aliud :
Conditur hoc tumulo scelerum Baptista minister
Cujus alumna fuit Boma., parens Mutina.
Utraque damnanda est, magis Boma; hec vexit ad astra :
Turpius est monstrum tollere quam parere.
Aliud :
Ferreaque fueratmea gens, per me aurea dicta;
Hujus non virtus^ causa rapina fuit.
Aliud :
Quod sub humo gigni norat Ferrarius aurum,
Contemptis superis infera regna adiit.
1. Telle est la lecon du mss, 5162, fol. Les autres mss. donnent un vers faux et
inintelligible : « Sccura virtus anxia corpore vivus. » Le texte d'Eccard n^ vaut pas mieux : col. 2140 « Securus viator anxie carpe vias. »
2. Telle est la legon du 5522-4. Le Ghigi, f. 414, et les autres mss. donnent : que medeatur.
[Juillet 1502J RERUM URBANARUM COMMENTARII. 217
Aliud :
Ne dicas : sit terra lems^ nec spargite flores;
NummoSy sirequiem mi dare vis, numera.
Aliucl :
Siste viator iter : cujus tibi dicere^ sed non
Audeo; nam nulliprestitiego officium.
Non Mutina^ ut fama est, Phariis sum natus in oris ;
Vita docety tota mente Bovem colui.
Aliud :
Non minor in tumulo est Baptiste fetor opertus :
Tristis odor carnis.^ tristior est scelerum,
Aliud :
Non miror^ Mutine.^ si monstrum informe[\) necarunt
Julius et rabie Sextus estifera.
Rusticus hic et avarus erat ; genus odit avarum
Julius.^ agrestes (2) Sextus et ipse viros.
Aliud
lUuxit superis dies secundus:
Tunc cum spiritus ipse membra liquit^
Etmajor tenebris tenebra (3) oborta est,
Nam coget novd publicanus orci
Manes pendere diis (4) tributa furvis.
Aliud
Quid egi? rapto vive?is^ spoliatus amictu
Functus., militibus, feda rapina fui. .
Aliud :
Mortales, nihil est quod horreatis,
Dum vixij spoliis pecuniaque^
Facultate, cruore., morte vestra
Letabar; modo Tartarum subivi :
1. Telle est la lecon des mss. Le texte d'Eccard, col. 2140, donne « infame. » 2. « Agrestes », dans Eccard : les mss. donnent « agrestis. » Chigi, f. 415, v. 13737, f. 402, V. etc.
3. Le singulier inusite de ienebrse, arum^ est ici employe, ainsi que les deux qiiantites^qu'admet ce mot.
4. En une syllabe. ^ ^
218 JOHANNIS BURCHARDI, [Juillet 1502]
Tritos vos faciens mea rapina,
Naulum ut fraudihus involem Charonti
Simque auri novus inferis ahactor,
Aliud :
Morborum rahies Mutinensern invaserat, etjam
Raptura attonitum mors erat atra caput,
Hec tamen haud sentit : fulvo tantum incuhat auro
Quod lahor aggressity flagitium peperit.
Quam hene cunctal Deo placuit cuifine sine ullo
Vita sit, ut pereat,^ non memor ipse sui.
Aliud :
Jam laniata lupo seva lacerata feraque.
Quod tihi adurticam credere Roma potes?
Aliud :
Passa lupi dentes, dirumque in viscera ferrum^
Urtice stimulos ne tihi Roma time.
Aliud :
Hospes sacrorum jacet hic mercator
Hunc sacra tuens sine merce spera{i).
Relatum est mihi quodam mane repertam fuisse in primo ostio
camerarum predicti quondam cardinalis Mutinensis in palatio
apostolico affixam cedulam verba sequentia continentem : Bos
hona^ terra corpus^ Styx animam.
Preterea hec, asseruerunt quemdam Gallum in tinello R. D.
archiepiscopi Ragusini fabulam recitasse ; Mutinensem yenisse ad
portas celi, pulsasse ut intraret regnum Dei. Gui Petrus : « Hic,
quis pulsat? » Respondit ille : « Mutinensis sum. » Dixit ei Petrus :
1. Les mss. et Eccard donnent ensuite un distique visant Alexandre VI; ce dis- lique interpole a ete supprime :
Sextus Ta-rguinius, Sextus Nero Sextus et ille, Sextis quanta tibi Roma ruina fuit.
Ce deuxiSme vers a une variante :
Semper sicb Sextis perdita Roma fuit.
Voy. les Acia Paparum de Zeigler. ^
(( nisi mille ducatos persolveris, regnum Dei non intrabis. » Respondit Mutinensis : a Non habeo unde solvam. » Dixit Petrus :
(( Des quingentos; » respondit Mutinensis : (( Nec mille nec quingentos habeo. Discessi ab illa vita pauper, omnibus bonis meis
spohatus : beneficia, pecunias, vasa aurea et argentea ac omnes
divitias meas recepit Papa. Nudus veni, propter Deum, miserere
mihi. )) Petrus gradatim descendit de quingentis ducatis usque ad
unum ducatum quem pro introitu ab eo recipere volebat. Et cum
Mutinensis continuo paupertatem allegaret, dixit ei Petrus : « Si
non habes solvere unum ducatum, vade ad diabolum et cum illo
sis pauper in eternum. )) CoIIudebat Gallus in vitam et mores
Mutinensis qui pecunias a pauperibus crudeliter extorsit; non
misertus est alicujus sed pauperes ad diabolum mittebat semper, ut
perpetua cum eo paupertate fruerentur; propterea eum in ignem
gehenne eternaliter substituendum Petrus dixerit. Yenit igitur
Mutinensis ad infernum, ad ostium pulsans. Osliarius quis pulsat
interrogat. Respondit ille se esse Mutinensem. Ostiarius pari
modo mercatur de pretio ; et cum Mutinensis non vellet aliquid
persolvere, ostiarius eum repulit, et locum ei ad partem consignavit, in quo perpetuo supphcio cruciaretur.
Doleo ex animo hunc erga pauperes fuisse tam crudelem et
salutis sue immemorem qui omni liberalitate, benignitate et gratia
erga me usus est(1).
1 . La conduile si peu evangelique du cardinal de Modene envers les pauvres etait parfaitement correcte au point de vue de la Curie. On lit en effet dans les Taxe cancellarie apostolice et taxe sacre penitentiarie itidem apostolice, fol. 23 (edit. de Paris, 1520), cette incroyable observation au sujet des graces expectatives, des dispenses matrimoniales, etc. : (( Nota diligenter quod hujusmodi gratie et dispensationes non conceduntur pauperibus, quia non sunt ei; ideo non possunt consolari. »
Omnipolens Deus dignetur miserere anime
sue. Dicebant hunc dimisisse in pecunia numerata triginta millia
ducatorum dupHcium et decem millia in aliis monetis et vasa aurea
et argentea valoris decem millia ducatorum preter pannos et alia
bona : de tot ducatis videtur mihi impossibile.
1502年7月20日
Eadem die, 20 julii, in Civita Ducali (2) obiit Carolus Ursinus morte repentina.
2. Telle est la lecon des mss., et ainsi doit-on lire, bien qu'il puisse paraitre singulier que Tauteur se soit servi d'un mot italien et latin pour traduire le nom de la ville de Civila-Ducale. Lorsque Jules II, au mois de decembre 1508, posa la premiere pierre de la citadelle de Civita-Vecchia, la medaille qui fut placee dans les foniIements de l'edirice en memoire de la ceremonie portait : CIVITAS-VECCHIA. Gette anomalie ne laissa pas cl'etonner Paris de Grassis qui Ta relevee dans son journal. Par, de Grassis diarium, B. N. mss. 5165. T. I, p. 562.
1502年7月23日(土)
Sabhato, 23 julii predicti, circa horam vigesimam secundam,
nunciatum fuit Papo ducem Valenlinensem per concordiam
halniisse Camerinum : propterea fuerunt tracte multe hombarde
in castro s. AngeH; in sero, accensa multa luminaria, tracti razzi
et in platea s. Petri factum magnum festum.
Dominica sequenti, in sero, pulsata campana major Capitolii et
facti majores ignes etmagnus triumphus quam hero sero. Victoria
autem fuit hec, quod inita per ducem Valenlinensem cum domino
Camerini tregua et concordia ad certum tempus, stante hujusmodi
tempore D. Camerini nihil tale reformidante, dux irruit in c'm- tatem quam habuit; et dominum Camerini et omnes filios suos
legitimos et bastardos cepit et captos tenuit (1).
1. Sur la prise de Gamerino par Gesar Borgia, voy. les depeches de Giustiniani, en date des 21, 22, 24 et 29 juillet (p. 62 et suiv.)
1502年7月30日(土)
Sabbato, 30 julii, R. D. Titus, episcopus Castrensis, celebravit
missam pubHcam anniversariam obitus fehcis recordationis Innocentii pape YIII, Papa absente^ incapella majore palatii, cui interfuerunt septem cardinales, videlicet : s. Praxedis, Agrigentinus,
Arborensis, Cusentinus, Caputaquensis, Cesarinus et Farnesius;
et omnia observata suntmore solito. Ego non interfui, quia paravi
me ad iter, cras mane recessurus ab Urbe.
1502年7月31日(日)
Dominica, ultima mensis julii, ante ortum solis, recessi et Urbe
iturus Argentinam, Deo volente, in cujus nomine equum ascendi.
1502年8月3日(水)
Feria quarta, 3 mensis augusti, dux Valentinensis qui recessit ex Urbe in habitu simulato, videlicet sub cruce et habitu militis s. Johannis Hierosolymitani, et cum eo cardinalis Borgia, Franciscus Trochia et quidam alius, venit Ferrariam per postas caballariorum, el die jovis, 24 ejusdem, recessit ex Ferraria etiam per postas : veneris, 25 augusti fecerunt prandium in burgo s. Donnini de pullis et pipionibus in magna copia et quantitate, in scandalum populi et verecundiam suam ; inde equitarunt Mediolanum ad regem Francorum ubi existebant cum eo etiam dux Urbini, D. Pisauri, marchio Mantue et omnes potentatus Italie.
1502年8月8日(月)
Feria secunda, 8 mensis augusti, celebrate fuerunt exequie bone memorie cardinalis Mutinensis et Capuani. Missam celebravii Rmus. D. cardinalis Cusentinus in capella et altari beate Marie de Febribus, juxta basilicam s. Petri. Castrum doloris, loca funestorum et intorticiorum et omnia alia parata sunt prout in exequiis bone memorie alterius cardinalis Capuani, hujus predecessoris, prout mihi fuit relatum. Nescio qui cardinales absolverunt post missam et orationem, quia etiam socius meus non interfuit ob infirmitatem quam in dominica precedente incidit. Clerici campanarii capelle nostre fecerunt pro nobis officium male, non dubito. Orationem fecit Camillus Porcarius, nobilis Romanus.
1502年8月11日(木)
Feria quinta, 11 dicti mensis augusti, dies anniversaria assumptionis SS. D. nostri Alexandri VI, Rmus, D. cardinalis Cusentinus celebravit missam solemnem in capella majore, Papa presente : omnia, ut intellexi, sunt acta more solito. Feria sexta, 26 ejusdem mensis augusti, dies anniversaria SS. D. nostri predicti, Rmus. D. cardinalis Agrigentinus celebravit missam solemnem in capella supradicta, Papa presente, qui recepit in prelatum suum assistentem R. in Christo P. D. Rartholomeum, electum Rellunensem, nepotem Rmi. D. cardinalis s. Angeh, cui Sanctitas sua mandavit dari locum inter assistentes; et socius meus dedit post D. Adrianum, episcopum Herfordiensem, secretarium Pape, tunc ultimum assistentem, licet hic Rellunensis esset episcopus seu electus, ad circiter tres annos ante predictum Adrianum cui post reditum meum ad Urbem, errorem loci hujusmodi ^ommemoravi, qui mihi respondit se existimasse inter assistentes ordinem receptionis ad assistentiam et non promotionis ad pontificalem dignitatem ; et si modo illi cederet, recognosceret errorem suum quod esset sibi verecundia, proptereanoluit cedere nec ego volui in hoc severitatem ostendere, cum scirem Adrianum non multo tempore in iho loco permansurum sed assecuturum cardinalatus honorem (1). Feria secunda, ultima mensis octobris, vigilia omnium sanctorum, mutatio capparum, fuerunt vespere papales incapehamajore Papa presente ; et martis, 1 novembris, festo omnium sanctorum, missa solemnis in eadem capella, quam celebravit Rmus. D. car1. Le journal de Burchard presenle unelacune de deux mois. / ~- 222 .lOHANiMS BURCHARDI, [Novembre 1502] dinalis Aloxandrinus, Papa elJam presente, et non fuit sermo. In sero, fiicrunt vesperc dictc et vigilie mortuorum in eadem capella, quibus Papa interfuit in cappa de scarlato, more consucto, et omnia acta sunt more solito. Feria quarta, 2 dicti mensis novembris, commemoratio omnium fidelium defunctorum : Rmus. D. cardinalis Grimanus celebravit missam publicam in capella supradicta, Papa presente; alia more solito. Diebus preteritis, obiit D. Martinus Scudero, canonicus Cesaraugustanus, diaconus capelle nostre, et in ejus locum^ de mandato Pape, fuit receptus D, Antonius de Viotiis, presbyter Tarentinensis, qui, diebus preteritis, incepit in hujusmodi officio deservire. Superioribus diebus, Garolus et Paulus et ceteri omnes Ursini quorum primus cardinalis Ursinus et Yitellotius Yitellius de Civitate Castelli, ac Johannes Paulus Ballionus de Perusia, Liberottus de Firmo et Pandulphus Petrucciusde Senis et quidem alii conspi- H rati confederati et coUegiati contra ducem Valentinensem tunc in Imola existentem, congregatis circiter equitum quingentis et duobus millibus peditibus, restituerunt civitatem Urbinatensem et omnes alias civitates, terras, loca et forteUitia sub ducatu Urbinatensi constituta, illustri D. Guidoni Ubaldi, vero duci Urbinatensi nuper expulso per ducem Yalentinensem, ac Imolam circumdantes, duci Yalentinensi magnum timorem incusserunt, simihter pape Alexandro qui, sine mora, auxilium regis Francie petiit et nihilominus mediatores delegit, quorum opera concordia et pax inter Sanctitatem suam et ducem Valenlinensem ac omnes supradictos habentur. Yenerunt propterea Imolam omnes gentes regis Francie in ducatu Mediolanensi existentes. Interim tractata est et obtenta ac de mense presenti conclusa reconcihatio et concordia inter supradictos, quam Papa quesivit et finxit in hunc solum tinem ut possit se et ducem, filium suum, contra eosdem supradictos vindicare et eos omnino extirpare, quod, ilhs imprudenter non formidantibus, tandem evenit, licet cardinalis Ursinus fuerit , ab innumerabilibus personis, etiam pueris, commonitus ne se de f Papa confideret : noluit tamen aliquem audire et sepe subridens dicebat nunquam habuisse cum Papa discordiam, quin per concor- [Novembre 1502] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 223 diam commodum et utilitatem reportaverit. Audio Papam, ut predictum cardinalem Ursinum facilius attraheret, confessum esse non posse sine favore Ursinorum Rome vel in terris Ecclesie perma- nere tute nec ducem Valentinensem dominia sua retinere aut illis frui ; propterea proposuisse resignare papatum in favorem ipsius cardinalis Ursini, dummodo perpetuam proteclionem et defensionem ducis predicti polliceatur (1) et promiltat; et sub hujusmodi spe, cardinalem Ursinum ad omnia conduxisse et per illam ceteros omnes supradictos; quod cessit in eorum destructionem. Goncordia supradicta conclusa et firmata, cardinalis rediit ad Urbem de mense novembris supradicto (2). Sabbato, 12 novembris, ego redii ad Urbem cum uno mulo et septem equis et omnibus familiaribus meis intra vigesimam tertiam et vigesimam quartam horam, salvi et incolumes per Dei gratiam, qui sit benedictus in perpetuum ! Feria(3) prima, ISmensis novembris predicti, portatum est ad ecclesiam beate Marie de Populo funus sive cadaverbone memorie D. Christophori, episcopi Cortonensis, SS. D. nostri pape secretarii et assistentis, qui heri sero diem clausit extremum in domo sua, inter predictam ecclesiam et hospitale Sclavorum, juxta flumen sita, associatum a familiis cardinahum et multis prelatis. Fuit sepultus in sepultura quam ipse vivens sibi fieri fecit, non tamen perfecit, in angulo extra dictam ecclesiam juxta murum ad sinistram eamdem ecclesiam intrantis. Condidit testamentum cujus executores constituit RRmos. DD. cardinales NeapoHtanum, Beneventanum et s. Praxedis; sed Papa se ipsum heredem instituens commisit voluntatis sue executionem gubernatori qu^ omnia bona per ipsum episcopum derehcta, nihil dempto, exportavit et accepit et vendi fecit frumenta ejusdem episcopi que Cortone fuerunt et ecclesiam Cortonensem cuidam Florentino pro 1. Telle est lalegon des mss. de Paris et du Ghigi, f. 425, v. Raynaldi, t. XXX, p. 382, donne : polliceretur. 2. Voy. la legation de Machiavel aupres du duc de Valenlinois ; et Alvisi, Cesare Borgia... ch. v, p. 323 et suiv. 3. Le 5522, 4. fol. 422, v. le Ghigi, L. I, 14, f. 425, v. etle 13737, f. 412, donnent: « feria quarta, 13 », ce qui eat inexact : de meme le 151 qui donne « feria quarta, 15. \) Ghristophoro Bordini mourut en efTet le 13 novembre qui etait un dimanche. Voy. VArt de ver. les dates^ et Ughelli, t. I, etc. ^ ^ 22'. JOHANNIS BURCHARDT, [Dccembre 1502] fliiohiis iiiilliljiis diicalis vendidil. Non fui vocalus ad hoc funus; sed D. Bcrnardinus, socius meus qui, ut postea intellexi, commisit errorem : fecit enim seu permisitnepotes et familiam defuncli per prelatos invitalos de ecclesia ad domum ejusdem reassociari preler bonam consuetudinem quod fuit postmodum receptum ab nliis in exemplum. Obiii etiam his diebus venerandus pater, frater Joliannes Anionius Yiterbiensis ordinis predicatorum, magister sacri palatii, cujus anima requiescat in pace. Amen. Obiit quoque ante reditum meum ad Urbem, R. P. Sebastianus, archiepiscopusNicosiensis m Urbe, per cujus obitum SS. D. noster providit ecclesie Nicosiensi D. Aldobrandinum Orsini, solute. Sabbato, 26 ejusdem mensis novembris, Rmus D. cardinalis de Farnesio, legatus Marchie Anconitane de mense octobris proxime preterito designatus et pubhcatus, recessit ex Urbe, iturus ad legationem suam provincie predicte. Dominica prima adventus Domini, 27 dicti mensis novembris, R. P. D. Petrus, episcopus Calmensis, celebravit missam solemnem seu publicam in capella majori, Papa presente : orationem fecit procurator ordinis predicatorum. Cum Papa veniret ad capellam, vidi ante eum oratorem Bononiensem, cui dixi quod non intraret capellam quia non haberet in ea locum ; qui obediens, non intravit ; deinde D. Franciscus Trochia, secretarius Pape, intellexit prohibitionem predicto oratori factam : dixit eidem quod intraret, qui, dominicis sequentibus, intravit et stetit in scamno consueto oratorum, post omnes. Sabbato, 3 mensis decembris, Rmus. D. cardinalis Arborensis recessit ex Urbe, iturus Perusiam ad legationem suam sibi desii- natam. Dominica, 4 dicti mensis decembris, et secunda adventus Domini, R. D. Petrus Gormaz, episcopus Narniensis, scriptor apostohcus, cantavit missam pubhcam in capella majore predicta; Papa presente : sermonem fecit quidam frater ordinis minorum pro procuratore ejusdem ordinis. Aha more solito. Feria quarta, 7 dicti mensis decembris, festo s. Ambrosii episcopi, R. P, D. Bernardinus, episcopus Isclanensis, celebravit missam solemnem in ecclesia hospitahs Lombardorum, presente solo [Deceinbre 1302] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 225 cardinale s. Severini. Non fecil commemorationem de advenlu et bene. Ghorus et ecclesia fuerunt parata et omnia actamore solilo. Feria quarta, 7 dicti mensis, id est eadem die, post prandium, intravit per portam de Populo, magnificus D. Johannes Yictorius de Soderinis, utriusque juris doctor, frater D. episcopi Yolaterrani, orator Florentinorum, qui, de mandato Pape, receptus fuit et associatus a famihis Sanctitatis sue et omnium cardinahum usque ad domum predicti D. episcopi, fratris sui, et equitavit medius inter gubernatorem Urbis et archiepiscopum Ragusinum. Feria quinta, 8 dicti mensis, festo conceptionis beate Marie virginis, confraternitas ejusdem beate Marie virginis conceptionis parari fecit ecclesiam s. Laurentii in Damaso pannis et auleis, in cujus altari majore R. P. D. Jacobus, episcopus Caiacensis celebravit missam solemnem, ministrantibus sibi duobus capellanis dicte ecclesie. Interfuerunt tres cardinales, videlicet Ursinus, Medices et Gesarinus. In principio misse, non fuit incensatum altare , quia non erat ibi ignis paratus ; et omnia fuerunt sine ordine. Finita missa, celebrans episcopus in paramentis omnibus missalibus et mitra sedit in faldistorio, juxta altare^ in loco solito parato, et venit camerarius confraternitatis predicte cum uno bacih argenteo in quo erant quatuor burse cum modicis carlenis, qui genuflexit juxta episcopum. Accesserunt ad eum successive quatuor puelle maritande in vestibus albis, singule inter duas matronas quarum quelibet habuit juxta se unum ex confratribus :.que puelle successive genuflexerunt et singule receperunt de manu sua bursas, et osculate sunt manus ejus. Quo facto, ilhs abeuntibus, episcopus surrexit et, deposita mitra, accepit pluviale ; et facta est processio cui non interfui. Feria sexta, 9 mensis dicti decembris, presentatum et lectum fuit in rota mandatum Pape per quod Sanctitas suarevocavit aliud mandatum, ab eo emanatum, suspensionis loci R. D. Felini, episcopi Lucani, unius ex DD. auditoribus rote locotenentis ad beneplacitum suum: propterea idem D. Fehnus cessavit ab eodem mense deinceps intrare rotam. Eadem die, circa secundam horam noctis, nunciatum est Papo ducem Valenlinensem rehabuisse Urbinum cum omnibus pertinenths suis per concordiam cum illustrissimo D. Guid^me. Urbini T. III. 15 226 .lOHANxMS BURCHARDI, [D.-cembre 1302] duce habitiim, Gui concessum est abire cum omnibus bonis et rebus ; quod et fecit. Factum propterea in castro s. Angeli magnum festum et tracti sclopetti iji magna quantitate. Dominica tertia adventus, 11 ejusdem mensis, Rmus. D. cardinalis Gaputaquensis celebravit missam publicam in capella majore, Papa presente. Sermonem fecit procurator ordinis Heremitarum s. Augustini : alia more solito. Dominica, 4 adventus, 18 ejusdem mensis decembris, R. D. Felinus, episcopus Lucanus, assistens, celebravit missam publicam in capella predicta, Papa absente. Non fuit sermo quia frater ordinis carmelitarum illum facturus dixit socio meo, deinde mihi, direxisse sermonem suum ad Papam qui, cum non esset presens, propterea oportere ejus inchoationem mutare; optare se sine scandalo omitti vel potius non facere sermonem, dummodo pro anno futuro non privaretur sermone presentis diei. Dixi ei excuquod exiret capellam in nomine Domini, et ego essem facturus sationem suam apud cardinales pro honore suo quod se male haberet. Feci verbum tribus primis, videlicet Neapohtano, Beneventano et s. Praxedis qui remiserunt me ad ahos, quorum major pars laudavit quod non esset sermo. Revocavit me Neapohtanus, interrogans quid ahis cardinahbus placeret ; respondi quod non esset sermo. Subjunxit Neapolitanus turbato animo : « Mihi non placet, volo quod sit sermo ! » nominans me presumptuosum, temerarium et insolentem, et quod si Papa non injungeret mihi gravem penitentiam, esset sibi facturus magnam displicentiam. Replicavi Rmam. Dominationem suam loqui preter rationem. RRmi. DD. Beneventanus et s. Praxedis videntes illum commotum et me commoveri, fecerunt mihi signum quod silerem et ab eo recederem, quod feci : habuit tamen de sermone patientiam. Sabbato, 24 decembris supradicti. vigiha nativitatis Domini nostri Jesu Christi, fuerunt vespere papales in capeha majore, Papa presente. In nocte sequenti, post horam nonam, incepte el acte fuerunt matutine in capeUa minore Pape ad evitandum frigus et ventum, Papa absente. Officium in matutinis fecit Rmus. D. cardinalis Gusentinus qui etiam cantavit primam missam more solito : preter Gusentinum, interfuerunt quatuor ahi cardinales, videlicet Alexandrinus, Gaputaquensis ^ Medices et Gesarinus, [Decembre 1503J RERUM URBANARUM COMMENTARII. 227 diaconi ; qui omnes sederunt in uno banco ad sinistram intrantis per ostium principale diclam capellam. Propter fenestras ab alia parte existentes antiquas^ socius meus fecit extendi pannos de rascia ; scamna pro prelatis posita fuerunt post predictum bancum quatuor cardinalium interessentium per longum capelle. In opposito prelatorum steterunt cantores sex tantum : intorticia fuerunt in dicta [capella] posita super sex candelabris altis, videlicet tria juxta locum cantorum ; alia more solito. Ego non interfui, sed socius meus qui cantavit secundam missam, et hec mihi retuht (1).
1. Le mss. 5522, IV, fol. 450 v. s'arrete ici et donne ensuite, du fol. 451 aU f. 477, leslettres du pape a Savonarole, publiees dans let. II de cette edilion. Tout ce
qui suit manque dans le mss. 5522-4; mais est donne dans les mss. Chigi etMagiia- becchi
Anno anativitate Domini MDIII, indictione sexta, die dominica
25 dicti mensis decembris, festo nativitatis salvatoris nostri Jesu
Christi, Rmus. D. cardinalis Beneventanus celebravit missam
solemnem in basilica principis apostolorum de Urbe, Papa absente : non fuit sermo, alia more solito.
Feria secunda, 26 mensis decembris predicti, festo s. Stephani,
Rmus. D. cardinalis s. Praxedis celebravit missam solemnem in
capella majore palatii, Papa absente : non fuit sermo; alia more
solito. Dies hec fuit humida cum subtili pluvia continua, etiam
nocte precedente et sequente.
Feria tertia, 27 ejusdem mensis, festo s. Johannis evangeliste,
Rmus. D. cardinalis s. Crucis celebravit missam solemnem in
capella supradicta, in locum Rmi. D. cardinalis Agrigentini qui
debebat celebrare quod, propter supervenientem nocte preterita
chiragram, facere non potuit; et propterea hoc mane in diluculo
fecit rogare prefatum Rmum. D. cardinalem s. Crucis quod pro eo
celebraret; et ille acceptavit et fecit. Non fuit sermo, et SS. D.
noster huic misse non interfuit. Aha vero acta sunt more solito.
Nocte preterita pluit, et hoc mane, cum essemus in capella,
infra missam fuit magna tempestas cum magnis tonitruis, et tota
dies fuit obscura : hoc dico propter regulam rusticorum duodecim
mensium anni.
Feria quarta, 28 decembris, festo sanctorum innocentium, fuit
tempus obscurum et pluvia subtihs, continuata tota die ; et in nocte
sequente cecidit nix ad altitudinem quatuor digitorum.
Feria quinta, 29 decembris, festo s. Thome Cantuariensis,
R. D. Sylvester, episcopus Vigorniensis, orator regis Anglie,
celebravit missam solemnem in ecclesia hospitahs Anglicoruni,
cui Rmus. D. cardinalis Senensis interfuit : sedit in parato sibi
scamno communi juxta murum ante altare quod est in angulo
dicte ecclesie post cornu evangehi altaris majoris, et bene fuil.
1, Voy. t. II de cette edit. pag. 425 et la note 1.
2. Telle est la leQon du Chigi, L. 1, 14, f. 184 ; le 151 donne : « fieret » f. 159, v.
fjanvier 1503] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 229
Habuit ante se pulpitum commune cum panno et cussino de
j brocchato, ad genuflectendum : post eum ad spatium unius
' canne in eodem scamno et alio simili transversali sederunt episcopi Suanensis et Bisignanensis ac D. Alexander prothonotarius,
frater Rmi. D. cardinalis s. Severini non longe inde in nave
media, juxta columnas in scamnis paratis sederunt capellani
ejusdem Rmi. D. cardinalis : omnia bene fecerunt, excepto quod
ante introitum misse per celebrantem dictum, non fuit incensatum altare quia non erat paratus ignis quem ahquantulum expectavimus. Dicta fuit tantum una oratio ; et alia more solito. Cantores Pape cantarunt missam, qui fecerunt deinde prandium in
hospitali predicto; et nos ministri, cum celebrante, in domo sua.
Feria sexta, 30 dicti mensis decembris, fuit dies clara cum
nocte sequenli.
Sabbato, 31 decembris, fuit dies ciara : fuerunt vespere pa-
! pales in capella majore palatii, Papa presente. In sero et nocte
sequente, fuit tempus pluviosissimum.
Dominica, 1 mensis januarii, festo circumcisionis Domini nostri Jesu Christi, Papa venit ad capellam predictam, ad missam
I solemnem, quam celebravit Rmus. D. cardinalis Ursinus. Infra
missam, factus fuit assistens R. D. Franciscus, episcopus Legionensisj et D. Bartholomeus, episcopus Bellunensis, factus assistens de mense augusti preterito : donavit nobis duos ducatos
duplicespro strenis. Tota die et nocte sequente fuit pluvia.
Factum SenogaUie sic se habuit. Prefectissa videns se non posse
aufugere potestatem ducis Valentinensis (1), oneravit duas barchas
rebus et bonis suis cum quibus et ipsaper mare pervenit Venetias,
et in recessu suo misit claves Senogalliein pelvi argenteo (2).
Feria secunda, 2 mensis januarii, tota die et usque ad plures
I horas noctis pluit, et sepe fortiter.
1. Voy. la legation de Machiavelli aupres du duc de Valentinois etla celebre des- cription du massacre de Sinigaglia. 2. Cetait Jeanne de Montefeltre, veuve de Jean de la Rovere et soeur de Guidobaldo
d'Urbin. Apres Tentree d'01iveretto de Fermo a Sinigaglia, elle s'etait refugiee dans la citadelle, avec son jeune fils et le celebre Andre Doria, un des tuteurs de ce der- nier.\ Jugeant toule resistance impossible, Doria aida a la fuite de Jeanne et de son
fils, qui se rendirent par mer, a Venise. Voy. Ugolini, Storia dei conti e duchi d'Ur- Uno, t. II, p, 113-5,
230 JOHANNIS BURCHARDI, [Jauvier 1303]
Feria tcrtia, 3 januarii usque ad lioram prandii, fuit dies clarissima cum sole claro : post prandium fuit tempus obscurum sine
pluvia.
Nocte preterita, circa horam qnintam, Papa fecit nunciari cardinali Ursino et Jacobo de Sancta Cruce, ducem Valentinum
habuisse etiam arcem Senogalhensem; propterea idem cardinalis
volens congratulari Pape, hoc mane equitavit ad palatium et cum
eo gubernator Urbis qui finxit se ilh casualiter associare. Cum
esset m palatio et cardinalis descendisset de mula, omnes equi
sui et muli fuerunt deducti ad stabulum Pape : cum cardinalis esset
in camera Papagalh, vidit se gentibus armatis circumdatum et
expavit. Adstatim ductus fuit ad carceres Turris None, juxta
hortum sive vineam Pape ad cameram episcopi Calhnensis et post
eum prothonotarius Ursinus, Jacobus de Sancta Cruce et Bernardinus, abbas de Luiano, qui omnes fuerunt ibidem detenti. D.
Hadrianus Castellanus, secretarius et thesaurarius Pape, qui
nocte preterita legerat litteras Pape a duce apportatas, quibus
dux significabat pontifici quod in mane diei hodierne faceret cardinalem Ursinum et Jacobum predictos detineri, noluit exire illa
nocte cameram Pape ne, si forte cardinalis Ursinus per ahquem
avvisaretur de facto, Papa posset suspicari id ab ipso Hadriano
provenisse.
Idem Hadrianus, hoc mane, cum cardinalis Ursinus equitaret
ad palatium, misit pro archiepiscopo Florentino quem detinuit et
fecit custodiri in camera sua, in palatio. Detento cardinali predicto, gubernator Urbis equitavit ad domum ejusdem cardinalis
in monte Jordano cum omni gente sua, et eamdem domum clausit et custodivit, ac eam inhabitavit. Dum hec in Urbe fierent,
dux Valentinensis detineri fecit SenogaUie ViteUotium Vitelhum,
Paulum de Ursinis, D. [Franciscum], ducem Gravine... cavalhere
Ursino nuncupatum, et Liberottum... de Firmo, et ex eis Vitellotium et Liberottum post paucas horas per Michelettum strangulari; ducem Gravine Paulum et D... fecit diligenter custodiri (1).
Fabius Ursinus dicti Pauli filius videns capturam patris et predictorum, celeriter aufugit prudentissime. Detento cardinale
1. Les mss. Chigi et 151 donnent exactement ce texte avec les memes lacunes.
[Janvier 1503] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 231
Ursino, ut prefertur, rumor surrexitper Urbem Papam essemortuum et Neapolim ab Hispanis captum, sed nullum horum erat.
Carclinalis Gesarinus, intellecta detentione cardinalis Ursini, fecit
pulsari campanam suam ad equitandum^ et sine mora ascendit
mulam et per viculos et bivios equitavit ad palatium velociter :
gravitate post habita, modica mora transacta, rediit ad domum
eodem modo ut venerat.
Hac die et nocte sequenti, Carolus Ursinus detentus fuit in
camera supradicte turris, etin diesequenti ductus fuit ad cameras
supra capellam majorem et ibidem custoditus usque ad vesperas
diei jovis proximi. Quibus in capella ductis, fuit ductus ad castrum
s. Angeli ubi castellanus recepit eum in cameram suam ; prothonotarius et abbas ducti fuerunt parum post capturam ad idem
castrum; Jacobus de Sancta Gruce detentus fuit in palatio.
Modus autem quo dux usus est capiendi predictos, fuit : dux
assistens ante arcem Senogalliensem cum Yitellotio, Paulo et
aliis predictis, finxit non velle eam illa hora debellare, sedprius
facere collationem ad quam invitavit omnes predictos. Dux intravit domum, quem secutus est Paulus a duce specialiter invitatus,
Vitellotius vocatus a Paulo et alii illos secuti. Cum essent in aula
domus, dux intravit ad cameram : adstatim Michellottus cum
multis appropinquantes se, aliqui Yitellotio, alii Paulo, alii ceteris predictis, dixerunt eis : « Yos estis capti » ; ad que verba,
Vitellotius extracto pugione vulneravit ex irruentibus in eum :
nihilominus ipse et ahi fuerunt detenti, et de eis actum ut supra
dixi.
Feria quarta, 4 januarii, Jacobus de Sancta Grucededit securitatem pontifici de representando se totiens quotiens et ubi vellet;
et se propterea ac omnia sua sub penis camere obhgavit; et pro
eo nonnulli cives sub pena viginti milha ducatorum, et eadem die
fuit liberatus. Post vesperas, rediit in domum suam.
In sero ejusdem diei, gubernator fuit in camera archiepiscopi
Florentini, et cena facta, fecit exportari omnia bona cardinalis
Ursini et archiepiscopi predictorum in eorum [carrucis] et aliis
multis ad palatium Pape et domum suam, prout voluit; et multa
bona eorumdem fuerunt per soldatos et alios abstracta et deportata. / — ^
232 . JOHANNIS BURCHARDI, [Janvier 1503]
Hec clies tota fuit clara.
Feria (jiiiiila, 5 clicli mensis jaiiiiarii, in mane, visus est sol
per nubes, cleincle coopertus nubibus absc^ue pluvia usque ad
lioram vesperorum : ab liora vesperorum usque per totam noctem
et quasi totum diem sequentem, fuerunt pluvie.
Eodem mane , Jacobus de Sancta Cruce cum principe
Jolianne (1), filio Pape, et competenti gente, equitavit Montem
Rotundum et accepit nomine Pape possessionem illius et omnium
terrarum Ursinorum, etiam abbatie Farfensis. Hora consueta,
fuerunt vespere papales in capella majore. Officium fecit Rmus.
D. cardinalis Alexandrinus, Papa absente. Quibus finitis, omnes
cardinales iverunt ad pontificem, commendantes ei cardinalem
Ursinum. Papa dixit eis de conspiratione Yitellotii, Ursinorum,
Ballioni et Pandulphi et eorum complicium ut ducem occiderent,
qui se voluit contra eos vindicare ; et non obtinuerunt a pontifice
gratiam (2).
Eodem die, habita est Perusia ad obedientiam Pape, de qua
Johannes Paulus, illius tyrannus, prius recesserat et iverat ad
civitatem Senarum ad Pandulphum.
Feria sexta, 6 ejusdem mensis januarii, festo epiphanie Domini, Rmus. D. cardinalis Alexandrinus celebravit missam solemnem, Papa absente, in basilica s. Petri.
Eadem die, post prandium, gubernator Urbis equilavit ad
domum R. P. D. Petri, episcopi Cesenatensis, auditoris camere,
et eum ad se vocatum, licet infirmum, duxit ad castrum s. Angeli ubi fecit eum in quadam camera detineri et custodiri. Equitavit inde ad palatium idem gubernator et de palatio ad domum
R. D. Andree de Spiritibus de Viterbio, sedis apostolice prothonotarii de participantibus et clerici camere apostolice, quem
simihter de domo sua duxit ad castrum predictum et fecit eumin
alia camera ejusdem custodiri et detineri. D. pro.thonotarius prefatus videns se captum, antequam exiret domum suam, projecit
claves studii sui et capse in cloacam, nescio ad quid.
Sabbato sec|uenti, idem gubernator fecit exportari omnia bona,
tam episcopi auditoris quam prothonotarii predictorum de domi4. Sic, dans les mss. Ghigi et 151. II faut iire : Joffredo.
2. Tous ces details sont confirmes par Giustiniani, t. II, p. 297 et suiv,
[JaDvier 1503] RERUM URBANARUM GOMMENTARII. - 233
bus eorum ad palatium Pape ; et dictum fuit quod in domo prothonotarii parum fuit repertum.
Sabbalo, 14 dicti mensis januarii, R. D. Sinolphus de Castro
Otherio (1), episcopus Clusinus, camere apostolice clericus et
secretarius apostoHcus qui ex timore (2) per capturam DD. auditoris camere et prothonotarii de Spiritibus sibi incusso, 7 hujus,
vel circa, febrim inciderat, circa horam vigesimam unam condidit
testamentum^ cujus executores deputavit RRmos. DD. cardinales
s. Praxedis et Senensem et legavit Pape centum ducatos; et
parum post emisit spiritum. Requiescat in pace. Amen. Papa,
intellecto hujusmodi obitu, misit ad domum defuhcti D. Bernardinum Gutterii, socium meum, et quemdam aUum cubicularium
suum quod custodirent domum et bona in ea existentia: ad quam
etiam venit R. D. episcopus Suanensis, nomine Rmi. D. cardinalis Senensis, unius executorum ; et prQ defuncto ordinata fuerunt
omnia paramenta pontificaha novade tapeto violaceo. Gubernator
Urbis supervenit, et fuit ipse solus per illos duos per Papam
deputatos intromissus et nihil immutavit.
Die dominica sequenti, in mane, cadaver defuncti fuit po«itum
super mensam circa medium prime camere juxta aulam ad dextram intrantis aulam existentem sitam, paratuni omnibus paramentis supradictis super tapete^ et candelabrum unum ad caput,
ahud ad pedes cum candehs duarum hbrarum vel ultra, ordinata;
libre septuaginta candelarum de viginti pro libra pro rehgiosis,
absque aliis pro confraternikite Salvatoris, et viginti facule de
media hbra. Yocate fuerunt famihe RRmorum. DD. cardinahum,
videlicet Neapolitani, Beneventani, s. Grucis, s Severini et Cesarini; rehgiosi conventuum Minerve, Araceh, s. Augustini, de
1. Cest ainsi qu^est ecrit le nom Peveque de Ghiugi dans les mss. Chigi et 151.
Son nom exact est « Sinolphus de Castel Lotario », correction qui n'a ete feile dans le courant du texte que lorsque les legons defectueuses differaient entre elles.
2. Giustiniani, apres avoir rendu compte de Farrestation de Teveque de Cesene ei
du protonotaire Andrea Spiriti, « degnissimi prelati e molto reputati in corte », ajoutait : « La retenzion de questi due ha messo in spavento tutta questa corte, e molti
cortesani prelati, maxime queUi che hanno fama d'aver denari, similiter zentilomeni
della terra, cusi de una fazion come dell' altra, sono chi scampati, chi ascosti, perche non e piu alcun che si tegna sicuro Li cardinah tutti temeno, maxime quelli
che si pensano de averse in alcun tempo immaginata, nonche fatta cosa nunia contraria alla volonta d^l Pontefice. , . . . » Depeche du 6 j^nvier, p, 314. ^ ^
234 JOHANNIS BURCHARDI, [Janvier 1503]
Popiilo, carmelitarum et s. Marcelli: sed carmelitarum et s. Marcelli non venerunt. Congregatis prelatis et confraternitale s, Spiritus circa horam sexlam dominice predicte, defunctus fuit portatus ad ecclesiam beate Marie de Populo, precedentibus quinquaginta intorticiis, viginti tribus funestis sequentibus, quorum
fuitD. Bonifacius, subdiaconus apostolicus, nepos defuncti, quem
sequebatur quidam puer consanguineus ejusdem; qui ambo fuerunt a prelatis associati. D. Bonifacius incessit inter Suanensem
a dextris et Adjacensem a sinistris, pedestres : secuti sunt eos
gubernator Urbis et alii prelati, omnes equestres, dato ordine
predicto. Ego non fui secutus funus, sed ivi ad domum Rmi. D.
cardinalis Grimani, pro creatione militis vocatus. Relatum fuit
deinde mihi quod illi quatuor post funus usque ad Populum, ut
prefertur, etiam associarunt eosdem a Populo usque ad domum
defuncti, quod fuit male et preter bonam consuetudinem.
Feria quarta, 18 ejusdem mensis januarii, necati fuerunt et strangulati in Castro Plebis dominii Senensium, de mandato ducis Yalentinensis, per Michelettum et Marcum Romanum dux Gravine, Paulus Ursinus, et miles Ursinus qui SenogaUie nuper capti fuerunt (1).
Feria secunda, 23 mensis januarii predicti, dictum fuit per
Urbem ducem Yalentinensem, diebus preteritis, sibi subjugasse
civitates Clusinam et Pientinam, ac oppida Sarteanum, Castrum
Plebis, Sanctum Quiricum in quo tantum duo senes et novem
antiquas mulieres invenerunt, quas per brachia suspenderunt
gentes ducis predicti, igne sub earum pedibus posito, ut tortura
hujusmodi faterentur ubi essent absconsa bona : ille autem bona
hujusmodi revelare nescientes vel nolentes, in tortura predicta
obierunt. Eedem nefandissime gentes, extractis ex domibus tectis,
trabibus, fenestris, portis, capsis, buttis, vino prius per terram
emisso, omnia combusserunt ; et quicquid in locis per que transierunt, rapuerunt, abstulerunt, etiam in Aquapendente, Monteflascone, Yiterbio et ahbi ubique.
d. Voy, la depeche da 30 janvier de Giustiniani, t. I, p. 356, et la note copieuse
de Villari relative a cet evenement. Burchard fait erreur en disant que le chevalier
Orsini fut etrangle avec Paul Orsini et le duc de Gravina : il fut epargne et perit,
Tannee suivanle, le 28 aout 1504, assassine par quinze sicaires masques. Voy. la
depeche de Giustiniani du 29 aout 1504, t. III, p. 215-6, et, en note, la depeche de Giovanni Acciaiuoli, orateur florentin, a la Seigneurie.
[Fevrierl503] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 235
Feria qiiarta, 25 januarii supradicti, festo conversionis s. Pauli,
in mane usque ad horam tertiarum, fuit dies clara et serena, et
circa meridiem et post, fuerunt venti satis potentes.
Feria tertia, ultima januarii, dictum fuit per Urbem Pandolplium Petruccium, civem et capellanum Senensem, in nocte
sequenti diem sabbati proxime preteriti, ex Senis recedisse et
fuisse inde associatum a Capuano, cancellario ducis Valentinensis et gentibus Senensis [dominii], iturum Luccam et quo vellet,
et quod dux Valentinensis reverteretur ad Urbem.
Eadem die, ultima predicti mensis januarii, in mane, conquestus fui SS. D. nostro quod cardinalis Gesarinus heri sero fecisset
mihi nunciari per Sebastianum, camerarium suum, quod exportarem omnia bona mea de cameris sub horto suo per me constitutis consistentia, quia hoc mane vellet inlrare et sibi appropriare easdem cameras tanquam rem suam et sibi debitas :
supphcando sue Sanctitate quod non permitteret mihi violentiam
inferri, cum essem paratus stare juri, etc. Sanctitas sua commisit gubernatori Urbis quod intimaret cardinah quod non intraret domum meam violenter, nec aliquid contra me innovaret ; et
quod in mane diei crastine qua esset facturus consistorium, venirem coram Sanctitale sua in consistorio, ubi esset me in cardinahs presentia auditurus. Gubernator intimavit cardinali voluntatem
Pape, coram quo ego in consistorio comparui in mane sequenti^
et contra cardinalem Gesarinum presentem fui de violentia et
injunis conquestus. Papa, audita querela mea et ilhus responsione, dixit me et se imprudenter egisse : me qui edificavi juxta
potentem dominum, et se qui construxit juxta tlumen ; nam iha
nocte, tunc preterita, excrescentia Tyberis causante, fundamenta
porte castri s. Angeh contigue mota sunt extra, porta ipsa minabatur ruinam ; et commisit causam, prout de jure, archiepiscopo
Ragusino, presenti et acceptanh, nobis ambobus acceptantibus,
cum mandato quod cardinalis nihil innovaret contra me nec
attemptaret (1).
In sero dicti diei, 1 februarii, repertum est circam Pontem
i. Ce paragraphe est precede, dans le mss. 151, fol. 179, du titre suivant qui
semble avoir ete redige par Burchard : « De querela mea contra Dominum cardinalem
Cesarinum Pape. » Ce titre manque dans le mss. Chigi. ^ ^
236 JOHANNIS BURCHARDI, [F6vrier 1503]
Novum corpus sine capiic, cum caligis de scarlatto, in flumine.
llis diebus, negatus fuit aditus Antonio de .Pistorio et socio
suo ad cardinalem Ursinum, cui singulis diebus consueverunt
portare cibum et potum que sibi, per matrem suam, mittebantur :
quod pro eo fieri dicebatur quod Papa petierat a cardinali Ursino
duo millia ducatorum apud eum deposita per quemdam Ursinum
consanguineum suum, provenientia ex venditione cujusdam possessionis ad quamdam margharitam grossam quam ipse cardinalis a quodam Virgilio Ursino seu illius heredibus pro duobus
milHbus ducatorum emerat. Mater cardinahs, hec intelligens, ut
fdio «ubveniret, solvit duo millia ducatorum Pape, et concubina
cardinalis que dictam margharitam habebat, induta habito viri,
accessit ad Papam et donavit ei margharitam supradictam. Quibus habitis, Papa commisit quod permitterentur iUi duo, ut prius,
cibum et potum ministrare cardinah, qui interim, ut a vulgo affirmabatur, biberat calicem, ordinatione et jussu Pape sibi paratum.
Feria quinta, 2 mensis februarii, festiim purificationis beate
Marie semper virginis, SS. D. noster benedixit et distribuit candelas in capella majori sine omni tumultu. Habuit tamen circa se
illud cancellum sive reparatorium hgneum ; duo conservatores
tenuerunt candelas Pape. Cardinahs Agrigentinus celebravit mis-
&am solemnem in eadem capella ; et omnia acta sunt more solito
et consueto.
Hoc mane, me existente in capella, cardinalis Cesarini hortulanus rupit obturationem foraminis alia& in domum meam de
mandato ejusdem cardinalis violenter facti ; de quo ego avvisatus
per Gometium, familiarem meum, dixi Pape qui noluit credere,
dicens cardinah Cesarino, id si esset, cedere in vihpendium
Sanctitatis sue ; et misit Paulinum, parafrenarium suum, ad
videndum an sic esset. Qui venit, reperit et vidit ita esse actum et
dixit veHe SS. D. nostro Pape fidehter referre.
Feria quarta, 8 dicti mensis februani, peracto prandio, Papa,
associatus a cardinahbus duntaxat palatinis, equitavit per pontem
s. Angeh, per Regulam in Transtyberim ad ripam ; et inde per
partem Transtyberinam reversus est ad palatium.
Feria secunda, 13 mensis februarii predicti, dictum fuit per
Urbem, Johannem Jordanum Ursjnum pbtuhsse se et statum
[Fevrier* 1503] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 237;
suum ad manus Pape, ad omnem voluntatem suam et ducis
Valentinensis ; et quod Pandulplius Petruccius, Senensis, et
Johannes Paulus Ballionus, Perusinus, essent capti in dominio
Florentinorum.
Feria quarta, 15 ejusdem mensis februarii, fmito consistorio
cui Rmus. D. cardinalis Estensis interfuit, idem cardinalis recessit ex Urbe, rediturus Ferrariam propter indignationem quam
dux Valentinensis assumpsit sibi contra euni, pro eo quod idem
cardinalis diligebat et cognoscebat principissam uxorem fratris
dicti ducis quam etiam ipse dux carnaliter cognoscebat.
Jovis, 16 mensis februarii predicti, SS. D. noster misit obviam
duci Valentinensi bombardas ex castro s. Angeji, ut cum eis
expugnaret castrum Brachiani.
Feria secunda, 20 ejusdem mensis, fuit consistorium secretum
in quo SS. D. noster recitavit cardinalibus quod Ursini machinarentur proditorie intrare Urbem et dare in predam domos cardinalium : propterea admonere cardinales quod singuli bene providerent domibus suis et munirent artellariis; conquerens de duce
Valentinensi quod noluit hactenus obedire mandatis suis expugnando castrum Brachiani et omnia alia loca Ursinorum sed potius advertere persuasiones regis Francorum, licet sit capitaneus
Ecclesie; asserens se omnino velle quod expugnaret castrum et
loca predicta; et, quod cardinalis Ursinus obtulit Sanctitati sue
viginti quinque millium ducatorum solvere pro hberatione sua,
respondisse et admonuisse et confortasse eumdem cardinalem
quod sit boni animi et solum curet sanitatem suam; qua habita,
omnia futura secunda : commisisse omnibus medicis quod diligentissime curent ipsius cardinalis bonam valetudinem.
Feria tertia, 21 mensis februarii predicti, post prandium,
Judei cucurrerunt de cloaca vicecancellarii usque ad plateam
s. Petri pro pallio solito ; et die mercurii sequenti, cucurrerunt
pro pallio pueri a castro s. Angeli ad eamdem plaleam.
Et eadem die mercurii, 22 februarii, Rmus. D. cardinalis de
Ursinis obiit in castro s. Angeli, cujus anima requiescat in pace.
Amen (1). SS. D. noster commisit D. Bernardino Gutterii, socio
K Voy. ladepeche de rorateur florentin, SoderiQi, adressee a laSeigneurie en date
du 23 fevrier, et citee par Villari en note a la depeche de Giustiniani, U-ij f" 409. Ce
238 JOHANNIS BURCHARDl, [4oiit 1503]
meo, quod haberet curam funeris defuncti : propterea ego nolens
plus sapere quam oporteret, non interfui neque aliquo modo me
intromisi : post horam vigesimam quartam ejusdem diei, corpus
dicti cardinalis defuncti paratum(1).
Sabbato (2), die t2 augusti, in mane, Papa sensit se haberc
male : post horam vesperarum \igesimam unam vel vigesimam
secundam, venit febris que mansit continua.
Die 15 augusti, extracte fuerunt ei tredecim uncie sanguinis,
vel circa, et supervenit febris tertiana.
Die jovis, 17, hora duodecima, accepit medicinam.
Die veneris, 18, circa horam duodecimam vel tredecimam, confessus est D. Petro, episcopo Calmensi (3), qui deinde dixit
coram eo missam; et post communionem suam, dedit Pape
sedenti in lecto sacramentum encharistie. Quo facto, complevit
missam cui interfuerunt quinque cardinales, videlicet Arborensis,
dernier, ecrivait le 15 fevrier : u II cardinale Orsini in prigione da segni di frenesia :
el judicio che di questa malattia si fa, lasso che la SubHmita Vostra per la sapientia
suael judica, » (p. 398); « Biberat cahcem comme dit Burchard.
1. Ainsi se termine le tome V du mss. Chigi L, 1, 14, f. 198 v°, et le mss. Magiiabecchi 151, f. 182 v°. Le Chigi reprend ensuite, avec une nouvelle pagination, a la
date 'du samedi 12 aout, ainsi que le mss. 152, avec ce titre : Alexandri Sexti pape obitus et Pii Tertii creatio. MCIIL
2. Calmensis, Carinola, dans le royaume des Deux-Siciles. Voy plus haut, page 4 note 1. (La forme Culmensis, donnee par Rinaldi, t. XXX, p. 391, est une faute de
copiste). L'eveque de cette ville etait Pierre Gamboa, vicaire du pape et son assistant fidele. Sur la maladie et lamort d'Alexandre VI, voy. les depeches de Giustiniani
et les notes de Villari, t. II, p. 107 et suiv. ; Gregorovius, qui s'est livre a un minu- tieux examen des documents contemporains relatifs a cet evenement, Storia di Roma,
t. VII, p. 579 et suiv., et Sanuto, t. V, col. 93 et suiv. Giucciardini qui a le plus
contribue a repandre Fopinion que le pape etait mort empoisonne est beaucoup moins
affirmatif dans son histoire de Florence : « La cagione della sua morte si disse variamente, nondimeno la piu parte si accordo... » Opere inedite illustrate da G. Canes- trini, t. VIII, p. 301.
3. (( Pridie quam languere coepisset, spectaverat (papa) e fenestra funus Guillelmi
Raymundi consanguinei cohortis palatinee prsefecti, fratris germani Joannis Borgiee
cardinalis Montisregahs, qui Kalendis augusti obierat, hominis prEepinguis atque
obesi corporis : quo spectaculo tristatus fatalem eum mensem prEepinguibus esse dixit :
nam et ipse Alexander obeso corpore erat. Vix heec dixerat cum aquilaster sive bubo
ad ejus pedes advolavit et concidit; quo etiam augurio territus in cubiculum rediit,
identidem dicens : (( malum augurium, malum augurium hoc est. » Sequenti nocte
eum febris invasit levis, et quae non videretur ad mortem tendere; cui tamen octava
die, qua3 fuit XIII Kal. septembris MDIII, viatico animae ritu christiano suscepto
succubuit. » Sigismondo de' Conti, t. II, p. 267. Cest-le seul recit contemporain ou il soit fait mention de cette anecdote»
[Aout 1503] RERUM URBANARUM COMMENTARII. 239
Cusentinus, Montis Regalis, Casanova et Constantinopolitanus,
quibus deinde Papa dixit se male sentire. Hora vesperarum, data
sibi extrema unctione per episcopum Calmensem, expiravit, presentibus datario et predicto episcopo et Pape parafrenariis tantum adstantibus. Dux, qui infirmus erat, misit D. Michelettum
cum magna gente, qui clauserunt omnes portas respondentes ad
exitum et habitationem Pape, et unus eorum extraxit pugnale et
minatus est cardinaH Casanove quod, nisi daret ei claves et pecunias Pape, jugularet eum et projiceret eum extra fenestras. Cardinahs perterritus dedit claves. Ilh intrantes ad invicem in locum
post cameram Pape, acceperunt omnia argenta que inveneruntet
duas capsas cum ducatis circiter centum mihia (1). Circa horam
vigesimam tertiam, aperuerunt portas, etpubhcata est mors Pape.
Interim servitores acceperunt residuum quod erat in guardarobbis
et pro camera, et nihil bonorum rehquerunt preter sedes papales
et ahquos cussinos et pannos muris affixos. Dux nunquam venit
ad Papam in tota ejus infirmitate nec in morte, nec Papa unquam
memor fuit sui vel Lucretie in ahquo minimo verbo, nec in sua
infirmitate. Socius meus venit ad palatium post vigesimam secundam horam; quo viso^ vocatus fuit et intromissus. Invenit Papam
mortuum et juvit se manibus quantum potuit, deinde fecit lavare
Papam, quod fecit BaUhassar, famiharis sacriste et quidam ex
servitoribus Pape quem induerunt omnibus pannis quotidianis,
quadamveste panni albi, qua nunquam eo tempore quo vivus erat
indutus est; sine cauda erat et desuper rochetto, et posuerunt in
aha camera ante salam in qua mortuus est super unam lecticam,
et super panno serico cremesino et tapete pulchro. Postvigesimam terham horam, socius meus fecit me vocari : veni, et non--
dum erat cardinahbus in Urbe intimatum ; sed interim quod veni
ad palatium, fuit intimatum; sed nullus cardinahum movit se nec
fecerunt ahbi congregationem et de hoc Neapohtanum commonui
quod pericuhs occurrentibus obviaret. Fecit idem Neapohtanus
post horam vigesimam quartam intimari omnibus cardinahbus
per suos secretarios quod in mane sequenti dignarentur venire ad
Minervam ubi, in medio sacristie, parata fuerunt quatuor scamna
somme laissee en blano dans les mss. Chigi et 5163 est donnee par les mss. 152 et 146. ^ ^
2^10 JOHANNIS BURCHARDI, [AoAt 1503]
pro cardinalibus ia quadro. Ego, postquam veni ad Papam, indui
cum paramentis rubeis omnibus de brocalello et phanone brevi
lantum et pulchra planeta et cahgis; et quia calcei non habebant
crucem, loco sandalorum imposui ei planellas quotidianas de vcIhito cremesino cum cruce aurea tantum, et cum duabus stringlis
ligavi retro ad calcaneos; defecit ei annulus quem pro eo habere
non potui. His peractis, portavimus eum per duas cameras et
aulam pontificiam et cameram audientie ad papagallum ubi paravimus mensani unius canne pulchram et coopertam de cremesino
et deinde cum pulchro tapete', et accepimus quatuor cussinos de
broccato et unum de velluto cremesino raso, et unum de velluto
cremesino antiquo retinuimus unum de broccato et de cremesino
raso antiquum posuimus sub spatulis Pape, et duo juxta et unum
desuper in initio sub capite Pape et desuper cum aho tapete antiquo ubi stetit illa nocte cum duobus intorticiis, et nemo cum eo,
licet fuerint vocati prothonotarii ad dicendum officium mortuorum. Ego illa nocle redii ad Urbem post tertiam horam noctis,
associatus ab octo de custodia palatii, etmandavi, nomine vicecancellarii, Carolo cursori quod deberet cum sociis sub pena privationis officii intimare toti clero Urbis, religiosis et secularibus,
quod cras duodecima hora, essent in palatio Pape associaturi
funus a capella majori ad basilicam s. Petri. Parata fuerunt
ducenta inlorticia pro Papa associando.
In mane sequenti, 19 augusti, feci portare catalectum in camera
Papagalli, et posui desuper ; subdiaconus fuit paratus pro portanda
cruce cum sua cappa; sed non potuimus habere crucem papalem.
Hinc fuerunt vocati scutiferi et quidam cubicularii qui portaverunt
quadraginta tria intorticia, et quatuor penitentiarii, videlicet
episcopus Milopotamensis, D. Claudius Cataleni, D. Andreas
Frisner et Arnoldus de Bedietto, ordinis minorum ; et nocte
dixerunt officium mortuorum sedentes in gradu fenestre et
apposuerunt manus ad feretrum Pape, quod portaverunt illi pauperes
qui ibidem adstabant, Papam videntes. Postmodum posui in
catalecto matarazzum duplicatum et desuper pulchrum palliolum
novum de broccatello violaceo claro cum duabus telis novis cum
armis Pape Alexandri, et desuper Papam, cum antiquo tapete,
cussino antiquo sub spatulis et duoblis de broccato sub capite :
duos capellos novos de cremesino cum fimbria inaurala portavi
ad domum. Coopertum tapete pulchro cum uno tapetc broccati
portarunt familiares nostri et assigaaverunt capellano palatii,
episcopo Suessano, custodiam, timentes ea non posse portare
extra palatium quod tamen optime potuissent. Posuimus Papam
ad capellam majorem, quo venerunt religiosi Urbis et clerus s.
Petri et canonici cum cruce, et portaverunt eum de capella
majori usque ad medium basilice s. Pelri, ad locum solitum
descendentes per scalam versus portam, et inde pcr viam ubi cardinales
equitant, per portam principalem palatii via recta ad fontem
transversum usque ad tabernas, inde recta via per scalas s. Petri ad
basilicam processit crux : secuti sunt fratres s. Honufrii, Minimi,
s. Francisci, s. Augustini, carmelitarum ; tres fratres tantum
ordinis predicatorum, clerus s. Petri et camerarius cleri Urbis in
stola et pluviali, qui fuit cum paucis presbyteris; centum quadraginta intorticia vel
circa, que, promajori parte, portabant clerici et
beneficiali s. Petri, servitores et familiares Pape qui precedebant
funus. Beneficiati et clerici ibant hinc inde circa funus sine ordine.
Funus portabant pauperes qui steterunt in capella circa illud, et
quatuor vel sex ex canonicis s. Petri ibant circa eos [pauperes],
apponentes manus feretro. Funus secuti sunt quatuor prelati tantum
bini et bini, videlicet Zamorensis, magister domus, Calmensis, vicarius
suus, Narniensis et Suessanus. Quam primum cessit, funus
in loco suo post medium basilice collocaverunt, et debuerat dici : non
intres in judicium^ etc., et non erat liber ; qui, expectatus, cum non
veniret, clerus incepit responsorium Libera me, Domine, dicere.
Interim quod cantaretur, aliqui pedites custodie palatii acceperunt
certa intorticia. Clerus defendit se contra eos ; milites cucurrerunt
ad arma contra clerum qui aufugit versus sacristiam, dimisso
cantu, et Papa quasi solus. Ego cum tribus aliis arripui feretrum
cum Papa et portavimus inter altare majus et sedem suam, capite
altari verso, et clausus fuit post funus chorus. Suessanus dubitavit
si populus ascenderet ad eum, quod veniret scandalum (hoc est
aliquis, lesus ab eo, posset se vindicare), et fecit reportari funus de
dicto loco et poni in introitu capelleinter scalas, pedibus ferratam
et portam versus ita approximatis quod pedes potuerunt per
ferratam manu bene tangi. Ibi stetit tota die, ferrata bene clausa.
1. «... a mezzozorno (cioe 29) fu portato de inore (ii pontifice) in cliiesa cli san Pietro
e monstrato al popolo; tamen, per esser ei piu brutto, monstruoso et horrendo corpo
di morto che si vedesse mai, senza alcun forma ne figura de omo, da vergogna lo
tennero un pezzo coperto, e poi avanti el sol a monte lo sepelite, adstantibus duobus
cardinalibus di suoi di Palazzo. » Giustiniani, t. II, p. 124-5. Et Costabiii, en date
du meme jour (19) : « El corpo del Papa ha stato tuto ogi in Sancto Petro, scoperto,
I cossa bruttissima da vedere, negro et gonfiato, et per molti se dubita non li sia
intravenuto veneno. » {Arch. de Modene), id., en note, et dans Petrucelli della Gattina, qui
a publie latraduction des depeches de Pambassadeur du duc de Ferrare. Hist. diplom.
des Conclaves,i. I, p. 435 et suiv.
In sero, post viginti quatuor horas, portatus est
de dicto loco ad capellam de Febribus et depositum juxta murum
in angulo ad sinistram altaris per sex bifulcos seu facchinos
ludentes et annuentes circa Papam, et duos magistros lignarios
qui capsam fecerunt nimis strictam et nimis curtam. Assetaverunt
sibi de parte mytram, et cooperuerunt eum cum antiquo tapete
et cum pugnis pistaverunt eum ut capsam intraret, sine
intorticiis vel lumine aliquo presbytero vel persona una
que ejus corpus curam haberet. Hoc D. Clirispolitus s. Petri mihi retulit.
2. Le texte, incomplet dans tous les mss., est des plus obscurs. Le lexte du mss. Chigi, fol. 7, a ete suivi ici.
Sevitia, insidie, radies, furor, ira, libido,
Détails sur la cérémonie du couronnement : elle a dépassé en splendeur tout ce qu'on avait vu antérieurement.
« Magnifici Domini, etc.
« Per fare la cerimonia della coronatione, et cosi segui. Et prima da
S. Piero si partirono le gente d'arme con tutti e Conduttieri armate con cavalli bardali et benissimo in ordine che furono squadre xiii. Dipoi ne vennono cortigiani et famiglia del Papa, ambasciadori in gran numéro di queste Comunità subdite, vecovi et Card^' parati con le niitrie, tutti sopra
cavalli con coperte di Boccaccino corne in simile acto si costuma. Dinanzi
al Papa il corpus Domini con la lanterna, et il conte di Pitigliano armato : et S. Sà sopra una achinea, indosso la pianeta et Regnio in testa sotto il Baldacchino : et drieto a S. Sà seguivano il Capitano della Guardia, molti
armati con buono numéro di prollionotari. Et con questo ordine si condusse a Sancto Joanni dove fu coronato con quelle solemnità et cerimonie
che in simile aclo si cliiede, sanza alcuno schandolo o rumore come il più
delle volte suole intervenire. Non voglio lassare di dire aile Signorie Ve che
le slrade et mura sono state coperte et parate molto ricchamente : et in Banchi dalla natione nostra, et in molti altri luoglii facti archi triumphali
et altre fantasie in honore del Papa. Et per questo che è fuor del consueto
et per moite altre cose et pompe che hanno facto et Sig' Cardinali in vestire buono numéro di schudieri a piedi di drappi di diverse livriere, tutti questi antichi cortigiani s'accordano questaessere stata la piùpomposa et sumptuosa cerimonia che si sia veduta. Et hier sera a due hore di notte
il Papa torno a San Piero a salvamento, non con minore pompa di lumi di grida di fuochi et di suoni. Più partichularmente harei potuto scrivere aile Signorie Vostre questa celebrità, ma lo effecto è quanto ho decto.
Relation de Bernardino Corio sur le couronnement d'Alexandre VI.
1. Les Borgia portaient dor ait bœuf passant de gueules sur une terrasse de sinople à la hnrdure de gueules chargée de huit flammes.
Il Signore
Corezo lhavea biancha e portava il confalono ecclesiastico cioe le chiave : e ambi dui erano armati sopra possenti cavagli. Puoi venevano dui cavaleri con le sue banderede la militia : luno de prima militia de Alamania
con sopravesta biancha e le croce nègre ; laltro de Seconda militia le havea rosse con le croce blanche. Gliera dopuoi el Signore Gabriello Cisarino Romano con lo conphalono S.P.Q.R. e duce de li Rioni con. xii. alla staffa. Giunli che furono al ponte de Sancto Angelo, li iudei haveano
sopro uno altro pulpito la sua lege con molti cilostri accesi : e dimandarono che la lege sua si dovesse confirmare ; dismonto da cavallo Napoli
e Siena : e qui fu exequito quelle che si suole fare de la lege iudaica che
il Papa li riprende che non la intendeno. Onde non la aprova anze la improba ; non dimeno gli da hcentia che vivano secundo epsa lege data
da Dio, e conferma li capituli che hano con la Chiesia de potere liabitare
tra Chrisliani. Alhora moite artelerie tirarono dal Castello per caduno
merlo dil quale era uno homo darme : sopra la Torre de langelo era
il vixillo papale ; a laltra piu bassa due bandere con le chiave ; a le due verso il ponte di sopra il musaico, una arma dil Papa scolpita in marmo. A lintrata dil ponte molli fiuroni e fesle anliche.
Liber Notarum
Google Books
2015年1月31日
2025年2月27日
1502年12月25日(日)
Post prandium iverunt ad plateam s. Petri triginta mascherati
habentes nasos longos et grossos in formam priaporum sive membrorum virilium iu magna quantitate, precedente valisia cardinalari habente scutum cum tribus taxillis, quam sequebantur scutiferi
et illos mallerii, post quos equitavit unus in veste longa et capello
antiquo cardinalari : etiam maUerii equitabant asinos, et aliqui eorum tam parvos quod pedibus eorum terram tangebant et simul
cum asinis ambulabant, illis insidentes. Ascenderunt ad plateolam
inter portam palatii et audientiam ubi ostenderunt se Pape qui
erat in fenestra supra portam in logia Paulina ; deinde equitaverunt per totam Urbem.
Heri, D. Bernardiniis, socius meus, retulit mihi Papam sibi et
sociis suis capellanis coram eo celebrantibus heri dixisse habere
LXXI annos etatis sue, quos esset complecturus ultima die presentis mensis
(1) et cuilibet eorum donasse pro strenis triginta
ducatos papalcs largos ac subjunxisse velle singulis annis quinque
ducatos pro quohbet eorum addere, et quod rogarent Deum quod
ab eo centum ducatos una die recipiant, quodfaceret (2), si adhuc
quatuordecim supraviveret. Dies natahs Domini fuit tota clara et
serena; inprincipio noctis, incepit esse tempus humidum.
1502年12月26日(月)
1502年12月27日(火)
1503年8月19日(土)
Interim convenerunt in Minerva sexdecim cardinales, hora
duodecima pulsata vel circa, videlicet Neapolitanus,
Uiixbonensis, Recanatensis et s. Praxedis, episcopi ; Alexandrinus,
s. Crucis, Agrigensis, Arborensis, Cusentinus, Salernitanus, de
Flisco et Legionensis, presbyteri; Medices, s. Severini, Casanova
et d'Albreto, diaconi ; qui deputaverunt Johannem, episcopum
Ragusinum, gubernalorem Urbis et deputaverunt ei ducentos
pedites, et commiserunt officium camerarii D. Salernitauo, et
quod ipsi providerent portis Rome, de Romanis et scriptoribus
more solito. Ruptum fuit coram eis per plumbatores plumbum
Alexandri sexti et ordinaverunt ut anulus Piscatoris daretur
datario, quod factum est per cardinalem Casanovam. Commiserunt
s. Praxedi et Cusentino ut facerent inventorium bonorum Pape
in camera; et finita est congregatio circa horam octodecimam.
Post prandium, predicti cardinales cum cleris camere fecerunt
inventorium argenti et mobilium pretiosiorum et reperierunt
regnum et duas pretiosas thyaras, omnes anulos quibus in missa
Papa utitur et totas credentias Pape celebrantis, et quantum possit
stare in octo capsis sive magnis forreriis; vasa argentea que
fuerunt in prima camera post cameram Pape de qua D.
Michelettus Neri non fuit memor et una capsetta de cupresso que
fuerat cum viridi panno cooperta et etiam per illos non visa in qua
fuerunt lapides et anuli pretiosi valoris viginti quinque millium
ducatorum vel circa, et multe scripture, juramentum cardinalium,
bulla investiture regni Neapolitani et plura hujusmodi.
D. Ferdinandus Ponzettus, clericus camere, me presente,
convenit cum magistris Michaele et Buccio, lignariis, de castro doloris
ponendo per medium trium longorum lapidum positorum in
medio ecclesie s. Petri, longitudinis cannarum undecim, et
supra tectum cannarum undecim ; latera longa palmis quindecim,
larga palmis duodecim, alta palmis sex; catalectum pro
quinquaginta intorticiis juxta castrum et centum et octoginta
quinque capsettis supra deambulatorium pro intorticiis, similiter
et scamnis pro funestis et centum prelatis pro pretio centum et
quindccim ducatorum ad rationem decem carlenorum pro ducatis ; credentia pro celebrante, et quod deberent fecisse castrum
et alia omnia per totum diem crastinum. Interim Papa stetit, ut
supra, inter cancellos allaris majoris, el juxla eum qualuor
intorticia arserunt, et continuo crevit turpitudo et nigredo faciei ; adeo
quod hora vigesima tertia, qua eum vidi, factus est sicut pannus
vel morus nigerrimus, livoris totus plenus, nasus plenus, os
amplissimum, lingua duplex in ore, que labia tota implebat, os
apertum et adeo horribile quod nemo viderit unquam vel esse
tale dixerit (1).
Silvius Savellus hodie accepit possessionem domus sue et carceris
Sabelle, et emisit omnes detentos libere exire. Quinque
millia rubra grani de s. Sixto eduxit dicens de suis possessionibus
esse portata, et de Sabellis et de s. Petri ad Vincula fuerunt
extacta et distributa pro Romanis atque ducibus, et rubra grani
de Tibure, quod fuit s. Angeli (2).
Sanguinis atque auri spongia dira sitis,
Sextus Alexander, jaceo hic : jam libera gaude,
Roma, tibi quoniam mors mea vita fuit.
Sextus Alexander vastavit cedibus orbem,
Tertius at reparat nomine reque Pius,
Vendit Alexander cruces, altaria Christum;
Emerat ille prius, vendere jure potet.
APPENDICE
6
« Rome xxvij augusli 1492.
« Servus, Phy. Valorids, or. »
(Arch. Florent. Lettere ayli Otto di Pratica, Class. X, Dist. 6, Filza 8, a c. 441.)
7
« ... Il collegio de Cardinali entrati en conclavi, furono facte diverse et fréquente pratice per la electione de uno novo Pontifice. De voce quasi
di paro contendia Aschanio Sforza e lo Vicecancellero, per generatione
Ispano. Fu costui nepote di Papa Calisto, il quale lo insigni dil Galero e
litulo de Vicicanzelleria apostolica : il cui officie havendo exercitalo sotto
dil memorato, similmente con Pio, Paulo, Sixto et Innocentio, era oltra modo divenuto homo callido et astuto. Onde finalmente hebbe la via di fare preferire ad Aschanio grandissima summa de pecunia, tutte le supeleclile sue e la vicecanzellaria. Questa partita ad Aschanio parendo gran
cosa, comincio a considerare che dessere lui Pontifice non gli sortirebbe.
Ma bene per la pecunia, quale indubitamente era per cumulare, il mobile
grandissimo, grandi e numerosi beneficii et officio de Vicecanzelero, ricamente et in piu parte tranferendoli ad altri Cardinali in processo di tempo
era per ascendere ala ponlificia dignitate : e non considère che lo Hispano corne liomo pratico e sapulo presa la summa dignila, sempre
recercliarebbe con diversi modi di rihavere quanto gli havea dato, con
lullimo suo exterminio. Ma essendo necessario quello che da dio era previsto fusse adimplito, e la fortuna essendoli favorevole, permisse che
Aschanio invito il Vincula, quale anchor lui contendea de voce et altri Colleghi, che malvolunlieri vedeano che la chiesia de cristo dovesse
essere ne le sue mano, non perche sperassino dovesse essere uno usurpatore dil nome ne de la Chiesia de Dio, ma solo desideravano che la Pontificia dignitate non fusse sottosposta ad altro nome che de Italiano. Nienlimeno lanto fu la sua solliciludine che finalmente conducendose una sera da Ascanio non mancho sino a la propria cathedra dove era
al beneficio corporale inclinarsi e deprecarlo con infinité promisse lo volesse adiutare ne la creatione dil novo Pontificato, considerato in lui tutto
il pondo era de la electione. Concludendosi adunque con il suo favore fu
creato Pont, e nominato Alexandro VI. Per la electione duno si optimo
Papa ne fu celebrato per lo insciente de sua ruina et allri grandissimi
spectaculi, inpero che in capo de trenta giorni da che Innocentio fa spinto
dal numéro de li viventi, il memorato Alexandro novo Pontifice fu conpagnalo in Sancto Pietro circa aie. xi. hore in uno giorno de dominica
clie fu al. XXVI. de Agosto, e li Cardinali di Siena e San Giorgio teneano
il manto a due parte, e cou la milra episcopale in testa gionse ala scala che discende al porlico dil templo di Sancto Petro ; e queli sacerdoti gli
andarono a basare il piede in segno de obediencia. Diade entrato nel
templo, monlo sopra uno Scabello coperto di drapo dargento e similmente era il Baldachino ; e quivi si misse adorare quello nel quale
ognuno de credere : poi ando a lo altare di Sancto Andréa dove si vesti per celebrare la missa ; e doppo uno certo officio dicto per li Cardinali
da quagli si fece fare la obedientia ; e con epsi entro ne la capella di Sancto Pielro : e vi intervenue una tanta turba de prelati che fu cosa admiranda, et erano in pontificale con le milrie in testa, e ciascuno ornato sicundo la sua dignilale : e fu posto a laltare il palio con le croce nègre a modo solilo, e facto lo introito, ascèse ne la Pontificale Cathedra
quale era coperla di panno doro. Et ivi unaltra volta li Cardinali gli
andarono a basiare il piede, la mano e la bocha ; e cosi successive feceno
li altri prelati, et ad uno tempo con le solite cerimonie si celebrava la messa. Erano su la piaza dil templo. xx. squadre de gente darme con la lanza sopra la costa : il loro Capitanio era Nicolao Ursino. E questi stavano dopo la coronalione facta in Sancto Pelro per conpagnarlo a Sancto
Giovane laterano, suo primo Episcopato. Verano anchora molti puisionali
e baleslreri. Forniti che furono gli solemni e li divini officii, venenino li Cardinali e Baroni magnificamente ornali sopra uno certo palcho construclo aie scale dil Sancto dove intervene la rota tutta apparata, e lo circondarono de. xni. confaloni de li Rioni de Roma; e dato a le trombe
et altri infinili instrumenti : cosa stupenda pareva, et anchora periltirare
de tormenli fu tanla calligine che quasi non si vedeva laire; in forma che
tutti pareano essere divenuti ciechi e storni ; e cosi chiecamente fecino
la Sanctissima coronatione. Doppo li Cardinali cominzarono aviarsi con
diverse fogie. Il primo fu colui clie maie il suo mal scorse, cioe Aschanio
Sforza che havea. xii. scuderi con zupetli de raso cremesino e sopraveste de raso pavonazo, lo fodre cangianle e bastoni depinti alarme de Vesconli e Sforceschi. Puoi seguitava Sancto Giorgio con altritanti vestiti de
raso cremesino, parimente le sopraveste. Doppo venea Parma con li soi
vestiti con zupponi [de] raso cremesino, gabanelle de argentino e fodre
de sandale verde cinte; et aie braze haveano certi monili et armille. Veneva puoi Lursino chavea li suoi con calze de rosato e giornie de velulo
verde con franze brianche e rosse. Il Sanseverino con altri. xn. vestiti da
raso sambrigato in gabanelle longhe. Puoi Sancta Maria in porlico con
li suoi vestiti de veluto negro ; Napoli con veluto pelo de leone; Sancla
Anastasia con gabanelle de damasco verde, Alera di rosato, e similmente
precedeano gli altri con diverse fogie di seta e suoi stafferi con bastoni in mano. Li Cardinali in testa haveano le mitrie et habite, secundo
la dignita loro ; e tutti a cavallo coperti di bochasino biancho. Glierano
dopuoi dui oratori Hispani con octo scuderi per ciaschuno ornati de viluto negro, e laltro de damascho verde e pavonazo. Lo Arcivescovo di Tertona come governatore havea. x. vestiti de raso negro con le partesane in mano. Il vicario papale similmente precedeva. Dinde Alexandro Pontifice era posto sopra una barra ornata con la triplice corona ; e dreto seguitavano gli septi Protonotarii parlicipanti vestiti da cardinali, riservato
il capello che haveano nigro. Venea dopuoi Dominico Auria Capitanio de
la piaza ; et acanto Giovanne lerona nuncupato de camera, che gitava
carlini al stampo dil Papa; et in alchuni lochi gito ducati dore : davante
erano ite le gente darme e pigliarono li lochi per la via de Sancto Giovane
a custodia dil Pontifice, e li Baroni che lo acompagnaveno similmente come gli altri haveano li suoi ornati con diverse fogie. Tra questi vi intervenea il Conte Antonio de la Mirandula quale portava il vexillo dil Papa : cioe uno scudo mezo doro con uno Bove rosso che pasceva lerba : e laltra parte tre bande nègre che transversavano il campo aurato (1) : e di sopra
le chiave con la mitra : la sua fogia era di sandale cremesino.
Similmente era aparato in banclio Fiorentino sine a Sancto Giovanne e coperto de panni azurlo riservato dalcapitolio sine al culiseo perche non
si poleva per la latitudine ; ma a le mure erano posti finissimi drapi
daraza, e le porte de pallazi stavano ornate a lantiqua fogia : per terra herbe e fiori in gran copia. Verano constructi alchuni superbissimi Archi
triumphali. In principali furono dui de banchi, luno alo entrare dove
comincia la chiesia di Sancto Celso, e laltro al fine dil templo : il primo
era a similitudine de quelle de Oclaviano pre&so al Coliseo, con quatlro
colonne di grande grosseza et aile a due parte ; e sopro capitelli quattro
liomini armati a modo de Baroni antiqui con le spade nude in mano sopra
larcho et al capo de li homini era la corona de larcho con larma dil Pontifice e chiave : e alato corni di divitia e mirabili festoni con le sue cornice. Da laltra parte lavori doro perfilati con grande arlificio : ne li tri anguli erano depinte figure antique quale parevano che volassino con le lanze in mano milria e crocete papale, e moite allre cose a proposto moderne. Nel cornisono largo de la volta sine al sopro cornice dove stavano
le arme era uno spacio grandissime azurlo con littere doro in mezo che
facilmente si legevano da lontano e dicevano : ALEXANDRO SEXTO
PONTIFICE MAXIMO ; e da una altra parte sotto la volta al piano era depinto uno acte de vaticinio ; e sotto era una tavela amodo antiquo
pendente con littere che dicevano : VATICINIUM VATICANI IMPERII. A
laltro canto era una simile voila con la coronatione e queste littere : « DIVI ALEXANDRI MAGNI CORONATIO. Et a canto una grande tavela missa azurlo con littere doro : QUI SUIS IN ACTIONIBUS MODERATUR FACILE AC PARVO CUM LABORE AD OMNIA PERVENIT. Verano molti altri ornamenti che apieno volendoli scrivere sarebbe longo.
Lalteza sua era a guardare dochio, e molti tecti furono ruinati per la constructione di quelle. Il seconde arche era de simile altiludine e arme
si diligentemente facte che pareva dovesseno essere perpétue. La sotto volta era facta a quadri con fiuroni doro relevati. In mezo certe cave a modo de Cocule marine e sopra le cornisature erano certe fianciulle quale recitavano versi latini et in materna lingua ala venula dil Papa : e
di fuori a larcho a mano destra una cella dove era scripte ORIENS, e vera una fianciulla mora vestita a fogia orientale : ala sinistra OCCIDENS, e similmente una al modo occidentale. Sotto larco a dicta mano
era LIBERALITAS.ROMA.IVSTICIA. E chaduna celletta havea la sua nimpha. Roma era in mezo et havea il monde ali piedi, et una Mitra
papale in mane et uno Bove che pascheva. A mano slancha era PUDICITIA.FLORENTIA.CHARITAS.ET.FLORENTIA. Era poi in mezo in fiurono de diversi colori con uno ornato di nimphe. Di fuori a laltra banda
de larcho, a mano dextra ETERNITAS; ala mancha VICTORIA. Sopra
larcho, a una parte era EVROPA; a laltra RELIGIO. E tutti cantarono
別表記
外部リンク
Google Books
Internet Archive
Internet Archive
参考文献
記載日
更新日